Lectio 1, de Fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: A Sentences Commentary Text Archive Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio1

Sources:

R: Reims

V: Vatican

S: Sorbonne

SV: St. Victor

V5rb S2ra R1ra SV187ra

Lectio 1, de Fide

[Quaestio: utrum in causa iudiciali fidei contra traditionem pure humanitus adinventam iudex idoneus ferret pro fide sententiam]

1 Circa prologum Sententiarum [1] in quo Magister dicit quod intentionis suae est " munire Davidicam turrim vel potius munitam ostendere clypeis [2] " [a] etc, quaero istam quaestionem: utrum in [3] causa iudiciali fidei contra traditionem [4] pure humanitus adinventam iudex idoneus ferret pro fide sententiam.

[Conclusio]

2 Et inprimis protestatur quod fides non subicitur humano iudicio, et haec est una conclusio. Patet quia fides est donum Dei supernaturale et est de illis de quibus Iacobum Apostolus dicit quod [5] "omne datum optimum V5va et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum" [b] . Et fundabitur haec conclusio infra [6] per diversa media. Unde nisi haec conclusio esset vera, sequeretur [7] quod quis posset credere articulis fidei sine fide, hoc autem est falsum. Item [secundae] Petri dicitur quod "Spiritu Sancto repleti locuti sunt sancti Dei homines" [c] et Hieronymus quod "lex spiritualis est ideo revelatione indiget." [d] Et in Psalmo "revela oculos et considerabo [8] mirabilia de lege tua. " [e]

[Difficultates circa fidem]

3Sed hic occurrunt arduae difficultates; et primo consideranda est descriptio fidei quam ponit Apostolus , scilicet, "fides est [9] substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium." [f] Ubi secundum Altissiodorensis in [10] principio suae Summae [g] et Guillelmum [11] Parisiensis tractatu suo De fide et legibus [h] sit una comparatio fidei, respectu credendorum, et caritatis, respectu amandorum; unde imaginatur quod sicut caritas dirigit hominem ad diligendum Deum propter se, ita proportionaliter fides inclinat intellectum ad credendum primae veritati propter se et super [12] omnia sine alia apparentia. Ideo fides est argumentum, et non est consequens nec conclusio. Ideo sicut inquit Guillelmus [13] Altissiodorensis "a quodam bene dictum est quod apud Aristotelem argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem, apud autem Christum est [14] fides faciens rationem" [i] . Et hoc videtur esse contra Aureolem prima quaestione Prologi articulo [15] primo [j] , qui tenet quod articuli fidei sunt conclusiones ex aliis deductae, ad quas processus S2rb theologicus et [16] processus theologici principaliter nituntur concludendas; et non sunt tamquam principia ex quibus alia theologice deducuntur [17] .

4 Unde secundum Apostolum "sine fide impossibile est Deo placere." [k] Ideo in diffinitione bene dicitur: "substantia sperandarum sperandarum [19] rerum, argumentum non apparentium. apparentium [20] " [l] Ideo fides dicitur substantia quia est totius R1rb meriti fundamentum, nam sicut substantia dicitur subiectum accidentium, ita fides dicitur fundamentum omnium SV187rb aliarum veritatum. Ideo dicit Apostolus : "sine fide impossibile est placere Deo" [m] . Ideo dicitur 'substantia rerum,' non quod sit realiter substantia, immo est quod accidens animae inhaerens, sed sicut substantia dicitur perfectior et nobilior accidente, ita fides dicitur et est nobilior habitus animae infusus, ut tamquam fundamentum, cui aliae virtutes theologicae et cardinales innituntur ut fundamento, quia regulat et dirigit [21] intellectum humanum respectu credendorum ad salutem necessariorum; [22] nisi enim quis crediderit salvus esse non poterit. Elevat etiam humanum iudicium ad veritates theologicas concipiendum et intelligendum; nisi enim credideritis, non intelligetis, sicut dicit Christus. Et imaginandum est quod, sicut caritas dirigit hominem ad diligendum Deum propter se finaliter, ita fides similiter inclinat intellectum nostrum ad credendum articulis immediate propter Deum. Dicitur etiam fides 'non apparentium' intelligendum quantum est ex parte sui, quia non [23] oportet [24] quod obiectum fidei sit de per [25] se apparens et evidenter cognitum. Fides enim respectu sui obiecti est quaedam cognitio [26] aenigmatica. Ideo dicit Apostolus: "nunc autem videmus per speculum et in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem," [n] etc. [18]

5 Ubi advertendum quod [27] de hac materia sunt tres [28] diversae viae ad imaginandum quomodo quis inducitur ad credendum articulis fidei [29] : duae extremae et tertia media. Prima est quae est tacta [o] : quod intellectus [30] per fidem assentit primae veritati propter se sine quacumque apparentia. Secunda [31] est Holcot [p] primae [32] extremae contrariatur, scilicet, quod assensus fidei nullo modo generatur, nisi per rationem cogentem intellectum, non affectatum ad oppositum; et ultra credere articulis non est meritorium, quia non est in libera potestate voluntatis, quia quis ad credendum articulis necessatur S2va quandoque [33] Tertia, via media, est quam determinat [34] de Heuta [q] quod V5vb requiritur ratio probabilis; non tamen necessitans ad credendum, et ideo cum hoc requiritur imperium voluntatis.

[Argumenta pro prima via ad imaginandum fidem]

6 Prima via est Altissiodorensis ponentis quod intellectus adiutus lumine fidei potest assensum articulorum in se causare sine aliqua apparentia extrinseca vel ratione suadente vel inductiva, immo ipsum lumen fidei et intellectus sufficiunt ad causandum assensum articulorum in nobis [35] .

7Prima ista [36] via imaginatur conformiter ad Augustinum [37] XIIo de civitate Dei [r] , qui ponit originem [38] duarum civitatum, scilicet, Dei et diaboli, ex parte voluntatis. [39] Ponit ibi Augustinus [s] R1va quod duo amores fecerunt [40] duas civitates: civitatem Dei fecit fecit [41] amor Dei usque ad contemptum [42] sui; civitatem diaboli fecit [43] amor sui usque ad contemptum [44] Dei. Huiusmodi ergo homines qui talem habent amorem SV187va erga se [45] sunt cives civitatis [46] diaboli [47] . Consimiliter ponit [48] de intellectu respectu veritatum, quia quaedam sunt veritates commodae intellectui etiam in statu naturae lapsae. Alia autem est veritas [49] ad quam intellectus, seclusis omnibus aliis veritatibus et apparentiis, fertur in illam veritatem, ita quod totaliter seipsum abnegat propter primam veritatem. Et sic erit cuius civitas Dei, sicut dictum est de voluntate, et talis est maxima perfectio ipsius intellectus, scilicet, omnino se negare, sicut credere istam: 'Deus est', quae est prima.

8Ex quo [50] statim sequitur [51] quod remunerator est eo quod bonus est et [52] summe bonus est et eo quod summe diligit creaturam et non summe diligeret nisi remuneraret bene appetentem, et hoc notavit Apostolus , dicens quod "oportet accendentem credere quia est, et quia remunerator est [53] " [t] .

[Corollaria primae viae]

9Ex quibus sequitur primo quod ex rationibus probabilibus non generatur fides; patet quia fides et actus fidei sunt supernaturales.

10Secundo sequitur quod nec rationes evidentes sufficiunt concurrere ad tam [54] nobilis habitus et assensus [55] productionem. Id est, rationes demonstrativae non possunt causare actum fidei, et ponendum est in claris terminis, quia Sacra [56] Scriptura elucidanda est et non obscuranda iuxta illud, "qui elucidant me vitam aeternam habebunt" [u] . Et si obiciatur de hoc, quod refert Macrobius : quod "quidam S2vb vidit musas poeticas lacrimantes eo quod ea quae scribuntur in Scriptura Sacra scribuntur [57] sine ornatu earum " [v] . Respondendum est [58] quod scientiae, V6ra quae ad superbia inducunt [59] , sicut [60] sunt scientiae humanitus adinventae, debent tegi verbis, ne omnibus appareant [61] . Scriptura autem Sacra, quae ad humilitatem inducit, velari non debet [62] , sed debet [63] declarari.

11Tertio sequitur quod lux fidei est superioris [64] speciei et ex parte sui certior quam tota latitudo omnium rationum naturalium [65] . Patet quia, [66] propter propinquitatem quam habet ad summam lucem, ipsa est certior et excellentior quam latitudo tota luminis naturalis, [67] et sic rationes probabiles non sufficiunt in [68] nobis generare habitum fidei. Ex isto sequitur quod fides excedit [69] primum principium in firmitate, cum primum principium sit infra latitudinem luminis naturalis, igitur [70] .

12Sed contra, obicitur [71] quia prima principia sunt nobis innata et sunt [72] evidentissima et fides non sic, ergo in esse claritatis [73] , fides videtur R1vb esse speciei inferioris.

13Contra hoc ponitur quartum corollarium, iuxta immediate dicta [74] : quod quantum ad hoc, fides excedit primum principium complexum non solum in luce, sed etiam in firmitate. Illud non probatur nunc.

14Quinto sequitur quod facilius esset dissentire primo principio quam fidei. Istud fundatur primo in supremo modo se habendi [75] intellectus; SV187vb secunda radix est quia intellectus, adhaerens primae veritati, abnegat seipsum et omnem rationem et sic est immobilis [76] quantum ad hoc. Ideo, intellectus sic fide illustratus, secundum Altissiodorensis, potest dicere Samaritanae, id est, rationi humanae, "iam non [77] propter te credimus, sed quod ipsum [78] vidimus [79] et audivimus " [w] . Sed de primo principio possunt adduci rationes sophisticae per quas ligabitur, nec ibi abnegat omnem [80] rationem quemadmodum facit respectu [81] fidei.

15Ex quo sequitur sexto [82] : quod adhaesio fidei tollit omne S3raa sophisticum periculum.

16Septimo sequitur [83] quod rationes tam pro se quam contra se contemnit [84] , ne [86] per eas [87] quae [88] credat -- quod alias variarent habitum creditum contra se [89] , [85] ne per eas reducatur [91] [90] .

17Octavo sequitur quod fides quantum est de se omnem rationem naturalem repudiat.

[Obiectio ad primam viam ad imaginandum fidem et responsio Petri Plaoul]

18Contra tamen istud obicitur, quia tunc doctores et sancti peccarent, quia, pro fide defensione [92] , multas fecerunt [93] rationes, sicut patet [94] in V6rb isto libro Sententiarum [x] et aliis libris doctorum. Unde dicit Augustinus quod "scientia theologiae et Sacrae Scripturae est saluberrima, quae fides gignitur, nutritur, defenditur, roboratur" [y] . [95]

20[Primo] quod rationes probabiles multipliciter [98] valent [99] , non tamen ad fidei generationem, quia rationes tales sunt propter alias rationes [100] , quae possent fieri ex insulto [101] diaboli. Ideo valent contra diaboli insultum. [102]

21Secundo, ex naturali dispositione hominis post lapsum, vires eius [103] sensitivae sunt variae. Ideo veniunt multae cogitationes et multa [104] phantasmata contra fidem; rationes autem probabiles hoc tollunt.

22 Tertio valent [105] ad reflectendum contra haereticos et gentiles rationes suas et et [106] removendo [107] eorum [108] fallacias et ad eos convincendum [109] .

23Quarto possunt esse tales rationes quod inclinabunt ad assentiendum [110] firmiter articulis [111] fidei, quia ex illis potest generari habitus qui inclinabit ad assentiendum articulis. Tamen talis habens habitum talem, [112] non habens tamen infusum habitum fidei, [113] non esset fidelis [114] , nec etiam haberet [115] habitum infidelitatis oppositum.

24Quinto quia sunt manuductivae ad fidem aliqualiter et [116] dispositivae ad ipsam.

25 Sexto [117] pie credendo per per [119] tales rationes, [118] verisimile est quod Deus suppleat residuum ex quo homo facit diligentiam in acquirendo fidem.

26 R2ra Septimo staret quod quis crederet primo propter rationem, postea [120] propter [121] fidem, sicut stat quod aliquis incipiat aliquid habendo respectum ad malum finem et tandem continuando haberet [122] respectum ad bonum finem. Sicut patet de eundo [123] ad ecclesiam pro lucrando distributiones, Sb qui postea esset ibi propter Deum, ut si aliquis canonicus vadat ad ecclesiam ea SV188ra sola intentione vel affectione ut distributiones suas recipiat; et licet ista affectio non sit meritoria, tamen virtute illius inductionis ad eundum ad ecclesiam, dum ibit vel dum erit ibi [125] in ecclesia, potest habere rectam [126] intentionem, ut ibi sit et maneat, non propter distributiones (licet propter eas venerit), sed ut divinum servitium cum devotione audiat vel ibi oret vel matutinas cum aliis cum devotione decantet. Et ista possunt esse meritoria, licet principaliter, dum venerit, hoc [non] intenderet. Et sic rationes sunt manuductivae ad credendum et consequenter ad errorem diminuendum [124] , sicut est de pagano qui converteretur ad fidem propter [127] bonum temporale et postea Deo crederet propter seipsum [128] . Sic etiam rationes probabiles sunt manuductivae ad credendum alicui articulo, postea poterit talis percipere quod non propter rationes vel apparentias est credendum, sed mere libere non intendendo [130] rationi humanae, et sic credendo mereretur, alias [131] non. Iuxta idem, idem [132] fides non habet meritum cui [133] humana ratio praebet experimentum; sic forsan postea fideliter credet, non tamen propter rationes, ut li 'propter' dicit circumstantiam causae efficientis; bene tamen si li 'propter' dicit circumstantiam occasionis. [129]

27 Item, [octavo], valent ad infirmitatem humani ingenii sanandam quod quid ingenium propter peccatum culpae originalis depressum est et volneratum; et roborandum relevandum est per luminem supernaturale [134] .

28Propter istas [135] rationes, non in merito, praecipit [136] Apostolus Petrus specialiter praelatis [137] ut: "parati sint omni poscenti reddere rationem de ea quae in eis est fide et spe" [z] .

[Aliqua conclusiones]

[Prima conclusio]

29Ex quibus ultra sequitur quod: fides est proprie sanitas intellectus, sicut peccatum fuit [138] morbus ipsius. [139] . Per peccatum enim fuit non solum voluntas volnerata [140] , sed etiam intellectus; per fidem autem sanatur intellectus, sicut voluntas per caritatem. Ideo est dura V6va a principio. Unde et apostolis dura fuit, dicebant enim: "Durus est hic sermo et quis [141] potest eum audire" [aa] ? Et ratio [142] est S3va quia dividit animam a corporibus elevando eam usque ad contemptum [143] sui. Unde Apostolus : "Vivus et efficax est sermo Dei et penetrabilior omni gladio ancipiti [144] " [ab] . Unde sicut R2rb potio amara videtur dura et amara in principio aegrotanti, in fine tamen est sana, sic fides; nam in principio durum videtur credere articulis eam intuentibus, in fine [146] tamen fides fortificat et roborat intellectum [145] .

[Secunda conclusio]

30Alia conclusio: fides [147] non solum est meritoria, immo [148] formaliter est meritum. Quod sit SV188rb meritoria ab omnibus conceditur. Quod sit formaliter [149] meritum patet, licet credere sit ex parte actus intellectus ut declarabo. Patet ergo quod fides sit meritum [150] per Apostolum [151] : "Abraham credidit et reputatum est sibi [152] ad iustitiam" [ac] , et Habacuc: "iustus ex fide vivit" [ad] .

31Pro quo est [153] notandum quod cum eadem res sit intellectus et voluntas omnino, tamen alius est actus per quem anima dicitur intellectus, scilicet intellectio, [154] et alius per [155] quem dicitur voluntas, scilicet, volitio. Ideo tres possunt distingui actus in anima: quiddam sunt cognitivi solum, ut intellectiones; quiddam appetivi solum, ut volitiones; quiddam vero mixti ex praedictis et in talibus consistit fides, caritas, et spes et eorum actus. Unde sicut actus caritatis est actus voluntatis, et [156] tamen est quodammodo [157] perceptio obiecti et sic pertinet ad intellectum, principalius tamen ad voluntatem, sic e converso, principalius fides pertinet et est actus intellectus, etiam pertinet ad voluntatem [158] . Et ideo sicut creatura obligatur ad actus caritatis, ita ad actus fidei. Et sicut per diligere meretur debito modo diligendo [159] , sic etiam [160] per credere debito modo meretur, et hoc concordat dictis Augustini dicentis: "Cetera potest homo nolens, credere non nisi volens. [161] " [ae] . Item, sicut unum crescit, sic et reliquum nec videtur plus repugnare augmentatio [162] intellectiva respectu unius quam respectu alterius.

[Obiectio et responsio]

32Sed contra obiceretur bene apparenter quia in daemonibus est fides, quia [163] [164] "credunt et contremiscunt" [af] et tamen non habent caritatem, ergo etc. Item Iacobus [165] dicit quod: "fides S3vb sine operibus mortua est" [ag] , ergo non vivificat ex se. Item Apostolus dicit: "si habuero omnem [166] fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero [167] , nihil sum" [ah] , ergo contradictam.

33Ad ista respondetur sine temeraria assertione. Primo imaginando duplicem fidem; unam acquisitam V6vb per rationes humanas et forte derelictam [168] ex actibus credendi. Et ista staret cum peccato, sicut in simili ponimus de caritate acquisita; cum enim [169] quis peccat [170] prius autem [171] dilexerit [172] Deum caritative, se sentit pronum adhuc ad diligendum Deum et ista pronitas [173] non provenit ex caritate infusa, quia non stat cum peccato, sed ex caritate acquisita. Et talis fides bene est in daemonibus, et de ista R2r2-v R2ra possunt intelligi auctoritates praedictae. Alia vero [174] est fides infusa, de qua intelligebantur praedicta.

34Alio modo potest responderi [175] imaginando quod fides multiplicem habet habitudinem ad suum subiectum; aliam inhaerendi, [176] aliam, scilicet, afficiendi [177] , et aliam repraesentandi. Et [178] tunc [180] diceretur [179] quod possibile [181] est absolute stare primam habitudinem aliis duabus subtractis, [182] quia diceretur quod Deus, ratione indignitatis creaturae, aufert [183] duas secundas habitudines et non prima. Et sic illa fides mortua est, quia non exit in operationes suas [184] proprias; SV188rb res autem dicitur mortua quando in proprias operationes exire non potest, ita quod Deus non vellet concurrere ad eius nobiles operationes.

[Duas difficultates de merito fidei]

35Sed tunc restat difficultas, quia obiectum intellectus est verum vel apparens verum, igitur non fertur, nisi in tale. Secundo, intellectus realiter non est liber, vel saltem eius operatio non est immediate libera, igitur non est formaliter meritum.

36Quantum ad istud secundum, de liberate, non esset impossibile, quia agentia naturalia haberent instinctum naturalem libertatis excepta cognitione. Unde [185] de igne respectu stuppae potest Deus instituere quod omnibus extrinsecis omnino [186] se habentibus eodem modo posset [187] comburere vel [188] non comburere. Alio modo diceretur quod actus, qui simul est cognitio et quaedam affectio, S4ra potest produci libere ab anima.

37Ad primum autem argumentum quod tangit de apparentia obiecti respectu intellectus, in quo est difficultas, dicendum est [189] quod habitus fidei nedum elevat potentiam intellectivam V7ra ad credendum, sed multipliciter fortificat ipsam respectu quarumcumque veritatum, quia cum potentia [190] habet dispositionem convenientem [191] , redditur fortior ad suas operationes exercendas, sicut videmus in elementis et in aliis entibus [192] naturalibus. Modo, fides est convenientissima [193] intellectui et tollit dispositionem contrarium [194] . Ideo [195] per fidem, intellectus est vigorosior quam sine fide, et in isto facit fides rationes de se tantum probabiles esse quasi [196] demonstrativas, quia fides est intellectus sanativa.

[Aliqua conclusiones finales]

38Ideo theologi [197] fideles maxime debent pollere scientiis humanitus adinventis. Et si non polleant, erit [198] eorum defectus, quia per fidem eorum intellectus [199] illustratur.

39Et ex hoc redarguendus est Averroes [200] , qui multum erroneae dicit quod leges [201] praebent impedimentum doctrinae, et hoc ponit [202] in prologo III Physicorum [ai] . Hoc autem erroneum est quoad legem Christianam. Unde et de hoc est unus [203] articulus Parisiensis dicens: [204] "dicere quod lex Christi impediat addiscere: error [205] . " [aj] De lege autem Mohommad quam aliquando R2rb tenuit Averroes, verum est propter corruptiones in [206] moribus, quae docentur in illa [207] lege. De lege autem Iudaeorum similiter, quia tunc deserti erant a Deo, sicut nunc [208] . Et [209] licet Averroes protestatus fuerit aliquando se esse [210] Christianum verisimile, est tamen eum [211] numquam habuisse fidem.

40 Quantum [212] est ex parte apparentiarum, sunt duo modi. Aliqua enim est apparentia, quae provenit ex parte obiecti et modi repraesentandi [213] ipsius; et ista est communiter [214] in lumine naturali, sic enim principiis assentimus [215] propter evidentiam quam [216] faciunt ex suo modo enuntiandi. Ideo Aristoteles in Praedicamentis dicit [217] quod: "ab eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur [218] . " [ak] Alia est apparentia, quae non provenit ab obiecto V7rb sed prior est. Et secundum hoc dico quod divina evidentia est prior quam quodcumque obiectum S4ra creatum; et ad illum modum refertur evidentia [219] fidei, quia fides inter omnes habitus maxime imitatur divinam cognitionem intantum [220] quod sibi non potest subesse falsum [221] . Et sicut [222] cognitio divina se habet respectu futurorum contingentium, sic et [223] fides. Nam [224] de tali futuro contingenti, si erit, inclinavit [225] ad assensum illius [226] : si non erit, non inclinavit. Et ex hoc posset oriri pulchra consideratio: utrum, SV188va scilicet, [227] fidei possit subesse falsum; et iterum, utrum Deus aliquam creaturam possit [228] producere per essentiam [229] quae haberet consimilem conditionem sicut fides habet [230] . Et tunc [231] de illa quaereretur [232] , utrum illa [233] posset errare vel utrum [234] necessario esset recta. [235]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus