Lectio 10, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: Lombard Press, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio10

Lectio 10, De fide

[Plus evidentia de debilitate intellectus]

1Continuandum materiam de intellectus debilitate: circa res notissimas, sicut sunt quantitas continua, motus, magnitudines, et huiusmodi, inducitur una ratio et istam rationem tangit Zeno in VIo Physicorum R15ra quae, licet prima facie appareat modicae difficultatis, tamen si bene resolvatur et ad sensum ipsius Zenonis, ipsa est magnae difficultatis. Volebat enim Zeno probare quod nihil moveretur localiter et adducebat [1] inconveniens quia, sicut dicit ipse, sequeretur quod equus velocissime motus non posset [2] attingere formicam [3] tardissime motam. Et istud argumentum ponam in clarioribus terminis ex quibus postea sequitur propositum pro cuius evidentia supponatur quod aliquod sphaericum moveatur supra planum et quod tangat planum in puncto. Unde licet non sint ponenda puncta [4] realiter in linea, nec momenta in motu, nec instantia in tempore, tamen ad imaginationem [5] licet ea admittere ad inquisitionem veritatis; unde licet ea Aristoteles improbavit VI Physicorum [a] nihilominus ea contendebat ad imaginationem pro inquisitionem veritatis. [6] Supponatur, igitur, quod aliquod sphaericum moveatur supra planum et quod [7] faciat unam revolutionem, probatur quod illud sphaericum per nullam potentiam potest velocius moveri vel tardius. Et sicut probabitur [8] in casu nostro [9] de isto motu, ita probaretur de quocumque alio motu. Probatur igitur quod non posset tardius moveri, quia quodlibet punctum sphaerici correspondens alicui instanti temporis modo quodlibet punctum sphaerici sphaerici [10] per instans tetigit aliquod punctum plani, quia [11] non potuisset V22ra per maius tempus sine quiete media [12] vel interruptione motus, igitur non potest tardius moveri, [13] sed quod velocissime moveatur patet quia quodlibet punctum sphaerici praecise instans est super aliquod punctum plani et non potest citius vel velocius recedere ab illo quam per per instans [14] ergo tardissime movetur. [15]

2 Similiter ponatur quod sint duae res sphaericae concentricae quarum, scilicet, sit idem centrum et moveatur supra planum, tunc probatur quod, unam revolutionem faciendo supra planum, minor circulus aeque velociter moveatur sicut maior, quia aeque cito complet suam revolutionem et in aequali tempore et spatium idem describit, igitur aeque cito movetur. [16]

3Et sicut introductum est de motu et quantitate ita posset introduci de substantia, quia non est nobis evidens aliquam substantiam generari vel corrumpi. Unde circa hoc Magister Nicolaus de Altipudia ponit quod "non est nobis evidens aliquid generari vel corrumpi simpliciter, ita quod sine fide aeque probabiliter possemus [17] tenere aeternitate rerum, sicut successionem." [b] Et recitat opinionem antiquorum de aeternitate rerum et sustinet eas et dicit quod "aeque probabiliter sine fide possunt teneri [18] sicut oppositae." [c] Sed hoc dimitto, quia in hoc non fuit approbatus nec ista est communis opinio.

4Alia est difficultas quam possumus [19] R15rb habere ex parte reflexionis actuum nostrorum supra propositiones mentales. Unde quia anima nostra est finitae capacitatis stat quod reflexus sit tantus propositionum mentalium supra invicem quod non erit capax reflexionis A super B. [20]

5Confirmatur in aliis, quia ratio numerandi ipsius animae non procedit in infinitum, ergo est dabilis maximus numerus cuius anima est capax, [21] tunc capiatur supremus numerus et formetur propositio numeri maioris, intellectus non erit capax illius propositionis, quia non erit capax subiecti. Confirmatur hoc etiam in propositionibus geometricis, quia sicut species numerorum procedunt in infinitum, ita species figurarum sicut [22] species numerorum et sic tandem poterimus devenire ad aliquas propositiones geometricas cuius intellectus non erit capax propter simplicitatem [23] suae capacitatis.

[Aliquae propositiones sequentes]

6Sunt etiam aliquae V22rb propositiones tantum distantes a principiis quod numerus processus [24] a principiis ad illas est inconceptibilis [25] ab intellectu, ergo possumus per [26] praedicta devenire ad aliquas propositiones formabiles [27] de creaturis, cuius [28] intellectus humanus non erit capax sine speciali gratia Dei. [29]

7Ex hoc sequitur [30] quod aliquae sunt propositiones scibiles et demonstrabiles ab angelo quae non sunt captibiles ab intellectu humano. Et ista introduco [31] ut non sit mirabile si habeamus aliquas propositiones de Deo creditas ex fide ad quarum notitiam perfectam sive rationem [32] non possumus devenire sine speciali gratia.

8Ex quo sequitur quod si creatura poneretur esse Deus noster, oportet de ipsa habere fidem et articulos credibiles ex fide. Unde si sol poneretur supremum omnium et Deus adhuc haberet multas influentias latentes nos de quibus, si eas cognosceremus, teneremur regratiari ei.

9Ex quibus sequitur quod philosophi [33] ex rationibus propriis [34] naturalibus non poterunt habere notitiam articulorum.

10Sequitur ulterius quod ponere quod viator ex propriis [35] viribus naturalibus posset [36] attingere ad notitiam articulorum fidei [37] est ponere [38] sive incidere in errorem Pelagii, quia est attribuere viribus naturalibus propriis ea quae debemus [39] attribuere speciali Dei adiutorio. [40]

[Utrum philosophi cognoverint de articulis fide]

11Sequitur ulterius quod philosophi loquentes de fide, sicut Hermes Philosophus, qui dicit "monas gignit monadem et in se reflectit ardorem," [d] per hoc apparens aliquid sentire de articulo Trinitatis. Respondetur quod naturali cognitione [41] non cognovit [42] Trinitatem, et ideo posset [43] glosari quod per monadem intelligit Deum in primo loco et per secundum monadem intelligit mundum et post per ardorem reflectit mundum in Deum, ita quod ibi tangit tres habitudines. Prima est causa efficiens, [44] R15va secunda est effectus, tertia est effectus in suum finem, ita quod voluit dicere monas, id est, Deus gignit [45] monadem, id est, unum mundum, et in se reflectit ardorem, id est, et mundus ille ordinatur in Deum tamquam in suum finem. Et consequenter diceretur quod, aliquando [46] philosophi locuti sunt [47] de Trinitate, hoc ponebant V22va propter [48] attributa ipsi Deo et non secundum distinctionem personarum in Trinitate [49] ad intra, ita quod considerabant Deum esse Patrem inquantum potentem, et Filium inquantum genitum, et Spiritum Sanctum inquantum clementem. [50]

12Sed dicit aliquis quod Augustinus in libro Confessionum capitulo IX, dicit "se legisse Evangelium Iohannis a Platone usque ibi et "Verbum caro factum est." [e] " [f] Respondetur dupliciter [51] quod [52] antiqui philosophi et poetae multi tractaverunt ironice, et ideo dicta eorum [53] non sunt recipienda ad sensum litteralem. Ideo licet dicta sua videntur articulis consonare, tamen ea numquam intellexerunt de articulis. Secundus modus solvendi, quod reputo satis probabilem, quod philosophi fidem et poetae [54] descripserunt prophetice, et tamen non intellexerunt. Ad aliquid enim prophetice describendum, non requiritur vitae sanctitas, nam Numeri [XXIV] capitulo [55] Balaam, qui erat valde malus homo et plenus daemonio et adversarius legis [56] prophetavit de Verbi incarnatione, "Orietur, inquit, stella de radice Iessae" [g] etc. Etiam Augustinus [57] dicit [58] in Sermone de adventu Christi, qui incipit "convenio vos iudaei" [h] etc. quod Nabugodonosor perhibuit [59] fidem de Filio Dei, nam videns tres pueros informare testatur se vidisse quatuor et quartus erat similis Filio Dei, [60] non quod illud intellexisset de [61] Filio Dei.

13Similiter Caiaphas prophetavit de redemptione generis humani, "expedit enim, dicit ipse, [62] unum hominem mori pro populo ne tota gens pereat, [63] " [i] et illud non intelligebat secundum sensum verum, immo hoc intelligit ut inferretur mors Christo. [64]

14Consequenter dicitur quod illud Virgilii quod ipse poterat in Bucolicis "iam redditur et virgo, iam nova progenies" [j] etc. prophetavit mysterium [65] incarnationis, licet non intelligat [66] et istud potuit [67] esse ut ipsi essent inexcusabiles a fide Christi et ut rebelliores magis punirentur, et si aliqui de philosophis vel poetis aliquid scripserunt [68] de articulis vel mysterio Trinitatis, potest salvari, quibus hoc [69] descripserunt Spiritu prophetico, licet eis non adhaererent vel intelligerent. [70]

15Alius modus salvandi quod ex puris viribus naturalibus V22vb non possumus devenire in notitiam articulorum est iste: potest [71] enim probabiliter dici quod philosophi viventes secundum dictamen rationis rectae in puris [72] naturalibus R15vb eo ipso disponebant se ad divinam dispositionem suscipiendam, ideo verisimile est quod Deus eis dederit [73] fidem et notitiam specialem articulorum. Unde Augustinus expresse dicit quod "ante adventum Christi, [74] multi de populo gentili fuerunt salvati, immo generaliter omnes sive in Novo Testamento sive in Veteri, qui fecerant [75] quod in se erat [76] et vixerunt secundum dictamen rationis secundum quod multi praebebant vivere" [k] et [77] quia secundum Augustinum VIIIo [78] De civitate Dei "non salvabitur quis nisi in fide salvatoris." [l] Ideo verisimile est quod Deus contulerit [79] sic viventibus fidem et specialem notitiam de articulis [80] fidei, et isto modo [81] potuerunt attingere ad notitiam articulorum fidei, sed quare non praedicaverunt, quia Deus nondum [82] ordinaverat quod praedicarentur articuli fidei. Alios modos tangit Bacon in quadam epistola, et hos modos [83] recitat [84] De Hassia in quod tractatu et ibidem poteritis eos videre planius [85] etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus