Lectio 100, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.02-dev-master | February 18, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, February 18, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio100

Lectio 100, de Libertate

Circa corruptelam peccati

1Antequam prosequatur materia proposita aliqualiter oportet insistere circa corruptelam peccati, quae est Radix haeresum et malarum morum et malarum cogitationum praeter rationes inductas, quia aliquibus non videtur quod ex peccati corruptela creatura incidat in tot errores pravos mores ac malas cogitationes et in toti defectus.

Rationes quod errores mores ac malas cogitationes ex peccati corruptela

Prima ratio

2et Ideo arguitur primo auctoritate scripturae sacrae ubi dicitur corpus aggravat animam et depravat sensum multa cogitantem, per corpus quod aggravat animam intelligitur corpus infectum corruptela peccati originalis et poenae sequentis nam ipsum aggravat animam quia sicut sunt quantitates motivae in corporibus ita in spiritualibus, ideo dicit augustinus in libro confessionum, amor meus pondus meum, nam sicut levitas corpus sursum et gravitas deorsum, ita caritas movet mentem sursum erigendo in deum, et cupiditas quae est vitiosa qualitas aggravat animam et movet eam deorsum quia inclinat creaturam ad contrarium sui finis debiti ad quem caritas ducit, ideo bene dicitur quod cupiditas aggravat animam id est deprimit vires quantum ad potentiam rationalem eam detrudendo in tenebras, et deprimit anima quantum ad peccatum et poenam.

Secunda ratio

3secundo arguitur ex imaginatione doctorum antiquorum nam anima rationalis creata est in horizonte distinguente lucem a tenebris vel in hemisphaerium lucis distinguens eam a Regione tenebrarum, et virtutes tam morales quam gratuite movent eam ad Regionem lucis in qua Regione adam fuisset semper in statu innocentiae si cupiditas eum non movisset ad Regionem tenebrarum inferius et per consequens quantum ad lumen cognoscendae veritatis obtenebratur rationalis potentia in Regione tenebrarum, imaginandum est tamen quod anima de se creata est in horizonte distinguente lucem a tenebris, et ipsa per virtutes monetur in Regionem lucis et hemisphaerium Rerum spiritualium, et viceversa ipsa movetur per cupiditatem in tenebras ubi obfuscatur lumen intelligentiae.

Tertia ratio

4tertio arguitur auctoritate apostoli dicentis quod "nihil est nobis tamquam ex nobis" et quantum ad unum rationalem loquitur quia ipse intelligit cognitione, igitur quantum ad veritatem caritas perficit intellectum non sufficientem ex nobis eam acquirere sed sufficientia nostra ex deo est igitur anima cupiditati substantia tendit in errores, nec sufficit in veritates cognoscendas de sua felicitate aliquid cogitare, unde augustinus contra iulianum et pellagium plura scripsit ad istam, tamen imaginationem consonat, nam ipse ait quod oportet anima cupiditate vel caritate dirigi nec anima sufficit quantum ad intellectum practicum habere intellectum Rectum de agibilibus, nec bonum affectum in volitionibus Rectis sed quidquid elicit deficiendo vult, quia semper fruitur creatura et habet creaturam pro obiecto, nam omnis actio SV320ra deliberata extra caritatem est mala et peccatum et fruitio creaturae.

5Et circa hoc sunt multae auctoritates gregorii in secundo sententiarum ad propositum inductae et brovardin hoc determinat et dicit.

Quarta ratio

6Quarto arguitur auctoritate aristotelis in primo ethicorum qui licet sub terminis nostris et theologicis hoc non dicat aequivalenter tamen dicit quod in nobis est aliquid quod adversatur rationi, et est quaedam infirmitas naturalis existens in nobis cuius cura sanatur per virtutes et componitur creatura talis quod in ea vires inferiores obediunt rationi, sed semper intellectus obedit sensui nisi per virtutes sanetur.

7et confirmatur ex auctoritate tullii in libro de tusculanis quaestionibus dicentis quod a nativitate hoc habet quod natura eius sit Recta quantum ad primaeva institutionem, et tamen contrariae pravis opinionibus et erroribus inevitabiliter inducitur anima. Et ideo consequenter dicit evidenter fabulas poetitas[?] esse periculosas Iuvenibus et esse expellendas a civitatibus sed forte ipse capit nomen poetae vel poetarum pro Ioculatoribus.

Quinta ratio

8quinto arguitur auctoritate secundum quod Recitat macrobius in de sompno scipionis qui ponit quod anima inhaerendo corpori et coniunctio eius cum ipso est quaedam cuius mortificatio non quod anima desinat esse, sed per unionem ipsius cum corpore privatur a suis operationibus vitalibus, nam illa unio Imponit laesionem animae cum unitur cum corpore quia ipsa coniuncta corpori indisponitur ad veritatis contemplationem et inclinatur ad falsitatem nam corpus vocatur animae sepulchrum et infernum animae et animam vocat mortuam, et nedum scriptura concedit corruptelam, sed etiam philosophi, unde secundum macrobium anima ex communicatione eius cum corpore inebriatur letheo fluvio qui fingitur esse fluvius infernalis per cuius potationem potantes obliviscuntur suae felicitatis, modo letheus fluvius est in corpore, quia per communicationem animae cum corpore ipsa anima Redditur in humilis ad summi finis consecutionem et caeca atque prona est ad assentiendum falsitatibus et variis erroribus, et ponit infernales fluvios anima laedentes secundum potentias.

Sexta ratio

9 sexto et ultimo arguitur quia quilibet experitur pravas operationes.

10secundo experitur difficultatem et violentiam a principio ad bene operandum quia doctrina est contra eorum inclinationem, ideo verberibus et terroribus inducuntur pueri ad doctrinam quia magis Refugiunt eam et Refutant frequentare scolas et tendunt ad contrarium ad quod deberent tendere modo doctrina est dispositio convenientissima quae Refugitur ab eis.

11tertio experimur defectus maiores circa individua humanae speciei, nam alia animalia statim nata vitari sibi procurant et homo non.

12Item illa habent prudentiam sufficientem pro vita conservanda et homo derelictus non haberet aequalem prudentiam bestiis, immoymo minorem quia adveniente mala consuetudine creatura efficeretur peior tamen si nutriretur inter aliam esset peior animalibus, et ideo homo sine virtutibus est alias sceleratissimum secundum philosophum in libro politicarum et sic natura humana derelicta SV320rb tendit de directo in malum, sed de primaria iustitione non quia tendit in bonum directa ab infallibili dirigente.

opino Rabbi Moyses

13Ex istis Radicibus sequitur vel verisimilitudo illius quod dicit Rabbi moyses in IIIo libro de duce dubiorum de gente casede[?] quae est gens sabiorum credente deum esse creaturam puram corporalem, quia caelum vel ignem poterit esse deum, et ibi dicit aliqua quae sunt incredibilia, sed attenta peccati corruptela bene est credibile quod dicit quod gens huiusmodi concessit adam fuisse et esse prophetam lunae et colere lunam quae de terra promissionis veniens attulit arborem auri cum frondibus quae faciunt hominum depravationes ex peccati corruptela et ibi idolatriam artem imaginum et divinationum et artes sacrilegas habuisse originem.

14secundo sequitur quod difficultas Resistendi diabolo non oritur ex poteste et magnitudine illius sed ex pronitate Resistentiae, quia tanta facilitas humanae naturae est ad malum quod minimus impulsus sufficeret.

15tertio sequitur contra Impugnantis brovardin dicentem quod idolatriae adorabant rem pure corporalem tanquam deum, nam aliqui contra hoc dicunt quod numquam fuit tanta deliratio humanae mentis quod Iudicaret creaturam corporalem esse deum nam oppositum dicitur quod ex corruptela peccati est inclinatio ad sacrilegas falsitates et tanto determinores quanto vehementius mens movetur in eas.

16quarto sequitur probabile dicere amarum diligere denarium absque relatione in aliud nam secundum institutionem politicam denarius est constitutus ad procurandum necessaria modo constat aliquem tantum delicare quod denarium ad usum non diligit ut apparet in experimento quod quis habundet[?] denariis non propter usum sed tantum diligat propter formam, et sic avaritia est idolorum servitus quia stat quod aliquis tanquam pro fine ultimo prostituat sibi divitias omni usu circumscripto.

17quinto sequitur possibilitas adorationis ignis per caldeos unde abraham deus liberavit de vi caldeorum nam abraham natus est in caldea nisi colebatur ignis tanquam deus sed quia Reprobavit hoc ponendo differentiam inter agens principalem et eius instrumentum, ideo fuit in igne positus et deus eum liberavit et hoc est quod ait esdras neemiae quarto capitulo faciens suam orationem ait tudinem[?] deus qui eripuisti abraham de igne caldeorum et tanta potest esse deliratio creaturae quod ipsa adoret corporale tanquam deum. unde sapientiae 13mo scribitur nec operibus attendentes cognoverunt quis esset artifex aut ignem aut lunam aut caelum aut elementum et tales rectores deos putaverunt et sic creaturam coluerunt.

Obiecto caldaeis[?] et responsio

18Sed contra arguitur de caldeis quia gens caldesim est gens caldeica et tamen adoraverunt solem pro deo principali, et lunam pro deo minus principali ex eo quod experiebantur nobiles operationes solis et lunae, et tamen scriptura dicit quod abraham est deliberatus SV320va ab vi caldeorum.

19Respondetur quod caldeorum opinio fuit quod caelum sit de natura ignis, probatio quod sit ignis, nam dicit tulius in VIo de republica hoc sententialiter nam ipse vocat stellas sempiternos ignes scilicet, in textu quem exponit macrobius et sic non est discrepantia quod caldei colant solem et ignem tanquam deum summum et inter omnes effectus existentes infra concavum orbis lunae ignis est nobilior.

20secundo ipsi colebant ignem, id est, nobiliorem creaturam existentem in concavo orbis lunae.

21Et ex hac peste Remanserunt vestigia usque nunc inter christianos. Unde vetulae faciunt ignem superstitiose in certis noctibus et ibi faciunt invocationes superstitiosas et sacrilegas ut evitent mala et maxime laesiones ab igne pro toto anno, et tunc faciunt de ossibus nunc de lignis cicuiendo[?] ignem saltando infra et supra. et ex hoc ars quae pyromantia vocatur originem sumpsit ubi de occultis superstitiosi volunt Iudicare de omnibus secundum sonum factum ab igne praecipue ad hoc facta et in certis temporibus anni, et tunc sunt Regulae secundum sanos varios ad eliciendum Iudicia diversa. et etiam secundum quod flammae variae figurantur, et hoc omnia sunt vestigia idolatriae antiquissime. Ita quod per fidem christianam non possunt evelli, et ex hoc habuit originem ciromantia hydromantia et geomantia maxime viget quia multi sunt qui ea utuntur loco vere astrologiae vel medicinae quaequid ars nullo colore veritatis firmatur sed pure gratuite acceptatur ab anima corrupta ex peccato originali, vel dicitur quod geomantia in proiectione punctorum Reducitur ad causas per se, nam stat quod si sint diversi proicientes quod faciunt iudicia de omnibus, et faciant figuras secundum peritatem et imperitatem, et tamen non Reducitur secundum eas ad causa per se, scilicet, caelum et motus caelestes, licet appareat, sed Reducitur ad malum nam stat quod duo proiciant in eadem hora et tamen habebunt figuras varias.

Alia obiectio et responsio

22Contra dicta inquiritur de dubio praecipue quantum ad corruptelam, nam vel corruptela est habitus intellectus vel voluntatis, si intellectus igitur non immutat potentias concupiscibiles et irascibiles, si voluntatis tunc non immutat immediate potentiam cognitivam et sic nulla est corruptela omnium virium animae laesiva.

23Respondetur quod nec iustitia originalis est qualitas positiva, nec eius privatio, sed imaginandum est sic quod iustitia originalis dicetur esse pro tanto in aliquo quod talis habitudo est in eo quod vires inferiores obediunt viribus superioribus et paratae sunt semper obedire ut exteriora elementa vel membra obediant animae et rationi in statu innocentiae, et nunc non obediunt et ideo subtractio originalis iustitiae non erit positiva qualitas nec ipsa iustitia maxime, sed iustitia originalis et habiSV320vb tudo potentiarum talis quod vires inferiores obediebant rationi in illo statu, vel natae erant obedire.

Alia obiectio et responsio

24Sed consequenter oportet dicere quod privatio iustitiae originalis est dispositio talis quod potentiae sensitivae non obediunt rationi, immo econverso ratio est subiecta viribus sensitivis et sic potentia rationalis esset nunc laesa non quia perdidit aliquam qualitatem boni et acquisivit malam, sed quia ordo alius est quam erat in statu innocentiae.

25Sed diceret aliquis quod ex hoc non sequitur caecitas intellectus nec sequitur nisi difficultas in exercendo vim imperativam seu exsequendo, et ideo praeter hoc additur quod nedum propter culpam originalem sublata est obedientia virium inferiorum ad rationem sed etiam sublata est specialis dei assistentia quantum ad potentiae elevationem.

26secunda via Respondendi quod cupiditas est qualitas inficiens totum animae Regimen et caecans intellectum et perturbans potentias rationalem concupiscibilem irascibilem.

27Unde notandum est quod sicut anima est unica potentia rationalis concupiscibilis irascibilis sed secundum varios actus vocatur diversis nominibus et sic anima quae est unica tripliciter operatur et ita qualitas unica est tripliciter animae immutativa quod dupliciter sic aliqua talis apparet de fide ut dicunt Guillelmus parisiensis, guillelmus altissiodorensis, quia nedum ipsa fides est primae veritatis cognitio sed amor et tenet adam quod omnis amor est cognitio et sic non Repugnat quod cupiditas sit qualitas prava caecans intellectum et se habet per modum habitus continentis totam latitudinem omnium habituum pravorum ut caritas continet omnis habitus virtuosos et omnem latitudinem omnium virtutum, et ita de cupiditate dicitur quod ipsa est immutativa[?] vitiose et erroneae immutat intellectum, nam sive apparentia laesus in natura inclinatur ad assentiendum falso, et iste modus Respondendi secundus est bene probabilis, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus