Lectio 103, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.02-dev-master | February 20, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, February 20, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio103

Lectio 103, de Libertate

Responsio de aliis duabus positionibus

1Restat de aliis duabus positionibus dicere aliquid.

Quod mirabiles effectus contingentes reducit in dispositionem siderium

2una est quae mirabiles effectus contingentes hic inferius reducit in dispositionem siderium tanquam in causam principalem et sufficientem, ita quod sub certis constellationibus certe fiunt operationes mirabiles et naturae facultatem excedentes, nam imago fabricata in certa hora et constellatione Recipit vim praedicendi futura et Revelandi et hoc habe sideribus ut dicunt de capite saturni quod si debite observata hora et constellatione fabricetur habebit virtutem praedicendi futura et Revelandi miracula et occulta.

Contra opinio quod mirabiles effectus contingentes reducit in dispositionem siderium

3Contra haec arguitur primo quia haec positio est contra avicennam de generatione animalium post diluvium, tenuit tamen avicenna quod post generale diluvium omnia aliam praeter illa quae poterant in aquis vivere erant destructa, sed virtute stellarum poterant noviter produci, et similiter opinatur plato quod deus creavit sementem deorum et tradidit stellis ad incorporandum et exsequendum, creavit sementem, id est, creavit virtutem seminalem productivam omnium specierum individuorum cuiuslibet speciei, unde et avicenna videtur Reducere in corpora caelestia sufficerem causalitatem ad cuius animalis productionem infram sphaeram generalium et corporalium, contrarium tenet averrois et bene, et argut primo in oppositum de animalibus perfectis in quibus est tanta organizatio partium et diversitas quod non videtur possibile quod generentur nisi ex semine virtutis origanisationem continente et SV323rb cum hoc modo conservatio, scilicet, in matrice, igitur non stat hominem vel equum produci virtute stellarum nisi secundum institutum naturae cursum, scilicet, ex aliquo hominem continente quantum ad organizationem et ita de omnibus animalibus perfectis, igitur a fortiori non stat in virtute stellarum quod in metallo sit tanta perfectio et tanta vis profectandi et secreta Revelandi quia ibi est maior effectus quam productio animalis perfecti et tamen ad alium productionem non sufficit stellarum virtus de animalibus perfectis loquendo igitur nec potest virtus stellarum metallo imprimere virtutem praenunciandi futura.

4secundo arguitur sic ad idem quia si virtute stellarum metallum praediceret futura et animalia perfecta generarentur, tunc sequitur quod animalis perfectum saepe sine semine generaretur a stellis. consequens est contra experientiam et falsum. patet cum consequentia quia contingit consimiles constellationes saepe Iterari, et ideo quod praecessit diluvium est impertinens ad generationem animalium, ergo ita nunc generatur sicut post dilivium quod est falsum, et ex eadem Radice argueretur de impressione huius prophetiae in metallo, quia si sic imprimeretur in illo quare non imprimeretur in animalibus et aliis creaturis.

5tertio arguitur corpora caelestia non possunt producere intellectum secundum omnes philosophantes, nam hoc docet avicenna in sua metaphysica, ita quod nulla intelligentia producitur nec potest produci a corpore vel a caelo igitur corpora caelestia non possunt imprimere metallo vim prophetandi vel praedicendi futura vel occulta, nam hoc est de supremis operationibus.

6quarto arguitur metallum non est organizatum nec flexibile igitur non est organum locutionis et per consequens non loquitur antecedens est nomen.

7quinto huiusmodi metallum non vivit igitur non loquitur antecedens apparet quia si viveret vel esset homo vel brutum quia omne compositum substantiale est homo vel brutum vel saltem vegetabile, sed nullum potest dici ut apparet inspicienti.

8sexto forma substantialis non corrumpitur ut concedunt omnes sic superstitiose opinantes igitur non introducitur alia forma ipsum metallum vivificans igitur talis imago non vivit nec cognoscit, igitur nec futura potest praedicere quia ad praedicendum Requiritur alta cognitio et perfecta, et ideo Apostolus ait "idolum nihil est" ita quod nulla est creatura corporalis quae habeat efficaciam quam idolatriae ei attribuunt.

9Et ad hoc conformiter loquitur david simulachra gentium et aurum opera manuum hominum. os habent et non loquentur SV323va Aures habent et non audient et sic non habent sensum igitur nihil praedicunt nec aliquid sciunt nec cognoscunt et sic ista positio superstitiosa fidei sacrae scripturae philosophiae contradicit nullum penitus habens fundamentum et sic quantum ad hoc apparet illius positionis falsitas, et nullum est eius fundamentum.

Opinio Alkindi

10Sequitur positio alquini quae inter omnes est forte execrabilior et abominabilior eo quod videtur magis colorata ex principiis astrologiae falsissime et deceptiorie[?] applicatis.

11Pro cuius declaratione ipse dicit aliqua in libro de therrica magicae vel de Radiis stellicis quod idem est.

12primo dicit quod quaelibet stella Radiat sphaerice suam influentiam undique orbiculariter diffundendo cuius partes variantur secundum propinquitatem ad agens et secundum angelos ad passum, et sic quaelibet stella Radiat pro universo influentiam quae variatur secundum angelos ad passum, nam Radius perpendiculariter incedens est fortior quam radius obliquae incedens.

13secundo quaelibet stella habet Radiationem alterius speciei ab alia.

14tertium dictum tales Radiationes omnes conmiscentur simul ex quibus Resultat caelestis armonia quae continue variatur propter motus et applicationes varias, et haec est satis transibile quia sequitur ex dictis si quaelibet stella ubicumque Radiat sequitur quod variae commiscent simul irradiationes ex quarum combinatione caelestis armonia continue variatur et multi vocaverunt contentum caeli.

15quartum dictum alia varietas est nota vulgo et aliqua sapientioribus, et aliqua est non experta nec Reperta communiter, unde ex variatione combinationis influentiarum sunt variationes multae vulgo notae ut de sole accedente ad zenith nostrum et Recedente aliquando.

16Et ideo aristoteles concedit quod halatio solis est causa vitae et sic aliqua est influentia nota vulgo, sed alia est influentia nota sapientoribus ut philosophis et astrologis qui particulariter considerant habitudines influentiarum quas ignorat vulgus, Et alia est influentia varia eodem modo se habens ad secundam sit secunda ad primam ut philosophi cognoscunt particulares conditiones corporum caelestium ultra vulgum. Ia quod multae proprietates illorum non cognitae a philosophis nec expertae.

17quintum dictum quod sub ista tertia latitudine continentur omnes mirabiles continentes in istis inferioribus. Ita quod nedum vulgus sed philosophi admirantur illorum quorum causae sunt ignotae philosophis et vulgo, et ideo sub ista latitudine tertia omnia mirabilia contingentia in istis inferioribus quorum causae non possunt inveniri nec a vulgis a philosophantibus possunt Reduci ad huiusmodi combinationes non SV323vb communiter expertas nec a philosophis nec a vulgo et ad illud genus Reducuntur omnes effectus mirabiles.

Particularior declaratio opinionis Alkindi

18Pro cuius particulariori declaratione ponit aliquinus primum dictum omnis Res mundi est quod speculum totius ordinationis spherarum caelestium et multiplicat suos radios per totum mundum inferiorem orbiculariter et immutando totum mundum infra spheram generabilium et corruptibilium. conveniens est tamen caelesti armoniae quantum ad aliqua disconveniens Impediendo effectus, nam quaelibet Res est Repraesentativa caelestis armoniae et multiplicat suas species et Radios licet insensibiliter quantum ad nos et haec per totum concavum orbis lunae per cuius multiplicationem immutat et alterat elementa et consequenter sicut quaelibet Res causaliter magis ab una stella est differens ita effectus illorum differunt et unus capit magis suum ab una causa quam ab alia.

19secundum dictum homo est minor mondus[?], nam sicut in mundo Reperitur diversitas etherogeneitatis ita in homine et hoc deducit alanus in libro de complanctu[?] naturae, iste cum addit quod homo sit alterans et movens totam sphaeram generabilium et corruptibilium, et maxime quia homo est nobilior species inter alias, nam nobilior species ceteris paribus magis alterat generabilia et corruptibilia.

20tertium dictum Radiatio cuiuslibet Rei Iuvatur proportionali radiatione ita quod res saturni Iuvatur radiatione eius quantum ad effectus suos et sic de singulis. Ex quo apparet quod quaedam radiationes movent aliquos effectus proportionales armoniae caelesti et alios impediunt.

21quartum dictum est quod radiationes huiusmodi factae habent inter se dependentiam convenientiam et concatenationem et non solum ad armonimam caelestem quia una Iuvat aliam, et sic Radiatio hominis maxime Iuvatur ab istis Radiationibus, scilicet, ab intensione imaginatione desiderio fide spe et vocat ibi fidem firmam credulitatem, et non capit fidem prout ipsa est circa Religionem sacram.

22Consequenter subordinatur istis vocalis expressio vel sermo prolatus habens conformem efficatim[?] ad praedictas irradiationes et tandem manum operatio et caracter et fabricatio, et istae radiationes sunt proportionales et admirationes radiationem animae vel hominis et quando simul combinantur combinatione prima seu cum ratione prima quae est Rectitudo respectu effectus intenti. Istis concurrentibus simul fit effectus, nam considerato a effectu qui est talis constellationis et posita intentione et aliis Radiationibus positis fit effectus a nam adhuc iste addit pro complemento dispositionis sphaerae generabilium et corruptibilium quod expedit SV324ra aliquod sacrificium facere ut interficere aliquod animal violente nam eius violenta interfectio est omnium elementorum immutatio quibus combinatis poterit fieri effectus mirabilis, et in finem dicit quod in productione cuiuscumque effectus datur ei constellatio, scilicet, fortitudine vel fortumi[?] Regens effectum usque ad finem vitae. unde desiderium additum imaginationi est tamquam stamonea addita me??ne[?] ut faciat eam laxtiva[?] vel lumen visibili quia non videtur sine lunae.

Contra opinionem Alkindi

23Ista positio est valde periculosa et nefaria propter subtilem modum imaginandi et incautum abusum verae astrologiae et propter gratum modum imaginandi non est tamen fundata ratione sed instigante diabolo inducta est quia omnis effectus iste Reducit in causam caelestem inevitabiliter, nam dicit quod species desiderium terminor procedunt ex ignorantia et quod omnes effectus sunt necessari vel impossibiles, nam non timerenius nisi de contingentibus, sed iste sacrilegus dupliciter peccat, scilicet, in astrologiam et contra theologiam et omnis actores quia ipse Reducit omnes effectus in caelum et orbes caelestes tanquam in causas necessarias et ipse delirat et infamat veram astrologiam.

24secundo quia magus fuit et diaboli discipulinis, sed ad ostendendum suam malitiam supreme et summe abusus est astrologia et dyale?cis[?] invocationibus utebatur et ideo magis igne et gladio deberet exteriari quam rationibus convinci, quia evidenter deficit et contra astrologiam et contra solempnes tractares, unde pro notat hominem ad exhibenda sacrificia quae aequivalenter diabolo exhibentur, et adhoc inducit daemon homines quia eos odit et libenter pervertit et divinos honores libenter recipit qui deo deberent attribui, et ideo habentur in Psalmo 104 quod propheta david narrans beneficia quae fecit deus populo isralico cum eiecit eos de servitute pharaonis et transuerunt per male Rubrum, et submersit dominus inimicos eorum in aquis vehementibus et quomodo rexit eos in deserto et habuerunt manua[?] ad manducandum, nihilominus sequitur in praefato Psalmo quid egerunt natura "commisci sunt inter gentes et didicerunt opera eorum et serverunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum et immolaverunt filios et filias suas daemoniis."

25Ubi notandum est quod licet iste non posuerit expresse de immolatione hominis tamen ipse dicit quod SV324rb melius est quod nobilius animalis sacrificetur et hoc fecerunt filii israel inter gentes, sed sequitur in Psalmo quod ""iratus est furore Dominus in populo suo,"" ecce quomodo deo attribuitur furor secundum quantitatem malorum principalium, licet in eo realiter non sit furor, sed etiam furor attribuitur ei eos idolatrias detestando puniendo.

26Et sequitur iterum in psalmo quod dominus "abominatus est sua hereditatem et tradidit eos in manus inimicorum." Ex quo apparet tamen, quia alquinus est contra sacram scripturam, fidem, philosophiam, et astrologiam, et tenuit hanc opinionem sine minimissimine rationis, sed instigante diabolo.

27secundo secundum eum Radiationes Rerum sunt impertinentes quia caelum continet omnes effectus existentes in istis inferioribus secundum eum igitur caelum potest quemlibet effectum producere se solo, et sit carater et sacrifica et imaginationes etc. non dicunt addi igitur videtur implicare in suis dictis, multae rationes possent fieri contra hoc quod tenet omnia futura de necessitate evenire.

28secundo quaeritur quare dicit huiusmodi applicationes fieri ad effectus productionem cum dicat omnia futura de necessitate evenire igitur nihil oportet applicare, et sic bene Resolutus videtur apud se ipsum implicare. ideo Repellendus est et omnis eius doctrina.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus