Lectio 105, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.02-dev-master | February 27, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, February 27, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio105

Lectio 105, de Libertate

Circa operationem daemonum

1Secundum quod heri tangebatur omnia operabilia quae fiunt in isto mundo perceptibiliter Reducuntur ad tres modos.

2unus est operationum mirabiliorum de quibus dictum est in lectione praecedenti.

Prima propositio

3Alius est operationum daemonum. et ideo circa praesentem materiam est notandum quod ex scriptura novi et veteris testamentorum habetur quod sunt spiritus maligni et multa opera exercuerunt circa certas personas seu creaturas ut apparet de daemonum eiectione a quibusdam hominibus per eos obsessis.

4et huic concordant philosophi, nam plato substantias spirituales divisit in duo genera. unum bonorum spiritum quos vocavit calodaemones, nam calo graece est bonum latine. secundum genus est aliquorum spirituum quos vocavit cacodaemones, et caco graece malum latine dicitur, nam ex doctrina eius in thimeo secundum expositionem calsidum[?] posuit malos spiritus in aere nobiscum, conversari.

5De aristotele dubium est, nam quod posuerit spiritus malignos non apparet, sed dicit Guillelmus parisiensis in libro de universo quod aristoteles habuit spiritum familiarem quem credidit bonum esse spiritum vel angelum missum de caelo, scilicet, de orbe veneris. ubi notat praefatus doctor quod Realiter fuit daemon qui sub titulo sanctitatis decepit aristotelem in punctis tangentibus fidem, quia ille spiritus dicebat se esse de caelo missum et instruxit illum in aliquibus contra fidem, credebat tamen aristoteles calodaemon sed utulo[?] in libro de natura deorum dicit aristoteles fecisse librum de genealogia deorum quem dicit fuisse bonum librum, licet non reperiatur. tamen in hoc sufficit quod scriptura sacra doceat quod spiritus maligni sunt fugiendi.

Secunda propositio

6Secundo dicitur quod huiusmodi spiritus maligni divina permissione quaedam operantur quod apparet quia extremo SV326ra odio odiunt genus humanum, igitur si relinquerentur suae potentiae infinita nocumenta nobis inferret nam ipsi refrenantur intantum quod nihil possunt sine deo specialiter permittente, nam ut ait Petrus in sua canonica, ipse est "adversarius vester tamquam leo rugiens et quaerens quem devoret", et sic in eo non deest affectus nocendi, nam ipsorum potestas est taliter Restricta quod nisi deo permittente nihil possunt contra nos.

Corollaria

Primum: quod familiaritas daemonum est summe fugienda quia extremo odio odiunt nos

7Ex quo sequitur quod eorum familiaritas est summe fugienda quia extremo odio odiunt nos et ideo ait boecius in IIIo de consolatione quod ""nulla est pestis efficacior ad nocendum quod familiaris inimicus"" nam si daemones permitterentur multipliciter nobis nocerent.

Secundum: quod ars magica nihil est

8secundo sequitur quod ars magica nihil est, quia daemones et eorum operationes subiacent divinae providentiae. Ex quo patet quod eorum operationes non subiacent arti nec regulis artis nec verbis nec cogitationibus nec industriis humanitus adinventis, immo quod fortius est nulli creaturae subiacent nisi forte sanctis propter vitae excellentiam qui habuerunt potestatem eos cohercendi et eiciendi a creaturis ut tangit Apostolus "dedit nobis potestatem supra omnem carnem."

9secundo arguitur quia invocatores daemonum sunt homines bestiales fide et virtutibus carentes igitur non sub arte cadit fatuitas magica. antecedens est notum discurrendo per historias quia malifici fuerunt semper pessimi et villes creaturae, et hoc de illis qui morantur in vallibus ubi Reperiuntur invocationes daemonum et tamen illi carent omni arte et fide saltem bona et ex alio unusquisque simplicium alio et alio modo invocat igitur ars magica non cadit sub arte nec per modum Regularum artis procedit.

Tertium: quod malefici vi artis magicae nihil aliud operantur nisi deceptiones potentiarum in illis quos decipiunt

10Sequitur tertio quod malefici vi artis magicae nihil aliud operantur nisi deceptiones et laesiones potentiarum in illis quos decipiunt.

Multiplex modi deceptionis

11ubi est advertendum quod prout ad materiam spectat multiplex est deceptio apud tales qui quid habent pro fine quaestum vel inanem gloriam sicut dictum est.

Primus modus deceptionis

12Primus gradus est quorumdam ex industria naturali vel alias loquentium interius absque motu aliorum et ad facilius decipiendum observatis coniurationibus et verbis, ipsi dant Responsa decipiendo assistentis quia loquitur et non videntur loqui.

Secundus modus deceptionis

13secundus modus secundum quod tangit baccum est per conventionem ipsorum quia aptatis quibusdam canalibus ipsis habent latentes socios qui per canas loquuntur et decipiunt audientes.

14tertius modus decipiendi est per terrores passionare interius hominem et taliter deturbare potentias interiores ut SV326rb non sit distinctio inter phantasma et obiectum quo casu stante quidquid interius occurrit per modum phantasmatis indicatur ad extra obiectum praesens quidquid terro[?] inducitur ab eis ex causa multiplici, primo ex parte loci quia tales magici eligunt loca solitaria quae sunt terrorum inductiva.

15secundo ex parte temporis quia tempore nocturno et tenebroso ipsi consueverunt homines de fraudare.

16tertio ex parte verborum tamen quia illa verba sunt audientibus ignota tamen quia ex vi suae prolationis sunt terribilia et laesiva potentia audientis.

17quarto ex figura nam in praesentia assistentium multa adinvicem applicant quae omnia simul iuncta terrent existentem et Reducunt ad talem statum quod vi turbationis et terroris interioris spuum[?] ad intra non distinguunt inter phantasma et obiectum et quidquid est ante ea impressum, et imaginatum in potentia interiori obicitur per modum Rei ad extra in tantum quod sic territi non sciunt distinguere inter phantasma et obiectum, et quicquid concurrit per modum phantasmatis apparet esse obiectum ad extra potentiae sensitivae praesentatum.

18Et forte aliqui magici ex suis operationibus fuerunt decepti, nam aliqui crediderunt loqui daemonibus qui Realiter non loquebantur eis, Et in signum huiusmodi narrant aliqui quod huiusmodi assentientes aliquando manent in perpetuum laesi, et ratione mutationum et turbationum interiorum quae sunt nimis excessive illi manent imprudentes male dispositi et male inclinati.

Tertius modus deceptionis

19Alius est modus deceptionis eorum per naturam et per causas naturales applicatas fraudulenter tertius est ex densitate aeris vel quod ipsi eligant loca quibus sciat[?] aerem esse densum qui Reflectit species aliqualiter et invalescente frigiditate noctis aer magis densatur et ideo magis Reflectit species in tantum quod homines indicant se videre aliqua corpora in aere ubi non vident nisi se tantum, et illud habetur IIIo metheologicarum de antiphonte[?] qui videbat se in aere et hoc erat per reflectionem specierum, et ideo videbat se quasi in speculo, vel potest esse deceptio per applicationem condensantis, per hunc modum salvantur multae apparentiae daemonum, ubi sortes vidit seipsum de nocte et credidit se videre daemonem, et ex hoc sequitur turbatio mirabilis, et ex consequenti denigratio faciei, et aliae infirmitatis mirabiles, et potest ex hoc esse turbatio in tanto gradu quod inferret creaturae dementiam et forte mortem.

Quartus modus deceptionis

20quartus modus deceptionis ratione defectus considerationis distantiae Rei a Re.

21ubi notandum est quod secundum quod Res videtur sub maiori angelo secundum hoc iudicatur esse maior ceteris paribus, et similiter sub minori minor, et sub aequali aequalis et hoc est demonstratum in quarto libro perspectivae, nam visio SV326va fit per pyramidem Radiosam cuius conus est in oculo et basis in Re visa. et secundum quod Res videtur maiori angulo secundum hoc Res est maior iudicando secundum quod apparet, et sic a obiectum parvae quantitatis vel hoc potest apparere aeque magnus sicut terris altissima ut posito casu quod homo et terris elevata videantur sub eodem angelo adaequate et non discernatur de distantia sine dubio Iudicabit hominem esse aequalem turri. Et in isto casu qui frequenter accidit potest occurrere Iudicium quod homo est aeque magnus sicut turris, et ex consequenti Iudicatur esse daemonem, quia sub illa quantitate qua iudicatur ita magna hoc non poterit bene naturaliter existere nec suas operationes convenienter exercere.

22Et ideo vitulo narrat de lupo qui iudicabatur nemori a principio adaequari et secundum quod variatur angelus per appropinquationem secundum hoc lupus apparet alterius et alterius quantitatis. Et iste est bonus modus salvandi apparentias daemonum naturaliter.

23ubi est advertendum quod ad debite aliquid percipiendum per visum Requiruntur octo concurrentia, scilicet, lux debita distantia situs magnitudo soliditas dyamphanitas[?] tempus conveniens debita organi disposito et ista possunt in infinitum variari quia ad variationem unius sequitur deceptio infinita vel possunt contingere infinite deceptiones.

Quintus modus deceptionis

24quintus modus illusionis potest esse pertinenter ad praedicta laedendo organi dispositionem assistentis, nam sicut torpedo solo tactu stupefacit membra in tantum quod membrum Redditur impotens ad sentiendum, et adhuc tangendo ipsum cum baculo laedit membra et omnino perturbat et ita per applicationem aliquorum potest visus alterari cuius applicationis sunt apparentiae variae, ubi nullo modo erit daemon et ideo ad videndum Requiritur conveniens tempus nam propter velocitatem motus punctus circulariter revolutus videtur esse circumferentia circuli immo Realiter circulus ut apparet de baculo inflammato nam propter brevitatem temporis existentis inter instans in quo punctus est sursum et inter instans in quo est deorsum punctus Iudicatur esse ubique, et ita ratione parvitatis temporis res non Iudicatur esse ubi est, et per istum modum salvantur omnes traiectus. unde si sortes teneat denarium in una manu propter brevitatem temporis sensus non sufficiet Iudicare in qua manu denarius sit si una manus aliam tetigerit inperceptibiliter quia credit mutationem non esse facta de loco ad locum, et sic in aliis tragediis possunt esse plures deceptiones quibus utuntur magici ad extorquendum simplicium.

Sextus modus deceptionis

25sextus modus est per naturalium causarum applicationem quae tamen ignorantur causae naturales et simplices credunt quod arte diabolica talia fiant, nam Guillelmus parisiensis dicit quod si ex cera et puluere corii serpentis SV326vb adusti fiat candela de nocte ardens de nocte faciet apparere festucas esse serpentes vel Iuncos, similiter nam ratione colorum corii admisci cum cora variatur color obiecti visibilis, et iudicatur proportionalis color sicut color corii, et ratione luminis apparebunt moveri ut serpentes, et etiam ratione defectus lucis folium quercuum apparet esse bufonem et quantum ad hoc possent infinita exponi et experiri quae fiunt per causas naturales et tamen de simplicibus non apparet.

Quod tales magici nullo modo sunt permittendi

26Ex quibus quod tales magici nullo modo sunt impossibilia permittendi, quia laedunt et impediunt potentiam ad vere poletisandum ex eo quod vexant creaturas.

27secundo faciunt idolatriae et ducunt homines ad sacrificandum daemonibus.

28tertio quia nihil afferunt nisi phantasticum quia apparentiae in illo casu non sunt nisi secundum quod obicitur phantasma ad intra potentiis interioribus et in illis nihil veritatis Reperitur. potest tamen altero duorum modorum contingere quod aliquid veritatis in tali casu dicat.

29Unus modus ex culpa et non arte, scilicet, quando creatura a deo totaliter deseritur et diaboli divino subicitur in poenam peccati permisit deus ut cum daemone conversetur, non tamen vi alicuius artis, sed propter culpam sic demerentes, contingit tamen providentia divina quod deus non permittit quod diabolus habeat intentum.

30Alius modus est de Reprobatione malorum et huiusmodi inquirentibus, et hoc determinat sabiensis[?] in summa sua libro IIo capitulo 17mo et magister nicholaus oresme in tertio libro de figurationibus qualitatum.

31Item sunt multae illuminationes quae fiunt sine daemonibus ut apparet de igne qui aliquando apparet in cimiteriis vel proprie patibula, et aliquando homines Iudicant ibi esse spiritus quod tamen non est, et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus