Lectio 108, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 5, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 5, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio108

Lectio 108, de Libertate

Quod esse in homine liberum arbitrium est nedum a catholico fideli et a quolibet philosopho concedendum

1Et quia plures gentilium dixerunt fatum imponere necessitatem et tollere libertatem arbitrii, ideo ponitur ista conclusio esse in homine liberum arbitrium est nedum a catholico fideli, sed etiam a quolibet philosopho SV330rb concedendum vel confitendum, illud apparet primo experientia actuum nostrorum nam quilibet potest se experiri digitum ex libertate ad quamlibet differentiam positionis.

2secundo nisi sic, tota subverteretur moralis politia et alia plura inconvenientia sequitur, nam dicit philosophus in IIIo ethicorum quod ad virtuose operandum oportet quod aliquid concurrat voluntarium et tullius ut narrat augustinus in libro quinto de civitate dei considerans quod oportet alterum duorum concedere vel quod omnia eveniant de necessitate et omnino tolleretur liberum arbitrium, vel quod tolleretur quod divina cognitio sit respectu futurorum. Ita quod deus nullo modo provideret entibus universi, sed secundum Reputavit tullius maius inconveniens, ideo incidit in primum et substulit liberum arbitrium, immo posuit omnia de necessitate evenire. Ex quo apparet quod quasi omnes philosophi horruerunt tollere liberum arbitrium seu libertatem arbitrii.

3tertio arguitur ex auctoritate armacani in libro de quaestionibus armenorum nisi expresse ponit in nobis esse libertatem arbitrii.

4Quarto ex auctoritate scripturae. nam salvator ait Matthaei 26 ""an putatis quod non possum rogare patrem meum et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum,"" igitur christus habuit libertatem arbitrii rogandi patrem vel non rogandi licet ipse ob passionem evitandam rogaverit.

5Ex quo apparet Radix errorum negantium libertatem arbitrii ex parte divinae providentiae.

6Isti igitur negant esse in quolibet libertatem arbitrii.

7Ex quo apparet quod ex divina provisione sequitur necessitans ita quod sequitur quod non posset non producere effectum tempore praefixo.

8quinto arguitur ex salvatoris auctoritate dicentis apostolis non potestis una hora vigilare mecum, quasi vellet dicere quod erat in libertate arbitrii eorum vigilare vel non vigilare. ex quo denotatur eorum libertas, et de sanctis legitur qui potuit transgredi, et non est transgressus. Et sic in veteri testamento et novo apparet quod in nobis est liberum arbitrium.

Error Iulii Firmici

9Ex quo apparet error Iullii firmici qui in principio suae astrologiae ponit quod constellatio est dispositio syderum est fatum absolute necessitas respectu cuiuscumque operationis, nam iste error apparet clare, quia tollit libertatem arbitrii cuiuscumque causae respectu effectus sui quod est contra experientiam.

10secundo quia actiones liberas voluntatis Reducit in causas caelestes et hoc est falsum quia tales actus non dependent a causis in materialibus.

Error Alkindi

11Sequitur aliquindi in libro suo de Radiis stellicis qui ponit in caelesti armonia Relucere omnes effectus in istis inferioribus maxima necessitate inevitabilitatis.

12Ex quibus duo infert. primum quod non est differentia inter possibile et necessariam quia quidquid poterit esse necessario erit sed solum est differentia quo ad nos quia non apparet nobis.

13secundo infert quod qui caelestem armoniam cognosceret perfecte tam praesentia praeterita et futura distincte videret et cognosceret, sed ista opinio est falsa quia tollit libertatem SV330va arbitrii et ponit caelum influere respectu cuiuslibet actus voluntatis quae est contra astrologiam, nam tholomeus qui fuit expertissimus astrologorum dicit in prima propositione centoquii quod iudicia[?] astrorum sunt inter necessariam et impossibile, id est, non sunt impossibilia nec necessaria quia possunt evenire vel non evenire. Et in prima propositione praedicti libri ponit quod bonus astrologus poterit Iuvare opera humana ut bonus cultor Iuvaret agrum ut esset fertilis, nam visa dispositione aeris calidum qui disponit ad infirmitatem homo posset tantum corpus alterare et ei applicare frigida in tantum influentia caelestis nullo modo noceret corpori nam aliqui dicunt quod ipse ponit in praedicto libro istam propositionem, scilicet, sapiens dominabitur astris, sed illam non ponit expresse, licet illa posset elici a praedicta propositione, et ex hoc habetur quod executio operationum in istis inferioribus contingenter potest adimpleri.

Error Ciceronis

14Sequitur contra tullium et sui sequaces quod cum immutabilitate divinae potentiae et providentiae stat executionis contingentia, nam ista copulativa[?] est concedenda deus incommunicabiliter omnibus providet et contingenter evenit illud quod accidit, prima pars est concessa et deducta et conceditur ab omnibus.

Alia error

15Ex quo patet error illorum qui ex hac Radice fatum necessario assentiunt res necessitative[?]. unde imaginatio aliquorum fuit quod divina providentia ab aeterno vidit et disposuit de futuris et illud eis conceditur. Sed ipsi addunt aliud quod non conceditur, scilicet, quod non stat deum aliqualiter facere quam disposuerit. primo quia ipse mutaretur ex suo consilio. secundo quia ipse eligeret peius et deordinationem universi quod est malum modo utrumque istorum ei Repugnat.

16Ex ex hoc ista imaginatio infert quod series causarum et effectuum est absolute necessaria, nam vocat fatum executionem divinae providentiae, sed patet quod iste sit error, nam quamquam divina providentia sit immutabilis nihilominus cum libertatem arbitrii quidquid praevidit futurum potest non fore sine sui mutatione.

Alia error

17Sequitur error dicentiium ex infallibili deorum suam fati necessitatem contingere vel esse, nam dictum est a vetulis de nativitate puerorum apparent[?] fatales deae dicentes futuros ac prosperos effectus evenire qui vocantur fata, id est, dicta et suanta[?] a deis de quibus visum est quod hoc habuit originem ex mendacio vel potest dici quod earum demeritis exigentibus consueverunt daemones eis apparere. Sed ex hoc non sequitur necessitas quia diabolus est mendax, immo secundum scripturam pater mendacii, ideo eius dicto non est adhibenda fides.

18secundo dictum dicti non imponit necessitatem, et per consequens nec daemones dictum ut apparet de Revelatione nec ex hoc arguitur falsitas seu deceptio in deo ut dicetur post.

Error philosophorum

19Ex quo sequitur error philosophorum in materia fati dicentium quod ypermanes se habet per modum seminis, necesssitatis ut germinis et ordo SV330vb per modum influxus et illud habetur in hermete in libro de verbo aeterno, nam per illud vocabulum graecum ypermenes intelligitur causa immutabilis. et per necessitatem intelligitur causa necessitans et per ordinem intelligitur ultima executio, nam in producibus effectuum hic inferiis tria concurrunt. primo ypermenes se habet per modum seminis, neccisstatis per modum germinis, ordo per modum fluxus, id est, per productionem Rei in esse nam ista positio dicitur fuisse aristotelis, cuius imaginatio stat in hoc quod aliquae sunt causae immutabiles ut deus et forte intelligentiae et aliae sunt immutabiles quantum ad aliquid ut corpora caelestia. aliae sunt causae mutabiles magis propter materiam quae non sic necessario operatur et nisi esset defectus materiae fluitantis omnes effectus in istis inferioribus evenirent de necessitate, et hic est error maximus qui tollit libertatem a supremis causis, et videtur quod hoc sit eis per modum imperfectionis.

20secundo quia ponit necessitatem omnium agentium ad effectum et tantum ponit contingentiam ratione fluxibilitatis materiae quo secluso omnia evenirent de necessitate, sed in hoc deficit quia tollit libertatem a prima causa et libertatem in aliquibus causis liberis in istis inferioribus.

Conclusio

21Et ex hoc apparet quod omnibus praedictis modis fatum nihil est immo oppositum ponere est imaginatio haeretica et deceptio erronea.

22notandum est tamen quod fatum potest capi multipliciter quia ut ait anselmus licet nomen sit abominabile, tamen sententia potest esse bona.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus