Lectio 11, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: Lombard Press, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution ShareAlike 3.0 License

lectio11

Lectio 11, De fide

[Conclusio de debilitate intellectus: nihil concludere potest contra articulos fidei]

1Continuando materiam de intellectus nostri debilitate, quia est valde lata, pono istam conclusionem pertinentem ad propositum: quamvis intellectus humanus ratione suae infirmitatis plus moveatur apparentiis falsis quam veris, processu tamen artis nihil concludere potest contra articulos fidei.

2Prima pars huius conclusionis patet per [1] exemplum prius positum de gustu, nam sicut est de gustu corporali sive sensuali, [2] ita videtur esse de gustu [3] intellectuali, sed infirmitas [4] organi sensitivi sic immutat gustum corporalem quod facit apparere dulce amarum et e contra. Et [5] ita videtur esse de gustu intellectuali, ut alias allegatum fuit Isaiae quinto: "Vae qui dicitis bonum malum et malum bonum." [a] Item posset probari per comparationem affectivae [6] ad intellectum, nam post lapsum, affectiva semper tendit ad ima dimissa V23ra suae naturae et magis tendit in creaturam quam in Deum, in malum quam in bonum, ergo etiam intellectus magis movetur falso quam vero. Et in ista radice fundatur positio sanctorum doctorum antiquorum, [7] qui omnino [8] conveniunt in hoc quod: stando [9] omnino in [10] experientiis naturalibus sine speciali dei gratia hoc non potest bene [11] mortaliter [12] agere sive operari sicut fuerit [13] Origenes, Lactantius, et Augustinus. Et si non ita loquuntur doctores moderni de gratia gratum faciente, tamen dicunt quod requiritur specialis Dei gratia gratis, data sicut fuit [14] Bradwardinus et alii.

3Secunda pars conclusionis probatur ex ista radice, quod ars in suo processu non supponit principia falsa, quia alias non esset ars. Ergo nihil infert falsum ex suis principiis. Tenet consequentia quia [15] in bona consequentia ex vero non sequitur, nisi verum, ita quod si aliqua conclusio falsa concluditur [16] ex principiis falsis [17] artis, [18] non R16ra sequitur ex illis principiis, et si inferatur ex illis sophisticis in logica, quia non bene infertur in bona [19] consequentia, ita quod si aliquid inferunt contra articulos fidei, non inferunt ex principiis alicuius artis, vel [20] si inferant ex illis principiis, hoc [21] non est [22] in bona consequentia, sed solum sophistice.

[Aliqua corollaria]

4Ex istis, infero aliqua corollaria. Primum corollarium: quod nulla veritas investigationis humanae repugnat sacrae theologiae vel fidei. Patet corollarium, [23] quia omne verum omni vero consonat.

5Secundum corollarium: contra Holcot quod articuli fidei non sunt contra rationem naturalem, sicut 'Deum esse incarnatum.' Ipse enim Holcot expresse ponit oppositum, dicens quod "articuli fidei repugnant rationibus naturalibus, sicut 'Deum incarnari [24] ,' 'virginem parere,' quia, sequendo [25] rationem naturalem, oppositum sequeretur sive concluderetur quod 'virgo non posset parere.' " [b] Et in hoc salva sui reverentia videtur defecisse. Et ideo, si ex veris principiis artis concluderetur quod 'virgo gloriosa [26] non posset parere,' sophisticaretur nec sequeretur ex ratione naturali; fides enim non est contraria principiis scientiarum de quorum ratione est quod sint vera, ergo nec contraria scientiis ex eisdem principiis introductis.

6Sequitur ulterius [27] quod istae propositiones 'Deus non [28] est trinus et unus' et quod 'ab eodem uniformiter V23rb se habente non possunt produci diversari effectus in mediante' non sunt conclusiones philosophiae, immo sunt contra philosophiam, ita quod sunt quaedam propositiones falsae praesumptiose assumptae absque hoc quod sequerentur ex principiis naturalibus. Et maxima secunda, [29] quae est principium omnium errorum in philosophia, et [30] propter hoc dixerunt antiqui quod a voluntate antiqua non procedit actio nova, quia tunc mutaretur. Per hoc etiam tolleretur libertas primae causae; propter hoc etiam Avicenna finxit primam causam solummodo [31] producere unam intelligentiam. Et de isto magis videbitur in materia de Trinitate, [c] quia istam viam secuti sunt haeretici in illa materia. Ex quo patet quod [32] falsum est aliquam propositionem esse falsam in philosophia et esse veram in theologia vel [33] e contra, quia ex veris principiis non sequitur nisi verum. Ideo si aliqua propositio est vera in philosophia, est vera simpliciter; modo omne [34] verum omni vero consonat.

7Sequitur ulterius quod omnes leges humanae consonant legi divinae. Patet quia leges humanae non sortiuntur denominationem nisi inquantum sunt directivae homini per rectam rationem, modo ratio semper consonat veritati fidei, quare sequitur propositum. Unde notandum est hic quod denominatio 'legis' est proportionalis denominatio sicut denominatio 'esse' ita quod imaginandum est quod sicut nulla causa secunda [35] potest aliquid agere nisi prima causa illud concauset sic nulla lex sortitur denominationem R16rb legis, [36] nisi a prima lege. Et hoc testatur Tullius, qui fuit legista Romanarum legum, ubi est notandum quod tres sunt leges. Prima est lex divina. Secunda lex [37] est humana ratio. Tertia lex est [38] humana positiva. Primae semper est obediendum. Secundae etiam, quia conformatur primae legi, nisi in casu in quo deviaret a prima lege sic, scilicet, quod crederetur aliquod iudicum esse rationale dictamen. Si tamen appareret [39] quod non esset conforme legi divinae, non esset illi dictamini obediendum, sed legi divinae.

8Ulterius vero in casu in quo lex rationis V23va et lex principis discordarent, non esset obediendum legi principis, immo rationi, quia ratio habet superioritatem essentialem ad legem principis, quia eo ipso quod lex humana positiva sive lex principis discordaret rationi non esset lex. Ideo non esset obediendum ei in illo casu, sed rationi. Ideo auctoritas principis non debet repraesentari causa legis positivae humanae, sed ratio ipsa dictans sic esse faciendum. In certis etiam casibus esset obediendum legi principis, et non rationi, scilicet, in casu in quo contingit quod ratio non est lex absolute propter indifferentiam actuum rationis; et in illo casu ratio non elicit aliquam partem, sed permittit Principi; adhuc tamen secunda [40] lex derivatur a ratione pro tanto quod reliquit hoc suae voluntati.

9Sequitur ulterius quod omnes leges humanae consonant inter se. Patet, quia consonant rationi.

10Sequitur ulterius quod in secta mathematici sunt traditae plures leges quae nulli ratione [41] proprie sunt conformes, ita dicendum est de tyrannis qui multas leges introduxerunt, quae nulli legi [42] consonant, immo sunt contra leges. Habeo enim testem idoneum de primo, scilicet, Senecam, qui dicitur fuisse de secta mathematici et de progenie sua. Unde dicit quod leges corporis sive voluptatis bene tradidit propheta noster machometi, sed leges [43] animae altius tradidit theologia, et lex ista animae contradicit primae legi, scilicet, legi corporis et voluptatis quia docet tollere voluptates. Intantum quod propter evitationem voluptatum et huiusmodi quis secundum legem animae posset devenire ad spiritum propheticum quod cognosceret talis de futuro, et hoc expresse testatur Seneca.

11Sequitur ulterius quod lex humana aliter consonat legi naturali quam lex divina. Ubi advertendum est quod lex humana [44] positiva derivatur a lege naturali et est quasi consequens [45] ad suum antecedens, ita quod lex naturalis debet imaginari per modum antecedentis inferentis, legem humanam per modum consequentis.

[Significatio legis naturalis]

12Pro cuius R16va intellectu est notandum quod lex naturalis potest capi multipliciter. Uno modo pro instinctu naturali ad bonum et ista lex naturalis est communis hominibus [46] et [47] brutis. Unde Gratianus dicit quod "ius naturale est quod omnia dirigit in bonum." [d] Alio modo capitur lex naturalis strictius prout pertinet ad intellectum practicum humanum et isto modo est quod lumen practicum humanum [48] V23vb in quo relucent principia practica moralia, quo mediante assentitur principiis illis et consequenter ex illis principiis mediante illo lumine assentitur conclusionibus quae inferuntur ex illis principiis. Tertio modo capitur lex naturalis pro illis principiis quibus assentitur. [49] Et quarto modo capitur [50] pro conclusionibus illatis ex illis principiis, et illae conclusiones sunt dictamina quaedam rationis rectae et ab istis conclusionibus debent derivari leges humanae positivae.

13Viso igitur isto processu, apparet satis conclusio praedicta quod lex divina non potest sic derivari a lege naturali quia ex principiis legis naturalis non possumus inferre legem divinam, quia ex illis principiis [51] non possumus devenire ad legem evangelicam. Et sic praeter consonantiam quam habet [52] lex divina cum lege [53] naturali, scilicet, quia sunt verae, habet lex naturalis aliam consonantiam cum lege humana positiva, scilicet, [54] derivationem per modum consequentis ab antecedente; sic [55] autem non est de lege divina respectu naturalis. Dico tamen consequenter quod lex naturalis est depositio praevia legi divinae, licet non sufficiens ad inferendum illative. Unde tenendo legem naturalem et vivendo secundum eam, quis [56] bene potest se disponere ad hoc quod sibi infundatur gratia sive lex divina, et sic quasi dispositive lex naturalis antecedit legem divinam, licet non deducitur a nobis, nec a quocumque alio, quia lex naturalis non continet omnia puncta legis divinae, quia ibidem sunt aliqua puncta quae transcendunt totam legem naturalem, sicut incarnatio Verbi et huiusmodi. Dico ulterius quod viceversa, ius naturale est consequens ad ius divinum, unde Gratianus dicit expresse quod "ius divinum est quod in Evangelio continetur et ratione suae aequitatis et veritatis eminenter et [57] continentur et magis perfecte quam [58] quacumque quae continentur in iure naturali." [e] Ideo ius naturale est tamquam consequens ad ipsum ius divinum. Ex istis patet quod ius [59] humanum positivam sequitur ex iure divino, quia ius naturale sequitur ex divino iure [60] et ius humanum ex iure naturali, ergo [61] quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens.

[Rationes pro erroribus de miraculis in processu naturalis investigationis]

14Ex V24ra praedictis, patet quod peccat in processu naturalis investigationis concludens 'virginem non posse parere.' R16vb Patet ex dictis etiam ex alia causa, quia talis peccat dupliciter. Primo quia praesumptiose contra divinam potentiam concludit quod tota resolutio philosophorum est in hoc, quod non sunt ita experti, igitur ita non est modo. Ista consequentia non valet: non est expertus quod ita sit, ergo ita non potest esse. Unde non esset vere philosophus, qui a [62] proprietatem [63] negaret a planta vel huiusmodi, ita quod impossibile est quod philosophus experiatur istam negativam, herba vel planta non habet istam proprietatem a, [64] quia ad hoc [65] requireretur applicatio [66] a ad omnia passa, modo hoc esset sibi impossibile, immo [67] dato quod applicaret haec forte quod ibi esset aliqua influentia vel aliquod agens particulare impediens eius actionem.

15Item dato quod non esset aliquod impediens, adhuc bene staret quod A haberet aliquam actionem cum alio [68] quam non haberet se sola. Et sic, si [69] adhuc dato quod philosophus posset experiri [70] omnes proprietates convenientes sibi soli, non tamen cum aliis, quia staret [71] quod se sola esset productiva unius effectus et cum alio agente [72] sit productiva sui [73] oppositi, ergo si non experiatur 'virginem parere,' non habet negare a Deo quin [74] Deus posset [75] hoc facere.

16Item possibilitas naturae non est cognita a philosopho. Et hic est advertendum quod possibilitas naturae est secundum quod congruit decori universi ex divina Dei providentia, nam capiamus aerem vel aliquod aliud ens imperfectum; certum est quod potentia finita [76] eius motiva videtur esse infinitam, [77] quia subito movetur ad repletionem vacui; modo istud arguit infinitatem potentiae quia potentia quantificatur [78] penes quantitatem [79] actus, ergo ubi congrueret decori universi natura esset mirabilis activitatis. Et sic, si [80] propter bonum universi in specie humana congrueret 'virginem parere,' philosophus non haberet hoc negare, ita etiam credo ad imaginationem. Et hoc haberet dicere philosophus, si non esset nisi una mulier adhuc ipsa pareret, et [81] si omnes homines essent annihilati, quod adhuc reproducerentur [82] homines. Ideo videtur esse ita in proposito. [83] Per istam [84] deductionem volo investigare, V24rb 'utrum posset salvari quod virgo peperisset virgo?' Et [85] non est dubium quod illud fuit miraculum, ideo non teneo [86] unam partem nec aliam, tamen dico quod philosophus non habet negare hoc vel quod saltem negando transgreditur modum vere philosophandi.

17Alia exempla habebantur [87] in quibus apparere poterat quomodo natura in casu necessitatis vel congruentiae decoris universi est mirabilis activitatis. Unum est de quod puero, qui erat mutus, cuius [88] pater fuit [89] devictus in bello et adversarii volebant eum occidere, [90] credebant [91] quod non esset nisi unus simplex miles quando puer [92] R17ra ille, qui mutus [93] erat, locutus est et illud bene potest reduci ad providentiam naturae.

[Conclusiones de philosophia]

18Ex praedictis patet [94] quod articuli fidei relinquendi sunt neuter apud vere philosophantes, id est, quod ex puris naturalibus philosophus vere philosophando non potest devenire ad notitiam articulorum, et sic non potest determinare quae pars sit vera vel non. [95] Ideo debet relinquere eos neutros, [96] id est, non determinans unam partem nec aliam. Dico ulterius quod philosophus, vere philosophando, bene potest [97] adhuc [98] devenire quod sciret [99] se non posse devenire ad notitiam seu determinationem articulorum fidei. Patet consequenter quod, vere philosophando, essent paucae propositiones scitae in philosophia excepta mathematica, immo quasi nullae, immo scientia naturalis esset quaedam hypothesis ex quadam hypothesis. Etiam ponendo [100] materiam primam, fingendo eam ad imaginationem, et sic per istum modum salvarentur omnes [101] actiones et passiones quas experiuntur melius quam per modum Anaxagorae ponentis quodlibet esse in quolibet. [102]

19Sequitur finaliter [103] quod ad vere philosophandum requiritur [104] theologia, immo ipsa est vera philosophia.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus