Lectio 110, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 7, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 7, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio110

Lectio 110, de Libertate

Circa quintam acceptationem fati

1Circa quintam acceptionem fati quando sumitur pro naturali influxu Rerum intentio est dicere de modo ordinationis inter se, nam isto modo fatum sumitur etiam pro naturali influxu causarum et earum inter se et ad effectus necessaria connexione necessitate quid conditionata secundum communem cursum naturae constitutum quia absolute non Revocatur in dubium quod sit inter causas illas aliqua necessitas quia nullo modo seipsis necessitantur quin aliter possent agere et una sine alia.

2difficultas tamen est de fato hoc 5o modo accepto ut est executio divinae providentiae ad effectus productos a causis secundis per modum naturae concurrentibus quo ad huiusmodi causas secundas quia prima non concurrit per modum naturae, et huiusmodi executionem fieri tangit boecius multipliciter secundum varias opiniones. ait sic sive igitur familiaribus[?] quibusdam providentiae divinae spiritibus fatum exerceatur sine anima seu tota inserviente natura seu corporum caelestium virtutibus ac motibus seu angelica virtute seu daemonum varia solerica seu a quibuslibet eorum seu ab omnibus simul, tunc fatum est per causas secundas divinae providentiae ad intra exterior executio sive deus subordinet ei intelligentias aliquas sine anima concurrente, et non capitur hic anima pro anima intellectiva sed pro anima mundi de qua fuerunt variae opiniones quae videbuntur forte, nam imaginantur philosophi quod vel deus ipse vel tota aggregatio omnium intelligentiarum Regentium mundum vel ultima sphaera scilicet, intellectiva movens sphaeram lunae dicitur anima mundi, nam deus movens quaecumque SV333rb Res ad operationes suas naturale exercendum dicitur anima mundi, alias Res animatae et inanimatae non possent vivere, ideo vocatur deus anima mundi vel tota aggregatio omnium intelligentiarum diceretur anima mundi movendo ista inferiora et dirigendo in suas debitas operationes, vel secundum alios intelligentia orbis lunae diceretur anima mundi ex eo quod actuat et singulariter vivificat ista inferiora, scilicet, totam sphaeram activorum et passivorum generabilium et corruptibilium.

3quarto diceretur quod sicut quilibet orbis habet intelligentiam sibi assistentem ita tota sphaera activorum et passivorum habet intelligentiam sub intelligentia orbis lunae contentam quae non inhaeret Rebus corporibus, sed assistat et movet eas et inclinat ad suas operationes exercendas et sive capitur uno vel alio modo.

4Tamen communiter tenetur opinio philosophi quod ponenda est anima mundi et hoc dicit virgilius sexto eneyd anima spiritus intellectus alit. Sed cum dicit boecius vel tota inserviente natura difficultas est quid intelligitur per totam naturam, nam per totam naturam intelligitur intelligentiae vel anima mundi vel omnia concurrentia ad productionem effectus, id est, combinationes omnium causarum superiorum concurrentium ad Regimen universi, vel per totam naturam intelligitur anima mundi ultimo modo dictam, scilicet, ut ponitur intelligentia specialiter assistens concavo orbis lunae et movet infra contenta et inclinat ad operationes naturales et debitas exequendum. aliae particulae quas ponit boecius sunt clare, nam de angelica virtute nomen est theologo, de varia solertia daemonem apparet secundum platonem qui eos posuit infra concavum orbius lunae. Ex quo apparet quod fatum nihil est nisi executio divinae providentiae quantum ad effectus naturales.

Quod executio providentiae est duplex

5Pro declaratione tamen materiae est advertendum quod duplex est cursus seu duplex est executio divinae providentiae quid est gratuitus et supernaturalis. alius est secundum communem cursum causarum pure naturalium. primum philosophi ignoraverunt, quia omnes effectus voluerunt Reducere ad secundum cursum. De primo cursu ponuntur propositiones.

Propositiones circa prima executio providentiae

Prima propositio

6Prima est ista quod prima intelligentia non est naturaliter suae providentiae explicativa ad extra. patet quia ipsa non potest agere ad extra nisi per intellectum et voluntatem et mere libere ergo non stat causa non libere concurrere ad extra, id est, concurrere ad aliquem effectum et non libere patet, quia SV332va impossibile est deum agere ad extra per modum naturae, igitur ad explicationem divinae providentiae ad extra ipsa prima intelligentia non potest concurrere naturaliter.

7Ex isto apparet falsitas dicentium quod respectu aliquarum operationum deus concurrit mere libere ad extra et respectu aliarum naturaliter. Unde imaginatur aliqui quod respectu sui orbis deus habet assistentiam pure naturalem ut aliae intelligentiae, Et sicut anima intellectiva naturaliter unitur corpori. Ita deus naturaliter unitur suo orbi. Et consequenter influentia procedens ex illo motu vi huiusmodi unionis est naturalis et naturaliter operatur et producit operationes naturales sed respectu causarum natarum libere causare deus concurrit libere. Ex quo apparet quod sunt duae concatenationes huiusmodi causarum. una est causarum pure naturalium et in illa deus est prima causa producendo operationes vi unionis naturalis ipsius ad suum orbem, nam non est in eius potestate quin qui concurrit sicut agentia naturalia in illo genere causandi ut non est in potestate anima intellective applicato cibo post comestionem quin fiat digestio.

8Deinde imaginantur isti quod est alia subordinatio causarum libere producentium et deus in illa coordinatione ponitur in supremo gradu et hoc respectu causarum agere libere natarum. unde sicut animae intellective est duplex causalitas naturalis, scilicet, et libera ita in intelligentiis et maxime in genere liberorum agentium.

9Sed contra istam viam dicitur quod deus respectu cuiuscumque effectus mere libere contingit concurrere seu concurrit quia non potest concurrere nec agere nisi per intellectum et voluntatem liberam, nam ei Repugnat aliter agere.

Secunda propositio

10secunda propositio sola infima intelligentia est naturaliter per unionem constitutivam divinae providentiae executiva quaequid intelligentia est anima humana nam ipsa non est nata exercere operationes naturales nisi corpori coniuncta. Intelligentiae vero aliae non sunt compositi constitutive si uniantur cum suis orbibus permixtum assistentiae quia illae non sunt partes constituti seu compositivae et licet uniantur cum suis orbibus hoc tamen non est per modum formae constitutivae.

Tertia propositio

11tertia propositio in latitudine media datur portio naturaliter corporalis divinae providentiae executiva et alia a corpore totaliter separatur, volo dicere quod secundum conclusiones praecedentes, iam habebimus duo extrema intelligentiarum, nam aliqua est intelligentia quae est activa libere quae non potest naturaliter concurrere ut apparet in prima propositione et habemus inferius aliam intelligentiam SV332vb quae non potest naturaliter concurrere ad suas operationes nisi coniuncta corpori quantum ad effectus naturales et nedum coniuncta corpori per modum assistentiae tantum sed etiam per modum formae constitutivae[?] et ergo ista tertia propositio loquitur de intelligentiis mediis nam prima latitudo esset incipiendo ab extremo inferius quarum intelligentiarum prima non est executiva divinae providentiae nisi coniuncta corpori. Sed datur alia intelligentia superior quae est executiva divinae providentiae sine corpore et etiam absque coniunctione et unione qui Requiratur inter motores et orbes.

12prima pars apparet de infimis intelligentiarum immediate supra speciem humanam constitutis quae indigent ad operationes suas naturales coniungi orbibus quia non excedunt anima intellectivam in tanta proportione quin indigeant speciali coniunctione cum corporibus et sic tota latitudo intelligentiarum moventium orbes tanquam motores appropriati[?] indiget corpori uniri.

13secunda portio datur intelligentiarum separatorum, quia plures ponuntur intelligentiae quam orbes, et hoc consonat philosophiae sed etiam theologiae ponenti Ierarchias angelorum non moventium orbes quorum officium est contemplari divinam bonitatem vel sapientiam et isti angeli Reducunt omnes effectus in deum per considerationem suae bonitatis et sapientiae et hoc Revelant fidelibus, et illud est officium illius ordinis seraphin, quia ex amore divinae bonitatis deum considerat ut finem ultimum annum quae sunt et Reducit omnes effectus in eum propter summam eius bonitatem et illud explicant creaturis rationalibus licet officii eorum non sit uniri corpori. Chrerubin contemplatur divinam sapientiam et eam Revelavit fidelibus, licet non uniatur cum corpore.

Quarta propositio

14quarta propositio quod in latitudine naturalium intelligentiarum reperitur similitudo cubicorum numerorum, quia dantur ibi duo extrema sicut in numeris cubicis, nam primum extremum est intelligentia separata ab omnium corpore et necessitate naturali et anima humana est infimum extremum.

Quinta propositio

15quinta propositio angeli moventes orbes non constituunt aliquod uniens vi huiusmodi unionis vel assistentiae specialis et hoc est contra platonicos et alios plures philosophos, nam plures dixerunt corpora caelestia esse viventia vi intelligentiarum ea actuantium et consequenter ponunt pluralitas se habere per modum membrorum ad executionem effectuum naturalium.

Corollaria (sequentes ex quinta propositione?)

Primum corollarium

16Ex quo sequitur primo quia licet motores orbium sint subiectae voSV333ra litivae, intellectivae eorum tamen unio ad orbem non est per modum intellectus et voluntatis, ita quod licet intelligentia unita orbi sit volitiva et intellectiva non tamen est per modum intellectus et voluntatis, sed executio quae fit mediante unione est mere naturalis, nam licet anima intellectiva sit intellectiva et volitiva unio tamen eius ad corpus est pure naturalis et operationes vi huiusmodi unionis consurgentes sunt mere naturales. Ita dicitur quod operationes angeli uniti orbi consurgentes ratione huiusmodi unionis sunt pure naturales et modo naturali procedunt ab intelligentia licet sit volitiva et cognitiva.

17Ex quo apparet quod divinae providentiae executio facta per intelligentiam est pure naturalis, licet intelligentia sit libera et volitiva nihilominus tamen ista operatio sit per modum naturae.

Secundum corollarium

18secundo sequitur quod destructis orbibus inquietarentur motores orbium et haberet desiderium ad nemunem[?] cum suis orbibus.

Tertium corollarium

19tertio sequitur quod intelligentiae limitantur secundum exigentiam orbium et quaelibet intelligentia appetit uniri suo orbi et sicut sunt orbes diversarum specierum ita eorum motores.

Quartum corollarium

20Sequitur quarto quod orbes habent partim rationem materiae et partim rationem formae. nam orbis habet ratione materiae. ex eo quod se habet sicut subiectum, nam per eam forma intellectualis explicat suam operationem, nam sicut forma quae est in materia non potest exercere suas operationes naturales sine materiae mediante, ita nec intelligentia non poterit explicare suas operationes ad extra nisi mediante orbe. secundo dicitur qui orbis habet modum formae quia licet non sint Receptivus formae inhaerentis, habet tamen proprietates formae vel salcem compositi. secundo quia orbes intrinsece sunt diversarum specierum, igitur ipsi habent quamdam rationem specificam formalem secundum rationem igitur ipsi habent rationem formae magis quam materiae.

Quintum corollarium

21quinto sequitur quod ex specificis conditionibus orbium correspondet sibi mutuo intelligentiae quia orbis ex natura intrinseca est certe speciei, et intelligentiae ei conveniens ei correspondet talis speciei vel talis secundum quod ei est propriem et naturale et quia una intelligentia est conveniens alicui orbi per naturam pro tali specie, huic est quod consurgit intelligentiae ad orbem unio et operationis explicatio.

Sextum corollarium

22sexto sequitur quod idem angelus non potest pluribus orbibus uniri secundum communem cursum naturae nec plures angeli possent eidem orbi uniri nam ex natura specifica intelligentiae est quod ipsa requirit orbi sibi uniri et econverso, scilicet, orbis requirit SV333ra naturaliter intelligentiae uniri igitur quaecumque intelligentiae alterius speciei esset disconveniens et innaturalis huiusmodi orbi et econverso quibus orbis alterius speciei esset disconveniens uniri isti intelligentiae quia orbis Requirit intelligentiam certe speciei et econverso. et hoc totum intelligitur secundum communem cursum naturae, quia non est dubium quin[?] per potentiam dei absolutam orbis habeat vel possit habere plures intelligentias et econverso.

Septimum corollarium

23septimo sequitur quod omnes angeli moventes orbes nullo odo possunt naturaliter a suis orbibus separari patet quia est tanta naturalis indigentia motorum ad orbem sicut formae ad materiam. Sed ita est quod forma non potest separari a materia, et hoc ipsa existente extra materiam igitur nec intelligentia poterit esse sive orbe nec orbis sive intelligentia sicut materia non potest esse sine forma.

Octavum corollarium

24octavo sequitur error credentium intelligentiam inhabitare imagines in certis constellationibus fabricatis nam opinio aliquorum est quod imago facta ex certa materia et certa constellatione et coniurationibus et verbis est materia sufficiens ut intelligentia correspondens in tali constellatione inhabitarent huiusmodi imaginem et ibi produceret effectus mirabiles et varias operationes nam illud non videtur verum, quia ut dictum est intelligentiae non sunt separabiles a suis orbibus per naturam ergo isti errant in philosophia dividendo quod motores orbium veniant in aliquam materiam exteriorem. Et ex isto apparet fictum esse dictum quod intelligentiam orbis veneris habuerit aristoteles ut isti dicunt.

Nonum corollarium

25nono sequitur error dicentium daemones esse motores orbium imaginatur quid quod ipsi voluerunt deo subici in poenam deus eos subiecit corporibus ut creaturae servirent.

26patet hoc esse falsum quia habitudo intelligentiae moventis ad orbem consurgit ex natura specifica nam si fuerit ab aeterno ordinatum quod quaelibet intelligentia habeat orbem sequitur quod post casum daemonum deus eos orbibus non appropriavit[?] nam si sic apparet quod orbes non Requirent telligentias ex suis naturis specificis quod est falsum.

27secundo intelligentia non potest ab orbe separari naturaliter igitur cum daemones sint in multis locis inferius sequitur quod non sunt intelligentiae orbium.

28tertio nam daemones non sunt idonei ministri ad naturae Regimen ergo non fuit decens eis dare naturae officium.

29quarto secundum philosophiam motores orbium movent gratia primi modo daemones non sic cum dampnati habeant inclinationem ad oppositum.

Decimum corollarium

30SV333va decimo sequitur opinio falsa dicentium quod quaelibet intelligentia superior unitur inferioribus. unde imaginatur aliqui quod intelligentia superior est communis omnibus sphaeris sub ipsa contentis usque ad centrum terrae et mundi. Deinde intelligentia inferior primae est suo orbi appropriata et communis orbibus inferioribus sub ipsa contentis, et sic deinceps, sed hoc videtur falsum quia ut materia Requirit certam formam et certe speciei, igitur quilibet orbis Requirit certam intelligentiae et certe speciei per istum cum errorem illi voluerunt salvare multa, nam dicebant mundum inferiorem esse plenum vi et intelligentiis, et per hunc modum ipsi salvabant somnia.

Undecimum corollarium

31undecimo sequitur quod opinio aristoteles debite intellecta quantum ad intelligentias seu motores orbium non Repugnat fidei nostrae saltem quo ad idem quod est praesentis speculationis. Unde secundum imaginationem alberti, aristoteles posuit ultra intelligentiam moventis unam separatis. unde respectu cuiuslibet orbis posuit duas. unam, scilicet, moventem orbem appropriate et aliam separatam quae est influtiva per modum doctrinae et illuminationis et hoc posuerunt doctores sacri ut beatus dyonisius posuit huiusmodi intelligentias moventes orbes non tamen eis inhaerentes licet tamen aristoteles circa istam materiam erraverit ut puta ponendo prima intelligentiam agere naturaliter et non libere. Ex isto apparet qualiter superiores intelligentiae se habuit ad inferiores quae sunt alterius speciei, nam ponuntur 32 intelligentiae coniunctae sic corporibus, et haec ad divinae providentiae executionem, nam apud tholomeum oportet de necceistate ponere, 32 orbes supposito quod sint decem spherae et resolvendo operationes Resolveretur tota concatenatio orbium inter se et per consequens omnium elementorum, et concatenatio intelligentiarum terminatur ad supremam intelligenciam et ad animam intellectivam inferius quiquid duo termini seu extrema sunt agentia libera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus