Lectio 111, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 8, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 8, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio111

Lectio 111, de Libertate

Executio divinae providentiae est triplex

1quantum spectat ad propositum et pro maior declaratione materiae praetactae, sciendum est quod triplex est divinae providentiae executio.

2una est per influentiam summi boni cunctis providentis, et hoc modo ipsa non est res ad extra, sed est volitio divinae quae semper est uniformis respectu omnium effectuum quae fiunt ad extra quia ipsa est pura et summa libertas simpliciter immensa et quantum ad effectus arduos et infimos SV333vb uniformiter concurrit et mere libere et quia ipsa non est naturaliter activa ut dictum est, ideo talis executio nullo modo potest concurrere tunc creatae.

3secunda executio est respectu causarum secondarium executio divinae providentiae non naturalis sed voluntaria quam faciunt angeli non appropriati naturaliter corporibus vel orbibus vel materiis corporeis, et isto modo seraphin contemplatur divinam bonitatem ut finem ultimum et habitudines omnium Rerum in finem ultimum et habitudines omni Rerum in finem ultimum Reducit ex qua habitudine ignotescit summa bonitas dei et inde consurgit summus amor et immensa bonitas divina, ex qua bonitate respectu creaturarum in deum considerata consurgit maximus amor nam officium seraphin est circa obiectum divinum propter amorem ideo seraphin vocantur et interpretatur ardentes et nedum est eorum officium circa obiectum ratione amoris sed officium eorum et est eundum amorem et veritatem ac bonitatem summam Revelare et dicere congruenter angelis aliis et hominibus.

4Consequenter considerando Rerum dispositionem optime factam et habitudines Rerum inter se per hoc explicatur divina sapientia quae ita bene scivit ordinare quod officium pertinet ad cherubin quod interpretatur plenitudo scientiae. Et idem docent alios angelos inferiores et homines hic inferius.

Officia circa regimen humanum

5Consequenter descendendo ad ultimam gerarchiam sunt alia officia circa Regimen humanum et haec triplicia.

Primum officium

6nam aliquod officium est circa bonum commune humanum quod est pole?cum[?] et ad hoc deputati sunt angeli quorum officium est conservare politicas et instruere principes de modo iustitiae Regendi et gubernandi politiam ut ait macrobius quod somnia principum sunt vera, nam dormientibus immittuntur angeli revelantes necessaria quod regimen politiae nec hoc ficticeum[?] cum hoc scriptura dicat daniel decimo capitulo ubi dicitur quod michael erat princeps iudeorum Regens populum Iudaicum. alium angelum habebat politiam graecorum et alium politiam pesonarum.

7Ex quo apparet quod angelorum officium est certa humanas politias et huic addunt doctores et translatio Regnorum spectat ad eorum officia ut si princeps voluerit inclinationibus angelorum obedire a principatu corruat et a divino.

Secundum officium

8Aliud habent officium nedum circa communem politiam et eius Rectores sed etiam circa quamlibet personam et totam politiam simul et ad hoc deputantur archangeli ad annuntiandum et Revelandum illa quae tangunt SV334ra Religionem et divinum cultum et sic gabriel annuntiavit ex officio incarnationem verbi quae fuit fons salutis et totius Religionis christianae.

9Ex hoc apparet quod divina providente gratia angeli prompti sunt ut doceant et homines instruant circa fidei cultum et sacram religionem.

Tertium officium

10Aliud est officium respectu particularis personae et suorum actuum communium, et sic dicunt sancti quod cuilibet rationali creaturae datus est angelus cuius officium est de singulis instruere creaturam bona consequendo et a malo Retrahendo. Et ideo in Psalmo scribitur ""angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis"" quod exponunt doctores respectu cuiuslibet creaturae, quia officium angelorum et voluntarium ex gratuita institutione divina constitutum ut sic homines instruant nisi ponant obicem. Et istae duae acceptationes sunt extra propositionem.

Difficultas: Utrum angeli non naturaliter inclinati ad orbes vel ad alia?

11Sed hic est difficultas, nam dubitatur utrum angeli non naturaliter inclinati ad orbes vel ad alia. corpora movenda respectu naturalium actionum concurrant effective.

12Et si aliqui utrum omnes et quia materia est positiva congruitate potest dici sic quod secundum ordinem essentialem perfectionis secundum hoc est ordo influxus ita quod angelus immediate sub deo non modo naturaliter et naturaliter modo, sed in modo voluntario agit respectu operationum naturalium hoc est probabile. Sed tamen nolo illud asserere propter articulum condemnatum parisius qui dicit sic, dicere quod angelus moveat orbem solo voluntatis imperio error.

13Intelligitur tamen iste articulus de angelo appopriato orbi qui tamen poterit ratione sui motus in multas operationes naturales et etiam voluntarias.

14secundo diceretur quod angelus agens per voluntatem non sufficeret producere operationes inferius nisi concurrentibus aliis causis naturalibus et naturali modo Requisitis, et sic angelus non coniunctus orbi movet orbem non solo voluntatis imperio, sed movet una cum intelligentia praerequista et concurrente quae superior est.

15tertio potest dici quod Resolvendum est ad divinum decretum quia ordo causalitatis non semper sequitur ordinem Rerum intrinsecum.

Alia difficultas: qualiter motores orbium ordinantur

16Sequitur de influentia naturali prout est ad propositum. Difficultas est qualiter motores orbium vel causae superiores naturaliter agentes ordinantur et qualem habeant inter se dependentiam et qualem ordinem habent in agendo utrum, scilicet, quaelibet intelligentia sufficiat se sola individuum vel speciem producere et certa hoc sunt multi modi dicendi.

Prima via

17primum est quod prima intelligentia coniuncta orbi dato quod non moveret se solo orbem, habet tamen naturalem causalitatem SV334rb universalem respectu omnium producibilium naturaliter et materialiter, id est, de potentia materiae educibilium et producibilium naturaliter habet tamen confuse, et taliter quod non sufficit exire in actum se sola, Ideo imaginandum est quod secunda intelligentia conclusione sphaerae vel aggregatum ex omnibus intelligentiis creatis habet naturalem causalitatem supra omnes quiditates Rerum species producibiles naturaliter per educationem formae de potentiae materiae et sic concava sphaera sub decima existens dat causalitatem productivam quiditatum et specierum et omnium Rerum et est ydeativa[?] omnium specierum et quiditatum producibilium et educibilium de potentia materiae. Et per hoc excluditur anima humana. Deinde adhuc huiusmodi causalitas non sufficit eo quod praecise quiditatum contentiva et non particularium specierum productiva, et ideo octava sphera habet vim productivam figurarum et corporum lineamentorum secundum debitam figuram et quantitatem. omnes autem astrologi ponunt figuras et maxime de praedicamento qualitatis de quarta specie illae ponuntur in octava sphera ex dispositione stellarum quantum ad situm ut omnis figurae specierum sunt Reperibiles in octava sphaera et ad hanc Resolvuntur licet intellectus non sufficit discernere, et in concava sphaera ponuntur imaginationes non figuraliter, sed virtualiter quae sunt causae quiditatum rerum.

18Consequenter ponunt isti astrologi quod planetae et orbes planetarum non habent in se imagines Rerum sed sunt successivi influentiarum trium superioris orbium ut a primo orbe capiant in genere vim producendi inferiora.

19A secundo orbe capiant vi producendi species tales. a tertio orbe capiant vim producendi figuras. Sed isti planetae et eorum orbes habet ex propria natura vim ponendi in effectu et in esse Rem individualem secundum accidentia et influentias proprias, nam ex istis influentiis aggregatis Resultat effectus hic inferius quia generaliter causandum habetur a prima sphaera, et quiditas habetur a nona incipiendo a suprema est secunda incipiendo ab infima ipsa est nona et figura habetur in octava, vel in tertia secundum alium modum computandi. Sed particulatio est in planetis septem, et ideo planete movetur tot diversis motibus ut influentiam quam non habent consequenter et ista est Radix et diversitas motuum planetarum ut, scilicet, consequantur vim Receptam a sphaeris superioribus, et secundum hoc est ibi concatenatio mirabilis, nam omnis motus, SV334va scilicet, Retrogradationis et stationis et alii motus diversi fiunt propter necessitatem susceptionis influentiae ab orbibus et intelligentiis superioribus, quia semper inferiores non sufficiunt consequi influentiam suam nisi prius suscepta superiori influentia et ideo tanta motuum diversitas ordinatur propter necessitatem Regiminis naturalis et maxime hic inferius et ut facilius intelligatur comparetur maior mundi ad minorem, scilicet ad hominem nam cor habet universalem influentiam et tamen per illam non posset effectus particulares exequi nisi haberet diversa membra sibi subordinata et Recipientia eius influentiam et per ea membra non possunt fieri particulares effectus nisi influente corde. Unde contingit quod in corde est vita, non tamen posset producere actus vitales nisi mediantibus membris. Et igitur dicitur quod prima sphaera habet modum cordis et influit in toto orbe, nec tantum sufficeret producere effectus nisi mediantibus membris, id est, sphaeris inferioribus et secundum hanc similitudinem homo vacatur minor mundus.

Secunda via

20Alia imaginatio quae apud quosdam videtur esse contraria primae, apparet tamen secundum proprium iudicium quod sacris coincidat cum prima, nam planetae sunt effectum hic inferios primo et principaliter effectivi et ideativi et continent rationes causales universaliter enim effectum et cum hoc rationes nedum universales sed quidditative et nihilominus non possunt in effectum seu in actum nisi superiores orbes influant cum eis influentia satis generali et modicae perfectionis. exemplum sicut ponitur quod calor est naturaliter suae specie contentivus et productivus ita planetae sunt omnium effectuum productivi, et sicut calor non potest multiplicare nisi radiatus lumine, ita planetae non possunt producere effectus nisi Radiantibus superioribus orbibus et intelligentiis et sic superiores tunc concurrent cum planetis non proprie et efficienter producendo effectus secundum illum modum sed actuando planetas ad effectuum productionem, ut lumen non producit species colores, sed tamen color non potest producere species nisi adsit praesentia luminis.

Tertia via

21tertia via quod planetae habent proportionales stellas fixas in octava sphaera quaequid stellae fixae Recipiunt influenciam a nona sphaera, et ideo effectus fiunt, nec a planetis sic quod contineant principaliter effectus, Sed aeque primo stellae fixae et planetae continent effectus inferiores, verum est tamen quod aliquae stellae sunt aptae aliquibus SV334v effectibus aliae aliis, et tunc si applicentur secundum hanc proportionem effectibus secundum hoc habendat[?] magna copia individuorum et posset contingere per oppositum minus si tales stellae effectibus non applicentur.

22notandum est tamen quod rationes scientiales et causalitates causarum inferiorum non semper Requirunt causam superiorem eis correspondentem adaequate sed sufficit quod sit communis influentia vel causa quae ut plurimum est communis propter varietatem influentiarum quia numquam est influentia respectu unius speciei adaequate, nam quaecumque sit influentia seu dispositio caeli applicata igni adhuc produceret ignem si ei applicatur stupa vel combustibile et igitur adhoc quod causalitas inferior exeat in actum non Requirit influentiam sibi adaequatam, sed sufficit quod sit communis et quodammodo commixta.

23secundo notandum est quod ratio scientialis vel causalitatis hic inferius quantum ad mixta perfecta movetur et multum Iuvatur vel impeditur a causa ei proportionata vel contraria in dispositione corporum et influentiarum caelestium, et ideo dicit et tenuit avicenna quod sine cursu causarum inferiorum, causae caelestes potuerunt animalia nedum imperfecta, sed etiam perfecta, et ex hoc notat Albertus quod monstra consueverunt contingere non solum ex parte materiae, sed etiam ex parte influentiae.

24Ex parte influentiae ut contingit quod sit aliqua dispositio in astris ad productionem a speciei contingit tamen per aliam influentiam advenientem fieri monstrum alterius speciei plene tamen, et ita in specie humana salvat monstra, et igitur de iliis qui habent similitudinem hominis quae procedit ex vigore influentiae quae viget tempore productionis seminis quae quid influentia est conveniens ad hominis productionem.

25Ex primo dicto apparet quod multum inspicienda est Radix inferiorum causarum in actionibus inferioribus patet quia Radix causarum superiorum non haberet effectum nisi concordarent inferiores causae.

26Ex quo apparet quod praesumptiosum est intromittere de indicativa astrologiae alicui nisi sit maximus naturalis.

27sequitur sequitur quod licet monstrum et pestilentiae et mutationes Reducentur in causam caelestem ut in pluribus Reducuntur in causam inferiorem, nam secundum dispositionem influentiae vel abundantis materiae potest fieri monstrum, vel quia materia est male disposita nisi materiae superabundans produceret plura membra et etiam quia influentia aliquando producit effectum alterius speciei, et sic non omnia monstra dicuntur Reduci in causam superiorem ut in Resolutione SV335ra elementorum et cadaverum per bellum potest contingere mortalitas et ex in dispositione Regionum. et ista non immediate Reducitur in causam caelestem.

28Sunt etiam aliqua quae eveniunt quae possunt Resolvi in causas superiores ut quaedam aliam sunt venenosa ita influentia illorum productiva potest in aliquo tempore vigere taliter quod ratione sui vigoris imprimitur aeri qualitas nocens nobis et Realiter inficiens et sic sola influentia venenum conservativa potest contingere mortalitas et pestilentia.

29Alius modus ponendi quod ordo naturalis non Requirit aliquam connexionem causarum mediarum inter se sed quilibet praerequirit influxum primae, et tunc ex variis influentiis hic inferius congregatis producuntur varii effectus.

Corollaria

30Ex istis quacumque via data inferentur corollaria.

Primum corollarium

31primum est quod tota naturalis influentia corporum caelestium non se extendit ad aliquam electionem liberam taliter patet quia secundum omnes influentiae corporum caelestium et intelligentiarum non est potens ad elementorum mutationem et seu eorum immixtus commistionem, nec ad specierum productionem et ideo actio naturalis angeli moventis orbem et primae intelligentiae creatae appropriatae non se extendit ad productionem minimi actus liberi, nec ad animam se extendit, nec ad eius actus quantum ad superiorem potentiam et sic tota concatenatio causarum caelestium quae vocatur aurea, quia pulcherrime imaginata nullam ponit inferius necessitatem respectu effectuum materialium. primo non quantum ad liberos et morales actus. secundo non imponit necessitatem respectu effectuum materialium et corporalium, nam stat quod sic influentia specialis aeque productiva et tamen quod non producatur equus nisi fiat particularum applicatio causarum inferiorum.

Secundum corollarium

32secundo sequitur quod si fiant productiones et seditiones non debent imputari saturno nec etiam marti debet imputari aliquod vitium unde sunt aliqui qui sua vitia imponunt planetis qui tamen errant in philosophia astrologia et moribus simul, nec Iovi attribuendus est divinus cultus, non tamen improbatur quin praecise influat alterando elementa et complendo mixta, nec Regia dignitas attribuitur soli, unde dicunt aliqui quod si sol sit in medio caeli et habeat plenum ac liberum aspectum ad lun?uam[?] et tunc Regia dignitas existit in suo potentissimo statu.

Tertium corollarium

33tertio sequitur quod nec illa quae pertinent ad Religionem sacram nec illa quae pertinent ad sacrilegia Reducuntur in corpora caelestia SV335rb vel astra, immo praecise talia fiunt bonitate vel malitia hominum et ita de nequitia caldeorum nec a mercurio est lex humana specialiter introducto sed a deo specialiter nobis providente ut salvi fiamus. Sed quod imagines fabricatae in constellationibus secundum magos habeant efficaciam sunt regulae traditae satis faciles apud eos puta ad habendum horam et constellationem et sic de aliis quae sunt convenientia ut dici debent ut homo habeat honorem vel sit lepidus vel eloquens complacens quae in conspectu gentium, sed haec omnia sunt falsa, quia corpora caelestia non se extendunt ad tales effectus ita quod stellae non habent efficaciam in materiam quae non est earum capax, licet tamen aliqui dicunt hoc esse verum quantum ad materialem influentiam, scilicet, dum corpora fabricantur in tali constellatione Recipiunt impresionem ab influentia vehementer vigente tempore fabricationis huiusmodi imaginum et tunc impressio derelicta ab influentia caelesti remanet variata tamen influentia caelesti, sed hoc non se extenderet nisi ad alterationem corporalem et si sint aliqui qui aliter intelligant sine dubio hoc est ex malo intellectu, vel talis effectus proveniret ex imaginatione vehementia ad hunc effectum producendi, modo dicitur quod annus qui non vult frangi non debet talibus subici.

Quartum corollarium

34quarto sequitur quod elevationes quae fiunt in certis constellationibus non habent effectum nisi Reducendo ad corporalem dispositionem ut stat quod ratione dipositionis temporis quod hoc sit magis eloquentior vel gratus et tunc expedit illum hac hora magis adire principem quam alia.

35Consequenter elevationes quae tangunt Regimen naturale non sunt negandae ut de flebotomia, et ita per dei gratiam interpretandum est de aliquibus quod Resolvant se ad hoc.

Quintum corollarium

36quinto sequitur quod magnae coniunctiones quae fiunt commutatione triplicis non sunt causa commutationis Regni, quia nec corpora caelestia nec eorum habitudo se extendit ad talia.

37Consimiliter potest inferri de materia nativitatis quod casus qui accidunt nato alicui, et alia quae a vetulis vel ab aliquibus astrologis dicuntur accidere non dependent a corporalibus caelestibus, immo haec omnia ut dictum est fiunt causa inanis gloriae vel quaestus. unde de gemellis hoc apparet quia inter illos astrologi nesciunt ponere differentiam quin eodem modo sint complexionatus, licet tamen magna sit differentia quia unus potest esse bene complexionatus, alius male unus etiam posset bene agere per assuefactionem et alius erit malus. tertio dicitur quod staret quod unus esset generatus a Rege et alius SV335va a paupere.

Sextum corollarium

38sexto et ultimo sequitur quod fatalis series Rerum prout capitur communiter nullam imponit necessitatem libero arbitrio, nam tota etiam concatenatio causarum superiorum et inferiorum nullam posset imponere necessitatem libero arbitrio igitur, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus