Lectio 112, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 12, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 12, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio112

Lectio 112, de Libertate

De libertate voluntatis creatae

1secundum argumentum alias factam faciebat mentionem de proventione divina respectu voluntatis creatae ad suos effectus libere producendos, nam arguebatur sit deus vult concurrere cum voluntate ad producendum a actum ergo voluntas producit a et antecedens non est in potestate voluntatis creatae, igitur nec consequens et per consequens non est in potestate voluntatis creatae quin producat a, igitur ad a producendum necessitabitur.

Propositiones

2Pro declaratione materiae praesentis sunt ponendae duae propositiones plures.

Prima propositio: prioritas concursus primae causae non est aliquo modo durationis

3Prima est ista prioritas concursus primae causae respectu creatae voluntatis non est aliquo modo durationis. probatur nam aliter effectus esset productus et non concursu voluntatis creatae quod patet et signetur instans in quo divina voluntas concurrit prius quam voluntas creata.

4tunc in illo priori divina voluntas producit effectum quia pro se sufficeret igitur voluntas creata non concurreret respectu illius actus et sic consequenter ipsa se haberet passive respectu actuum suorum et per consequens nihil mali ageret, nec mereretur nec demereretur.

Secunda propositio: talis prioritas concursus primae causae non necessario includit praeter effectum aliquid causarum in voluntate

5secunda propositio est haec, talis prioritas concursus primae causae non necessario includit praeter effectum aliquid causarum in voluntate patet nam si ad causandum effectum oporteret aliquid influere in voluntate pari ratione requireretur aliqua dispositio prima, et sic esset processus in infinitum igitur tenendum est quod deo concurrere cum voluntate ad actus productionem nihil producit deus nisi ipsum actum.

Tertia propositio: respectu actus boni deus voluntatem primam et inclinat ad agendum

6Tertia propositio respectu actus boni deus voluntatem primam et inclinat ad agendum illud apparet nam ita est in iustificatione impii quod deus specialiter primam[?] voluntatem eius ut convertatur. Ideo Apocalypsis III dicit christus vel spiritus sanctus "ego foris stans ad ostium pulso"" ita quod deus peccatores pulsat ut convertantur et praeventi specialiter in iustificatione impii caritatem infudendo in actum bonum dirigendo et stante caritate specialiter movet ad actum meritorium in constitutionem gratiae, ideo est praeventio[?] divina respectu bonorum operum.

Quarta propositio: respectu actus prohibiti concurrit deus secundum minimum gradum possibilem

7quarta propositio respectu actus prohibiti concurrit deus secundum minimum gradum possibilem et extensive indivisibilem ubi pro declaratione aliquali est advertendum quod concursus divinis cuiuscumque effectus est simpliciter infinitus vel extensive potest dici minimus respectu mali prohibiti nisi quia deus non concurrit respectu actus prohiSV335vb biti nisi quantum necessitas Requirit Ita quod creatura ad sui productionem Requirit immensum concursum dei sed quantum ad multitudinem motuum deus non inclinat specialibus inclinationibus primis.

Quinta propositio: prioritas dei concursus est sufficientiae necessitatis[?] et excellentiae

8quinta propositio prioritas dei concursus est sufficientiae necessitas et excellentiae, patet nam dictum est quod prioritas dei concursus non est durationis temporalis quia deus non concurrit prius tempore durationis quam voluntas creata ad actus producendos ubi tamen imaginandum est quod deus concurrit prius ad actum. deinde voluntas creata. Sed prioritas dei respectu voluntatis creatae est triplex quantum ad concursum respectu a actus.

9prima est ratione sufficientiae quantum ad illud membrum sit intelligitur quia causalitas prima non indiget secunda ad ponendum effectum inesse et sic est praevienitas[?] sufficientiae quia prima causa est sufficientissima et habet huiusmodi praevenitatem[?] respectu cuiuscumque effectus qui producitur.

10secundo est ibi praevenitatem[?] necessitatis quia quilibet effectus qui producitur Requirit prima causam necessario concurrentem ad eius productionem id est, si debeat produci oportet ut prima causa ad hoc concurrit. Ex quo apparet quod prima causa habet prioritatem necessitatis quod non convenit secundae causae quia effectus potest produci in esse sine concursu cuiuscumque causae secundae, sed etiam prima causa ratione excellentiae habet privienitatem[?] quia ipsa est prima causa suprema et in primo gradu a qua omnis causa secunda in ese derivatur igitur ipsa habet praemenitatem[?] dignitatis et excellentiae respectu causarum secundarum.

De causalitate divina

11Ubi advertendum est quod sicut aeternitas habet quamdam prioritatem respectu temporis et praemenitatem[?] priorem et posteriorem quia ipsa aeternitas continet modo perfectiori excellentia quia ipsa continet totam infinitam imaginationem temporalem vel temporis infinitam durationem et licet aeternitas sit individualis ipsa tamen habet respectum ante et post, et ita licet divina essentia sit individualis quantum ad situm, omnis tamen situs ipsa continet et praevenit.

12et ideo divina causalitas respectu causalitas creatae habet eminentiam et excellentiam et prioritatem continendum ante et post et isto modo causalitas divina dicitur esse prior in communi cursu respectu productionis creatae in hiis tribus principaliter consistit prioritas causalitatis divinae pro quibus tribus magis particularizando est notandum quod prima causalitas continet secundam et producit eam tanquam umbram causalitas divinae et eius tenuissimum vestigium, nam causa secunda est habitudo primae ad suos effectus ut si quid prima causa producit ad extra illud contineat nobiliori modo ad intra.

13secundo divina causalitas dat mensuram et limitationem causalitati creatae, secundum beneplacitum suae voluntatis, et ista est una, ideo quomodo prima causa habet rationem prioritatis.

14tertio quia divina causalitatis conservat SV336ra causalitatem creatam.

15quarto divina causalitas creatam actuat et vivificat plusquam anima corpus et ideo creatura producta in esse nedum a deo conservatur sed ratione intimationis dei ad eam ipsa vivificatur[?] et elevatur ac Redditur in actum ut possit suos effectus producere et operationes exercere cum concursu primae causae.

16Ex quo apparet quod causalitas divinae habet prioritatem respectu causalitatis creatae eo quod oportet quod actuet eam et vivificet et reddat eam expeditam ut possit ad operationes exconcurrerecereconcurrere proprias. unde ad imaginationem si deus conservaret creaturam in esse subtrahendo sibi vivificationem et actuationem ipsa causalitas creata non esset in potentia propinqua ad producendum suos effectus et Redderetur ita impotens sicut in formis materia prima quia divina causalitas est origo omnium producibilium et quantum ad hoc ipsa habet prioritatis rationem.

17quinto divina causalitas est summa libertas et summus gradus libertatis ad extra, et ideo in genere potentiarum liberarum ipsa est prima et summa.

18Ex quo sequitur quod de prioritate praedicta non de prioritate temporis concedendum est quod prima causa prius influat quam secunda respectu effectus.

19secundo sequitur quod prima causa posterius desinit influere respectu effectus quam causa secunda. patet quia ipsa habet rationem continentiae virtualis, ergo prima causa prior est tempore. Ita quod si esse spatium infinitum contineretur in divina immensitate, modo dicitur quod prius influere dicit perfectionem. patet qui dicit excellentiam activitatis et independentis[?] et immensi et sic deo competit, et posterius influere dicit perfectionem ratione continentiae a parte post et licet sit infinita duratio imaginaria seu aeternitas ipsa ipsa tamen continet quamcumque durationem temporalem infinitam, sed ad imaginationem a parte post vel a parte ante.

Sexta propositio: desinere prius influere dicitur[?] imperfectionem

20sexta propositio desinere prius influere dicit imperfectionem.

21Ex quo sequitur quod divina causalitas respectu causalitatis creatae in infinitum est prior et infinitum est posterior paret proportionalem modum comparandi huiusmodi causalitatem ad creatam causalitatem sicut comparetur aeternitas ad temporalem durationem.

22secundo sequitur aeque quod prima causalitas est aeque prior sicut posterior patet quia absolute ex omnium parte continet durationem temporalem extendo.

23tertio sequitur quod haec prioritas altitudo est totaliter impertinens ad necessitatem liberi arbitrii patet quia ibi non est prioritas nisi ratione dignitatis et excellentiae quae Relata ad voluntatem increatam ipsa non concurrit prius prioritate temporis ad effectum quam causalitas secunda, immo prima causa formaliter includeret volunSV336rb tatis creatae libertatem, quia prima causa concurrit libere volendo secunduam causam libere concurrere ad actus productionem.

Corollaria

24Pro cuius declaratione supponitur quod talis influxus quo deus influit cum voluntate creata ad actus productionem nihil aliud est quam volitio divina qua deus vult actum libere a causalitate secunda produci. patet quia sola voluntate deus agit ad extra et non indiget instrumento ad effectus productionem nam se solo et sua voluntate efficaci posset effectum producere in esse dicente Apsotolo "vocasti ea quae non sunt tanquam ea quae sunt" ex ita imperio voluntatis omnia facta sunt nam ipse dicit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt. Sed quia divina causalitas respectu creaturae est circumstantionata quia vult effectum produci volitio talis est quod ipsa includit formaliter creatura concurrere cum ipsa ad effectum, nam ipsa volitio habet pro obiecto effectum libere produci a voluntate creata, ergo illa influentia includit voluntatem creatam libere concurrere respectu effectus.

25unde sequitur quod licet illa volitio sit absolute in se immensa ut sic tamen circumstantionata non stat quod divina causalitas in se immensa producit effectum ad extra nisi concurrit cum voluntate creata. unde ad imaginationem si illa volitio esset separata a causalitate divina ipsa causalitas divina non poneret effectum secundum eius formalem rationem quia sua volitio includit hoc, scilicet, quod causa secunda concurrit libere ad huiusmodi actus productionem et per consequens causalitas divina nedum non tollit libertatem immo formaliter eam ponit. exemplum de effectu quem deus vellet producere ab a causa tali tempore tali gradu tali loco cum qua volitione non staret effectum ab alio produci nec a se solo, tamen illa volitione nec staret quod producitur intensiori gradu vel alio loco, quia influentia concludit quod tali loco vel tempore vel gradu producatur.

26Ex quo sequitur quod magis censendum libera est voluntas creata ex divina praevenitione quam si prima causa concurreret in genere finis praecise vel praecise conservaret, et nedum praeventio non tollit libertatem, immo magis per eam voluntas creata suum effectum libere producit quam si deus communicaret ei potentiam libere producendi ad imaginationem patet quia sicut deus influit voluntati coagenti secum ita influit ei modum libere agendum, quia est ordo ambarum causarum respectu liberi actus igitur deus reddidit voluntatem efficacem ad libere exeundum in actus suos.

27secundo sequitur quod non solum SV336va ex intrinseca libertatis conditione voluntas non necessitatur ad elevationem per divinam praeventionem immo magis consurgit ex divina praevetione quod creata voluntas est libera, et in hoc consideranda sunt duo quae tollunt necessitatem libertatis creatae respectu effectus unum intrinsecam causalitas ratione cuius Repugnat ei concurrere per modum naturae.

28secundum est quod magis ei Repugnat concurrere non libere ex praeventione divina quam ex intrinseca causalitate et libertate nam ratione influxus divinae praeventionis Repugnat ei exire in actum non libere magis quam ex intrinseca ratione.

29Sed voluntas divina determinat creatam voluntatem multipliciter primo vivificandum et actuandum eius libertatem quia creata voluntas non sufficeret exire in actum nisi a divina voluntate et causalitate actuetur. secundo divina voluntas limitat eam tanquam individualem actum, quia quaelibet causa creata est indeterminata omnino respectu effectus eiusdem speciei quis illorum debeat producere ut ignis si duos gradus caliditatis debeat producere non est determinatus de se utrum producat unum citius quam alter vel unum et non alium. Sed oportet quod determinetur a divina voluntate. Ex quo apparet quod voluntas creata per divinam determinatur ad producendum hanc volitionem et non aliam licet sint eiusdem speciei et sic tota determinatio voluntatis divinae respectu creatae est quod eam vivificat et Reddit potentiorem ut possit exire ad actus suos, et determinat eam ut producat hoc gradu vel alio, hoc loco vel alio et sic de aliis.

30tertio sequitur quod nullatenus imputandum est deo quod concurrit ad actum prohibitum patet quia nullo modo necessitant voluntatem ad ipsius productionem immo concurrit Remississimo gradu quam imperfectio creaturae Requirit nam quod actuet eam est eius perfectio quod male eligat est imperfectio, nam deus ad huiusmodi actum concurrit minimo gradu possibili. secundo quia talis actio non est deo prohibita.

31quarto sequitur error negantium voluntatis actum propter peccatum comissionem et vel error fingentium respectum nam aliqui dicunt quod non staret cum concursu dei quod actus voluntatis malus essent quid positivum, quia deus concurrit praecise ad productionem actuum positivorum, et sic decebant quod actus voluntatis malus nihil est nisi voluntatis se habens sic, Sed ista prioritas seu positio non imponit necessitatem, nec oportet fingere huiusmodi Respectus nec ponere consequenter quod peccata SV336vb sint quid Respectus.

32quinto sequitur error negantium divinum concursum respectu talium actuum et dixerunt quod licet deus concurrit effective ad elevationes bonas, ad elevationes tamen malas solum concurrit permissive, sed hoc est falsum, quia impossibile est esse aliquam entitatem quin sit a prima causa effective.

33 sexto sequitur error dicentium liberum arbitrium plus agere in actionibus bonis vel malis quam deus patet quia deus agit concomitive[?] quia propter priortatem dei concursus oportet sequi necessitatem.

34septimo sequitur error ebrouardin in tertia parte summae suae de causa dei capitulo primo secundo et tertio et quarto et aliis dicentis quod ex praeventione primae causae respectu causalitatis secundae voluntas humana necessitatur ad quemcumque effectum sine bonum sive malum et hoc est falsum et sapit haeresim quia hoc est tollere quamdam nedum a voluntate increata, sed a creata maxime tamen ipsa ponit ad probandum hoc rationes fortes quae videbuntur in lectione sequenti et sic est finis istius lectionis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus