Lectio 113, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 13, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 13, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio113

Lectio 113, de Libertate

Recapitulatio: de liberate voluntati creatae et divina concurrentia

1Ex praecedenti lectione patuit quod voluntas creata magis libere producit actum si producat praeventa tamen a causalitate divina quam si produceret actum se sola, ita quod praeventio divina nedum non necessitat voluntatem creatam immo eam libertat et reddit magis liberam quam si se sola ad imaginationem voluntas creata exiret in actum quia voluntas divina non praevenit voluntatem creatam duratione aliqua sed alia est praeventio causae nobilitatis quae consistit in tribus, scilicet in sufficientia quantum ad effectum quia prima causa sufficeret se sola ad effectum producendum, necessitate quantum ad defectum quia effectus necessario Requirit primam causam si producatur nobilitate quia ipsa divina voluntas est immense agens et libere et habet supremum genus nobilitatis agendi.

2et notabatur quod nihilominus respectu operis meritorii prima causa praevenit voluntatem creatam antequam producat eius actum bonum et talis inclinatio seu praeventio non est de necessitate illativa actus nam sicut obiectum alicit voluntatem in certo gradu et eam non necessitat ad nolendum vel volendum quia ipsa posset actum suum suspendere, ita etiam praeventio divina non necessitat voluntatem creatam sed praecise inclinat eam cum qua inclinatione sequitur executio boni vel Refutatio mali et hoc libere respectu sui actus, respectu tamen actus mali deus concurrit minimo gradu activitatis sibi possibilis cum circumstantiis certis ita quod semper cum circumstantiis naturaliter concurrentibus deus concurrit minimo gradu agendi respectu actus mali.

3Sequitur SV337ra ex dicitis falsum esse aliquam causam necessitatem antecedentem respectu effectus quod est contra bradouardin est ante allegandum, nam ipse dicit quod divina voluntas est necessitas antecedens respectu cuiuscumque effectus quae producitur sive a voluntate libera sive a causa naturali naturaliter agente.

4Et circa hoc oportet Recitare descriptionem necessitatis antecedentis, unde dicit quod necessitas antecedens est causa activa qua posita cum omnibus dispositionibus suis naturaliter praemis quibus causat suum causatum necessario et indeffectibile sequitur illud causari per causatis intelligit quod sit apta nata causare imaginatur ipse sit quod posita causa sufficienti ad effectus productionem necessario sequitur effectus, et illa causa vocatur necessitas antecedens respectu talis effectus qui introducitur applicando ad propositum divina voluntas est necessitas antecedens respectu effectus qui producitur quia ipsa posita et applicata ad productionem effectus et ceteris Requisitis necessario sequitur effectus quia quicumque effectus qui producitur necessario producitur nec est in potestate dei nec creaturae quin producatur.

Corollarium: quod esse aliquam necessitans antecedentem est impossibilem

5Et contra illam illationem est corollarium, scilicet, esse aliquam causam necessitans antecedentem est impossibile.

6Et primo de actu libero claris est quod alias non libere produceretur, quia concurrentibus omnibus ad actus productionem secundum istum necessario voluntas exiret in actum et quod plus est voluntas divina necessario concurreret ad effectus productionem et sic ipse tollit libertatem contradictionis nedum in voluntate sed etiam in voluntate divina.

7Ex quo apparet quod voluntas divina libera non esset ad extra et nullam haberet libertatem contradictionis quia non potest secundum eum effectum non producere, et incidit iste in errorem nefandissimum quod omnia eveniant de necessitate tam a voluntate humana quam a voluntate divina.

8secundo sequitur quod ex libertate primae causae respectu effectus naturalis et a causa naturaliter producibilis nulla est necessitas. antecedens patet quia quantumcumque agens sit applicatum et in debita distantia et aliis ad hoc Requisitis convenienter applicatis adhuc libertas primae causae est tanta quod potest non agere ad eius productionem, de secunda causa apparet quia quantumcumque sit applicatio ad eius productionem deus potest suspendere actionem suam et non cum causa secunda concurrere, et sic iste doctor nedum defecit in sua positione tam respectu actuum liberorum quam respectu naturalium et licet haec consequentia sit necessaria deus vult a causam producere b effectum, ergo a causa producit b effectum, licet consequens sit contentus quia licet deus velit a causam producere b effectum tamen contingenter vult, nam ista consequentia est necessaria deus vult coagere cum voluntate creata ad producendum a a actum igitur a actus producetur consequentia enim est necessaria et consequens contingens sicut antecedens.

9tertio sequitur quod nulla causa secunda potest necessitari ad producendum effectum, quia numquam necessario causa secunda causat licet consequentia sit necessaria deus vult causam secunda hoc produceretur, igitur hoc producetur, quia eius libertate est quod causa secunda exeat in actum nec poterit deus privari ab illa libertate, ergo deus non poterit facere quod causa secunda necessario producat effectum et ad colorandum istam opinionem ille doctor adducit rationes.

Rationes Bradwardini

10Prima est quia oppositum illius positionis, scilicet, negare necessitatem antecedentem est error pellagii, ergo non est tenendum. antecedens apparet quia non ponere praeventionem divinam necessitatem causam secundam ad eius actus productionem est dare voluntati plenum divinum ad suum actum quod est error pellagii quia hoc esset attribuere voluntati ultra suam naturalem causalitatem et effecientiam sine dei concursu.

11secunda ratio deus vult producere b actum, ergo voluntas producit tenet consequentia quia dei voluntas est efficax et infrustrabilis et quidquid vult fieri fit antecedens non est in potestate voluntatis creatae, scilicet, quod deus sic velit, igitur nec consequens et per consequens ipsa necessario vult quidquid deus vult eam velle, ergo prima causa est necessitas antecedens.

12tertio arguitur sic nisi sic sequeretur quod homo posset facere deum mendacem et periurum consequens est erroneum. patet consequentia et sit ita quod deus velit concurrere in a hora cum voluntate ad producendum per bactum et quod dicat se sic velle concurrere et nedum dicat hoc sed etiam Iuret et Revelet. Tunc quaeritur utrum voluntas humana poterit contra Ire vel non, si secundum habetur propositioni, si primum tamen illa facient deum periurum, et sic voluntas divina necessitatur ad effectum praeconceptum ab aeterno producendum.

13quarto quaelibet potentia fortior potest quamlibet sibi subiectam et debiliorem necessitare ad actum, ergo divina voluntas quae in infinitum omni alia est fortior potest subiectam in infinitum debiliorem neccessitare ad actum. consequentia est clara et antecedens est nomen quia quanto potentia est fortior tanto fit alior actio quia semper a proportione aliorum inaequalitatis fit actio.

14quinto arguitur deus potest facere creaturam impeccabilem saltem per gratiam et in gratia confirmare, igitur potest eam necessitare ad bonos actus et impossibilitate ad malos tenet consequentia quia creatura confirmata est pro tunc impossibilitas ad male agendum et necessitas ad mandatarum dei impletionem et ad operationes bonas et deliberatas nec potest omittere concurrere praecepto et per consequens deus potest necessitare creaturam ad actus eliciendos ergo non debet negari necessitas antecedens respectu SV337va voluntatis creatae ad actus producendos.

15sexto arguitur quia nisi sit sequeretur quod deus non esset omnipotens consequens est absurdum et patet consequentia ponendo quod deus faciat ultimum suae potentiae quod sortes diligat platonem tunc quaeritur utrum sortes necessitatur ad diligendum platonem, vel non. si sic habetur intentum, si non potest hoc facere quin sortes oppositum faciat habetur quod deus non est omnipotens.

16septimo arguitur voluntas animae christi fuit necessitata absolute ad actus bonos in primo instanti suae conceptionis igitur quaelibet alia voluntas tenet consequentia quia ipsa fuit aeque nobilis et libera et adhuc magis quam quaecumque alia voluntas creata igitur si fuit necessitata et quaelibet alia voluntas.

17Confirmatur de beatis confirmatis in patria quae necessitantur ad deum diligendum et bene operandum et impossibilitantur ad male operandum ergo concursus divinus est antecedens necessitas respectu operationum elevativarum.

18octavo arguitur ostendendo possibilitatem huiusmodi imaginationis nam latens confirmatio alicuius creaturae necessitat eam ad bonum et impossibilitat eam ad male operandum et huiusmodi necessitatis vel impossibili capitulo non caderet sub experientia quia quidquid talis creatura ageret libenter ageret ergo divina praeventio nos necessitat et licet experiatur quod non est necessitatio non tollitur quin ibi sit necessario cogens creaturam ad bene operandum.

19nono arguitur dato illo casu quod esset praecise unus vir et una mulier et dato quod numerus electorum non sit perfectus, tunc in illo casu deus eos necessitaret ut convenirent ad generationem prolis igitur deus eos necessitaret.

20decimo arguitur et hoc philosophice quia secundum philosophiam ne species pereant necessitabuntur convenire ad generatione igitur voluntas creata est necessitabilis respectu suorum actuum.

21undecimo arguitur divina voluntas est necessitas respectu praeteritorum et praesentium igitur est respectu futurorum tenet consequentia, quia uniformiter se habet quantum est ex parte sui respectu cuiuscumque effectus ergo si ipsa sit necessitas respectu praesentis et praeteriti ita etiam respectu futuri, Sed quod sit necessitas respectu praeteriti non est dubium. Sed quod sit necessitas respectu praesentis ipse allegat philosophum in libro peryarmenias dicentem omne quod est quando est necessse est causae.

22Consequenter ad eandem positionem inducit multas auctoritates scripturae augustini anselmi et aliorum doctorum qui omnis unico verbo glosantur, nam ipse intelliguntur de necessitate SV337vb condtionata, nam si videam te ambulare necesse est te ambulare de vi tamen logice ista propositio nec similes sunt concedendae, nisi in sensui composito, scilicet haec consequentia est necessaria video te ambulare, igitur tu ambulas deus scit antichristum fore igitur antichristus erit nam omnes istae propositiones dicunt Resolvi ut necessariam praeponatur toti propositioni et licet huiusmodi consequentiae sint necessiariae tamen tam antecedens quam consequens sunt contingentia et quia istae rationes includunt aliquas difficultates ideo de ipsis plenius dicetur in lectione sequente et hoc delectione.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus