Lectio 118, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 19, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 19, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio118

Lectio 118, de Libertate

Rationes illorum dicentium non esse concordiam praescientiae ad futura contingentia

1Antequam veniam ad materiam propositam inducuntur rationes pro parte Repugnantiae scilicet illorum dicentium nullo modo posse esse concordiam praescientiae divinae ad futura contingentia.

2et primo ad hoc arguit boecius Vo de consolatione prosa tertia si cuncta prospicit deus nec falli nullo modo potest evenire necesse est quod providentia futurum esse praeviderit.

3secundo sic arguit si ea sunt futura ut esse decreverit ut aeque fieri vel non fieri posse non cognoscat quae est haec praescientia cui nihil constabile[?] apparebit aut quod hoc Referat ab illo ridiculo tiresiae qui fuit sacerdos appollinis et dabat Responsa quidquid erit aut non erit ita quod Responsa dabat sed sub divisione[?].

4tertio arguit guillelmus altissioderensis deus infallibiliter cognoscit futura ergo necessario evenient.

5quarto idem deus immutabiliter SV344rb cognoscit futura igitur necessario evenient.

6Idem arguit tertio et quinto in oratione hoc praescit a fore, igitur necesse est homines a praescivisse. modo scientia dei non est magis mutabilis quam scientia hominis, et ergo ista consequentia est bona, deus scivit aliqualiter fore igitur deus necessario taliter scivit.

7sexto idem arguit numerus praedestinatarum est inchoatus et implicat contradictionem quod in perpetuo Remaneat incompletus igitur necessarium est quod aliqui sint futuri ad salvandum. prima pars antecedentis est nota, et sumitur verisimiliter, aliqualiter modum[?] non esse in statu salutis nec essent aliqui praedestinati quod est contra ecclesiae decretum, secunda pars antecedentis apparet quia sequitur evidenter numerus electorum est incompletus igitur aliquis salvabitur quia non est dicendum quod in perpetuo numerus electorum maneat incompletus.

8septimo arguit ybernitus essentia divina concepti antichristum fore naturaliter, igitur necessario cognovit antichristum fore consequentia est nota antecedens apparet quia divina essentia non est minus naturaliter suorum obiectorum Repraesentativa quam notitia creata sed notitia creata est naturaliter Repraesentativa sui obiecti igitur et essentia divina naturaliter Repraesentabit suum obiectum.

9octavo arguit iste qui vocatur roditum deus non aliter novit facta quam ista quae sunt fi?da[?] sed necessario noverit facta igitur necessario novit futura, prima pars est augustini in locis numerabilibus nisi ponit expresse idem. secunda pars apparet quia facta novit sic quod necessario scivit illa esse vel fuisse et per consequens futura cognovit necessario fore.

10nono arguit iste doctor et causatur praescitus tunc de ipso quaeritur utrum ipse potest salvari vel non, si primum, igitur ipse potest mereri praedestinationem consequens est falsum, quia praedestinatio nedum praecedit merita creaturae sed etiam eius existentiam ut apparet ex testimonio scripturae in veteri et novo testamentis ut de Iacob et esau, nam antequam ipsi aliquid boni vel mali agerent Iacob dilexit esau autem odio habuit.

11decimo arguit divina voluntatis respectu cuiuslibet effectus producibilis qui producetur ab aeterno est determinata ad ipsius productionem modo haec consequentia est bona voluntas dei absoluta est determinata ab aeterno ad cuiuslibet effectus futuri productionem igitur necessario est SV344va determinata nam ista consequentia est bona apud aureolum quia non potest cadere mutabilitas in divina voluntate nec potest fieri indeterminata si fuerit determinata, ergo effectus erit necessario, ideo bene sequitur necesse est voluntatem divinam esse determinatam respectu a futuri igitur necesse est futurum, futurum fore quia aliter sequitur quod voluntas esset determinata ad productionem alicuius effectus et tamen effectus non produceretur.

12Ultimo arguitur si aliquod sit futurum contingens sit igitur gratia exempli antichristus, tunc sit vel est dare maximum tempus per quod poterit esse futurus vel minimum per quod non potest esse futurus. Si detur primum contra quia signato instanti terminante tempus ultra illud instans potest divina libertas differentiae productionem antichristi igitur illud tempus non fuit maximum per quod poterat antichristus esse futurus nisi dicatur quod illud instans temporis est de integritate rationis individualis et tunc sequitur quod nulla Res posset produci in alio instanti quam in illo in quo producitur quod est falsum.

13secundo sequitur quod nullum corrumptum potest Reparari patet consequentia quia si de integritate individuali sit instans temporis tunc sequitur quod ad verificationem instantium argueretur diversitas individualis quod est falsum, quia si detur nullum tempus per quod antichristus non poterit esse futurus, contra quia quocum tempore dato oporteret quod esset infinitum et interminatum a parte post. Sed contra quia quocumque tali daretur minus infinito non Remota parte individui Residuum esset minus, unde bene sequitur a est minimum tempus per quod antichristus non potest esse futurus igitur ipso potest esse minus, scilicet, eius pars cum sumitur esse divisibile in partes et etiam per duplum tempus antichristus potest esse futurus et per triplum et sic infinitum igitur antichristus per infinitum tempus est futurus.

Sed contra

14In contrarium arguitur quia concordia praescientiae divinae respectu futurorum contingentium sequitur ex fide evidenter ex multiplici deductione et etiam ista deus est liber libertate contradictionis ad extra, igitur futura contingenter eveniunt, nam signato instanti in quo deus producit effectum quaeritur utrum libertas contradictionis sit respectu huiusmodi effectus vel non, si primum sequitur quod deus potest illum effectum non producere et per consequens si effectus producitur taliter tunc hoc erit ad utrumlibet quod est propositum, si non, tunc sequitur contra fidem, scilicet, quod deus necessitate naturae agit ad extra et est hypothesim.

Via solvendi difficultatem de concordia praescientiae ad futura contingentia

15Circa praesentem materiam sciendum est quod licet deus sit Res simplicissima secundum philosophiam et veram SV344vb et quod in eo idem sit vivere et intelligere, scire, velle et quidquid est intrinsece est idem, propter tamen infirmitatem nostrae cognitionis et incomplete deum cognoscimus ideo vocabula varia eum significantia imponimus propter necessitatem imperfectionis nostrae naturae, quia non est nobis possibilis conceptus Repraesentans deum secundum omnem suum modum et omnes eius perfectiones et ideo ut ponentem effectum in esse eum vocamus volentem et secundum quod experimur omnia ordinatissime agere et gubernare, ideo dicimus eum sapientem et sic de aliis vocabulis eis attributis, unde secundum quod consideramus eum in ordine ad dispositionem creaturam, ideo vocamus eum >notitiam iudicativam et sic de aliis vocabulis quorum distinctio apparet distinctione 39a primi in qua diversitate est aequivocatio ut praescientia aliquando Restringit ad notitiam futurorum malorum et in talibus non debet esse difficultas inter litteratos, quia debet semper distingui tale vocabulum et resolvi ad suos conceptus prout ad materiam sua aliquis habuerit agere.

Prima via

16Pro generali Responsione ad difficultatem sit prima via ista quod articulus de libertate contradictionis est articulus fidei ideo est aenigmaticus et non habet evidentiam, ideo haec veritas quod deus sit contradictoriae liber ad quem natura humana quantumcumque naturaliter bene disposita non sufficit in puris naturalibus nisi ducta vel fide vel longa exercitatione, et ex consequenti propositiones particulariter deductae ex huiusmodi articulo nulla evidentia extrinseca sunt eiusdem generis, quia sunt aenigmatice et nedum aenigmatice, sed quantum est de se minus evidentes quam articulus ex quo deducitur ita quod ex processu doctrinali in unaquaque doctrinam semper propositiones priores sunt posterioribus evidentiores nisi posterioribus superveniat alia extrinseca evidentia oportet principia esse magis nota quam conclusiones et quantumcumque est maior distantia alicuius veritatis a suis principis tanto est minor evidentia illius veritatis seu conclusionis et sic diceretur quod concordantia praescientiae divinae respectu futurorum contingentium est particularum[?] conclusio sequens ex libertate divina et ex fide et ideo debet esse minus evidens quam principium.

17Ex quo sequitur nam illa concordia debet Recipi tanquam propositio fidei sequens ex fide non habens maiorem evidentiam quam fides, immo minorem habet evidentiam quam fides et ista instructio sufficit simplicibus quibus fides traditur, quia nullo modo est ab eis SV345ra ista concordia cognoscibilis.

18Ex quo sequitur error volentium Resolvere ad evidentiam naturalem praesentis difficultatem et hoc procedit ex ignorantia tertii principii positi in quod dicitur quod veritas inquirenda est secundum unumquodque genus.

Secunda via

19secunda via quod aliquantulum magis eruditi quod Rei infinite competunt proprietates oppositae ut late[?] deductum est, et ubi de proprietatibus dei agitur debet semper Reiterari ut videtur differentia inter deum et creaturas quo ad eorum proprietates, Et ideo in ysaia scribitur ad propositum non enim cogitationes meae ut cogitationes verae, unde scientiae finitae et naturaliter causatae Repugnat contingentia ita quod de ipsa naturaliter causata bene sequitur sortes scit a igitur a est necessarium et haec secundum philosophi doctrinam de scientia traditam. In deo vero non sequitur deus scit hanc antichristus est igitur necessaria, et ideo hoc Resolvendum est ad proprietates et conditiones alias quae sunt divinae notitiae quae non competunt nostrae cognitioni limitatae vel notitiae finitae et illo attento debet intellectus quietari quod haec copulativa[?] sit possibilis 'deus scit a fore' et immutabiliter quantum in ipso est et tamen a potest non fore et illa copulativa numquam de creatura conceditur nec est illa copulativa de deo formata aurium bene dispositarum offensiva consideratis proprietatibus dei quae sunt alterius modi a proprietatibus nostris unde beatus dyonisius de divinis nominibus capitulo septimo dicit quod deus immutabiliter cognoscit mutabilia et distinctissime omnia quae sunt et indivisibiliter divisibilia et sic de aliis proprietatibus quae prima facie respectu humanae scientiae non capiuntur, iuxta quam viam debet unusquisque rationabiliter contentari.

Tertia via

20tertia via in hac materia notat quod compositio et divino sunt in nobis ratione imperfectionis, quia partialiter res cognoscimus licet creaturas non partiales assensus formamus secundum quos ex apparentiis simplicibus seu compositivis possumus concludere in deo quod in deo non est divisio nec compositio et ex consequenti nulla imperfectio, sed eius notitia est immense perfecta, ideo est simplicissima nec est compositiva nec divisiva sed simplicissima omnium quae sunt et possibilia sunt etiam et fuerunt notitia et iusta SV345rb hanc Radicem facile est dicere quod scientia dei non est compositiva nec divisiva, sed omnium entium cognitiva nedum existentium sed possibilium vel contingentium et tunc si illam simplicem Rerum notitiam vocemus scientiam tunc deus necessario est scientia huiusmodi propositionis antichristus erit. unde si illa scientia consideretur in se deus est cognitio et scientia huiusmodi propositionis 'antichristus erit' ita quod termini nihil efficiunt nec important nisi divinam cognitionem ad intra et a parte Rei nihil ponunt aliud nec ponunt sic esse et sic deus necessario scit antichristum fore quia ipse est illius veritatis eminentissima intuitivo et posset concedi iuxta hoc quod scientia divina sit illius contradictorii notitia ac cognitio et scientia prout li 'scientiam' Refertur ad divinum intuitum prout deus intuetur omnes Rerum habitudines modos et successiones ac possibilitates ad contrarium.

21Pro maiori igitur intellectu materiae in scolis saniori Responsione sciendum est quod tales propositiones 'deus scit antichristum fore debent' distingui nam si per eas intelligitur divina divina scientia in se considerata tunc haec est necessaria 'deus scit antichristum fore' id est deus habet perfectissimam scientiam circa hoc complexum antichristus erit et cum hoc antichristus erit modo ista propositio copulativa est contingens ratione secundae partis quae ponit quod antichristus erit et sic Remanet in contingentia in secunda parte copulativae et immobilis dei veritas in prima nam eadem scientia dei ad intra stat cum utroque contradictorum et secundum hoc non sequitur deus scit antichristum fore igitur antichristus erit capiendo scientiam primo modo quia antecedens est necessarium et consequens contingens tamen communis modus loquendi habet quod propositio Recipiatur secundo modo ut ipsa includit perfectionem scientiae divinae circa hoc enuntiabile antichristus erit vel eius contradictorium, et cum hoc includit a parte Rei quod antichristus erit, et ideo conceditur communiter quod est contingens sed hoc est ratione ultimae partis posset tamen dici circa primum modum probabiliori modo apud me, nam haec propositio deus scit antichristum fore primo modo capiendo scire est vera, et ista deus scit antichristum non fore est neganda ad divinam praescientiam Relata praecise.

22et oritur hic difficultas, SV345va quia propositio non Refertur ad obiectum sed praecise ad divinum intuitum curtam variae cum aequaliter utrumlibet deus intuetur quaeritur ergo quare deus scit unum et contrarium, hoc enim Resolvitur ad rationem divinae immensitatis qui eodem modo et adaequate se habet producendo sortes et non producendo. Ita quod divina essentia non cognoscit nec compositive nec iudiciative proprie loquendo sed suo simplicissimo intuitu cui non Repugnat falsitas quo intuitu ipse videt omnes Rerum habitudines in infinitum certiori modo quam assertive[?] et tamen non potest ei subesse falsum et istam viam tenet doctor sollempnis prima parte summae suae et Chaton licet hoc non a parte explicet tamen materiam de praescientia isto modo Resolvit nam hanc propositionem 'deus scit antichristum fore' si intelligitur quod deus habet notitiam universalem et universaliter perfectam de antichristo et intelligitur quod antichristus erit tunc ratione secundae partis tota propositio est contingens prima pars est necessaria et stat cum utraque parte contradictionis quia non est assertiva[?] eo quod non est limitata immo illimitata nam divina scientia se extendit cum simplicitate sine compositione et divisione ad utramque partem contradictionis et ista via est probabilis.

Quarta via

23quarta via sicut intellectus noster circa singularia et contingentia Reperit modum habendi scientiam infallibiliter vel per universaliter concipere vel demonstrative, vel secundum alios modos secundum quos contingit intellectum, sibi procurare scientiam immutabilem, et ita imaginando hanc conditionem in intellectu divino concurrere circumscripto quod in nobis dicit imperfectionem, unde sicut intellectus noster potest invenire modos intelligendi singularia contingentia certitudinaliter, ita quod solum tollatur confusio a divina notitia quae Reperitur in nobis et abstrahatur divina notitia ab imperfectionibus tunc immutabiliter et distinctive cognoscet contingentia et mutabilia, nam cum hoc sit possibile intellectui nostro non oportet nisi abstrahere et tollere huiusmodi confusionem et sic salvatur quod divina notitia est simplex et distinctissima et immediata notitia et ex intrinseca ratione suae perfectionis habet illum modum cognoscendi ad intra et ad extra omnia quae sunt singulariter et simplicissime seclusa tamen imperfectione quae Reperitur in nobis SV345vb et istam sequitur Gillelmus parisiensis secunda parte libro de universo, ubi ponit exemplum, nam haec propositio demonstrando duo contradictoria et alterum illorum est verum et haec scit intellectus noster sed cum confusione nam deus distinctissime scit quod illorum est verum, et quidquid eveniet deus scit, nam sive eveniat sive non nihilominus alterum illorum erit verum, et tamen in nobis quidquid sit subiectum tamen illius alterum illorum est verum sumit pro aliquo contingente demonstratis contradictoris.

Quinta via

24quinta via quod notitia vel scientia divina respectu futurorum contingentium est scientia practica mere libera, unde imaginandum quod sicut voluntas divina est mere libera respectu effectus producibilis ista scientia practica divina respectu eiusdem effectus est omnino libera nec est mirabile, quia formaliter et adaequate idem est intellectus et voluntas in deo. Sed miramur ex infirmitate cognitionis nostrae et notitiae, sed non est mirandum visa immensitate libere cognitionis divinae quae uniformiter vult antichristum fore et per eandem cognitionem uniformiter et omnino adaequate se habens vult ipsum non fore si non sit futurus, vult eum esse si sit et destruere quando corrumpitur[?], et hoc fit per eandem cognitionem simpliciter et adaequate et uniformiter se habens respectu oppositorum et ideo voluntas divina apud nos vocatur libera, licet non sit proprie electiva vocatur tamen libera quia eadem volitio adaequate est qua vult antichristum fore, et qua potest velle antichristum non fore, et ita est eadem scientia est qua deus scit antichristum fore antequam producitur et qua scit ipsum esse quando est et qua scit ipsum esse destructum ipso annihilato, et nullo modo mutabitur divina scientia, nam magna est difficultas salvare quod deus uniformiter se habeat producendo a et antequam producitur et igitur maior est difficultas salvare quod ibi non mutetur quam salvare praescientiam cum futuris contingentibus quia deus habet talem habitudinem ad Res quod praescit et contingenter eas producit, ideo eius voluntas vocatur libera et sic ista consequentia non valet voluntas divina vult modo quod a fiat et ante non volebat igitur mutatur etiam non sequitur deus modo praescit a futurum et ante non praesciebat, igitur deus mutatur, et ideo scientia respectu futurorum contingentium potest salvari sicut volitio respectu producibilium et sic salvatur immutabilitas divinae voluntatis SV346ra respectu contingentium futurorum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus