Lectio 119, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 21, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 21, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution ShareAlike 3.0 License

lectio119

Lectio 119, de Libertate

Recapitulatio et plures vias solvendi difficultatem de concordia praescientiae ad futura contingentia

1Et quia viae satisfaciendi in materia concordiae praescientiae divinae respectu futurorum contingentium quae fuerunt heri tactae sunt arduae et quaelibet Requireret plures lectiones pro sua distinctione propria, et ideo circa tres ultimas quae videntur diffinitiones ad capiendum est aliqualiter insistendum.

Tertia via

2Et ideo circa primam est advertendum quod per eam salvatur quod deus contraria potest scire sine sui mutatione. Et haec est una de arduissimis difficultatibus in ista materia, scilicet, quod deus sciat antichristum fore et nunquam sciverit absque sui mutatione haec autem salvatur per hanc viam evidenter, scilicet, ratione perfectionis divinae notitiae. et unico suo simplici intuitu non compositiva nec divisiva non tamen volo negare compositionem Realem ad extra sed negatur compositio et divisio in deo propter similitudinem quamdam in nobis Repertis quae denotat imperfectionem.

3Sed divina cognitio debet Resolvi ad primum nostrum modum considerandi et concipiendi secludendo illam imperfectionem, quia notitia divina Repraesentat Res pure comprehensive secundum omnes habitudines intrinsecas et extrinsecas Rerum et in nobis est imperfectio quia concipimus res compositive vel divisive nam simplex intelligentia in nobis numquam potest esse falsa, et ita dicitur quod in deo simplex intelligentia est respectu utriusque partis contradictionis comprehensiva etiam immensa notitia et sive eveniat hoc vel illud nulla arguitur in deo mutatio. unde si deus cognoscit evidenter antichristum fore et ponatur quod non erit per hanc viam salvatur quod si non erit tunc deus cognoscet eum non fore qui eodem intuitu adaequate deus cognoscit utrumque oppositorum.

4et hanc viam tenet alexander de halis in primo ubi movet istam quaestionem utrum scientia dei possit esse oppositorum, et breviter Respondet quod sic, Sed ipse arguit contra ipsummet quia si sic sequitur quod deus sciret utrumque oppositorum esse verum, igitur opposita essent simul vera. Ipse Respondet distinguendo de li 'simul' quando proponitur talis propositio 'deus scit simul opposita esse vera', quia vel li 'simul' determinat li 'scit' vel li 'scire' imponatur in propositione de possibili et tunc conceditur quod deus simul scit utrumque oppositorum esse verum. Si li 'simul' determinet li 'oppositorum' vel hoc complexum 'utrumque oppositorum esse verum ut sit sensus quod deus scit utrumque esse verum simul' SV346rb et isto modo propositio esset neganda, et sic sine mutatione divinae praescientiae stat futurum contingentia cum praescientia divina, et eodem intuitu deus est oppositorum praescientia.

Quarta via

5quarta via posuit quod sicut homo de contingentibus et singularibus invenit sibi modum enunciandi certitudinaliter demonstrative vel universaliter per terminos universales universaliter enunciando ut omnes triangulus habet tres angulos aequales duobus Rectis, haec propositio est scita ab homine quae tamen nihil significat praeter contingentia et mutabilia, etiam homo invenit sibi modum certitudinaliter demonstrative ex singularibus ut dicendo sortes erit vel non erit et hiis modis includitur imperfectio quo ad nos quia per universalem cognitionem confuse cognoscimus per demonstrativam confuse etiam cognoscimus cum nesciamus quae illarum contradictoriarum sit vera, et sic modus universaliter seu demonstrative enunciandi non est sine confusione. Sed imaginatur quod in divina notitia Remaneat certitudo cognoscendi et abstrahatur illud quod dicit imperfectionem in nobis tunc habebitur quod deus distinctione cognoscit et concipit Res certitudinaliter et sine confusione, nam aeque certe cognoscit, immo certius de quolibet futuro contingenti sicut homo cognoscit de duobus contradictoriis propositis demonstrative[?] quam alterum illorum est verum nescit tamen determinate quod illorum est.

Quinta via

6quinta via ponebat quod intellectus divinus practicus in cognoscendum veritatis contingentis se habet libere non quod sit necessarium quod ista sit vera et quod ista sit vera sed cognoscit vere istam vel istam esse veram nam scit determinate quae illarum est vera demonstratis duobus contradictoriis contingentibus, nam voluntas divina eadem existens adaequate est causa ponendi a in esse et uniformiter se habens in causa huiusmodi destructionis, hoc vocatur in divina natura libertas, nam deus nunc est scientia quod antichristus erit in quando erit deus erit scientia quod ipse est, et postquam erit destructus deus erit scientia huiusmodi quod antichristus non est et quod antichristus non erit, et talis conditio Reperitur in homine, quia positis quibuscumque causis Requisitis ad alicuius effectus productionem voluntas eodem modo se habens adaequate potest producere effectum, vel potest non producere, nam voluntas humana ex eo quod producit formaliter non Recipit aliquid quia habitudo effective SV346va causalitatis est prior quam habitudo ad actus productionem seu inceptionem et si nihil voluntas in se haberet ante productionem actus et post eodem modo se haberet.

Sexta via

7sexta via salvandi praescientiam divinam cum contingentia futurorum est quae dicit quod inter divinam cognitionem et quamcumque veritatem sit talis necessaria habitudo, scilicet quod absolute et necessariam sit deum omnem veritatem cognoscere et quia aliquae veritates sunt contingentes, ita contingens est habitudo conformitatis dei intellectus ad illas veritates ut ''quod sortes currit vel non currit'' necessariam est alterum esse verum et ita de antichristus, nam ''quod antichristus sit vel non sit'' necessariam est divinum intellectum habere habitudinem assertivam[?] respectu cuiuslibet significabilis et talis habitudo respectu contingentium veritatum est contingens.

8et Istam viam sequitur adam in tertio ubi Resolvit contingentiam futurorum concordari cum divina praescientia Reducendo ad activitatem dei intellectus ut ipse conformetur cuilibet veritati, nec est necessaria habitudo dei ad istam antichristus erit nec ad oppositum quia habitudo huiusmodi quae est dei respectu veritatum est praecise ratione conformitatis veritatum ad intellectum divinum et quaelibet oppositarum potest esse conformis eo quod quaelibet potest cadere sub eius assensu.

Septima via

9septima via est quam ponit hymbericus imaginando quod in deo respectu omnium factibilium sunt ideae et rationes cognoscendum omnia cognoscibilia.

10secundo sumit quod ad sciendum futurum contingens requiruntur plures notitiae aggregatae secundum plures habitudines et concursum qui Requiruntur ad hoc quod effectus producitur.

11tertio dicit quod eadem notitia sic aggregata poterit esse alicuius notitia et sine mutatione illius notitiae ipsa potest desinere esse notitia illius, et ponit exemplum, nam capitur hoc complexum sacerdos summus hoc sumit pro illo qui est papa tempore quo est papa praecise et sine sui mutatione desinit supponere pro illo et supponet pro alio qui loco ipsius elegetur[?] in summum sacerdotem, et ita dicitur quod in divina essentia est aggregatio notitiarum respectu illius antichristus erit quae quid notitia aggregativa est assensus respectu antichristi quod futurus est et quando antichristus ponetur in esse nihilominus Remanebit illa notitia sed non propositionis de futuro assertiva[?] sed propositionis de praesenti.

Octava via

12octava via quod divina veritas se habet ad omnem secundam veritatem, ut vis SV346vb activa vel conservativa ad omnem Rem quae in esse conservatur. unde consequenter dicitur quod ante definitionem Rei in deo nulla fit mutatio eo quod deus non conservat nunc illam Rem et ante conservabat, immo eadem virtus conservativa Remanet et tamen hanc Rem non conservat ita quidquid intrat latitudinem veritatum intrat latitudinem divini assensus, et sicut est contingens aliquid desinere esse de latitudine scitorum ita aliquid potest desinere a deo contingenter conservari absque mutatione ipsius, et quia per eandem causalitatem ponit Rem in esse et destruit.

Propositiones

13Iuxta istos modos concedere debemus plures propositiones.

14Prima est non stat deum necessarium scire illud quod dependet a voluntatis creatae libertate, patet quia deum necessario scire a fore infert evidenter quod a erit. Ex quo sequitur non concursus libertatis voluntatis creatae.

15secunda propositio deus praecise contingenter scit futura contingentia.

16tertia nullum futurum contingens necessario scit.

17quarta omnem quod deus scit esse futurum potest non esse futurum.

18quinta loquendo de posse non demonstrativo[?] sed illativo voluntas creata poterit deum facere aliquid scire quod nescivit ante patet quia potest facere deum scire quod a actus erit qui subiacet voluntati creatae qui quid non producitur, quia eo ipso quod a non producitur deus non scit a fore et tamen voluntas creata potest producere a actum igitur ipsa poterit facere quod deus sciverit a fore qui tamen ab aeterno scivit a non fore.

19sexta creatura de sua potestate illativa potest facere quod deus esse ab aeterno eam praedestinaverit. patet quia ipsa potest facere actum meritorium ratione cuius deus eam praedestinavit vel quo fuit praedestinata a deo stante lege. Simile diceretur de praescito quia in potestate creaturae est aliquid facere quod ab aeterno fuerit a deo praescita stante lege. Ex quo sequitur quod quilibet praescitus potest esse praedestinatus et econverso, ita quod est in potestate praestiti ut fiat praedestinatus et in potestate praedestinati ut fiat praescitus non loquendo tamen de potestate demonstrativa sed illativa adiuncto tamen quod lex stet additur tamen stante lege antecedens pro prima parte est in potestate illativa voluntatis creatae. alia pars est constantia legis stantis, Ex quo sequitur quod aliquis habet in sua potestate illativa quod sit a deo praedestinatus. Ex quo sequitur SV3487ra quod divina Reprobatio seu praescientia nulla penitus imponit necessitatem quin homo salvetur, nec claudit viam salvandi, et etiam praedestinatio non includit quin electi et praedestinati possint cadere et dampnari.

20Alii sunt modi salvandi concordiam praescientiae divinae cum futuris contingentibus qui poterit aliquo modo explanari.

Rationes pro apparentia contra possibilitatem divinae praescientiae cum futuris contingentibus

21Et ideo nunc accedendum est ad unam manuductionem gressam ut materia facilius habeatur descendendo ad materiam ponitur unde consurgit tanta apparentia contra possibilitatem divinae praescientiae cum futuris contingentibus.

22prima causa est consuetudo audiendi facta existens indispositione hominis, nam vulgus habet de quolibet eventu quod ita debebat evenire.

23secunda causa est affectio excusandi mala propter necessitatem et inevitabilitatem, nam infortunia et mala naturae et mala morum[?] ut excusant quia nec ipsis dicunt eis inevitabiliter eveniunt.

24tertia causa est ignorantia divinae immensitatis et assimilatio cum nostra potentia cognitiva, quia in nobis experimur quod non est in potestate nostra scire aliquod contingens nec staret de scientia naturali quod sortes sciret a fore et posset ita esse deceptus, immensitas autem divinae notitiae non est talis quia sine sui mutatione potest stare cum opposito alicuius contingentis nam assensus contrarii in nobis non possunt stare, non sic de divina notitia quia ipsa est cuilibet contradictorium compossibilis.

25quarta causa est praesumptio cognoscendi arduas veritates circa deum sine labore doctrina vel studio, nam cognitio divinae immensitatis declarat concordiam praescientiae divinae cum futuris contingentibus et maxime cognitio de altissimis veritatibus quae quinto vix potest scire institutio 20a annorum et tamen vetula vel vulgus dicit se habere huiusmodi cognitionem et ita de aliis actibus verum est quod dicunt se habere illas et tamen litterati et studiosi non possunt habere in studio plurium annorum et ideo mirandum est.

26quinta causa est defectus logicae quia dicunt aliqui quod ex eo quod ordinatum est ita erit vel ex eo quod non est ordinatum ita non erit et ponit saberiensis exemplum de quod stoico dicente sibi an possis aliquid facere quod non es facturus passum in quam scotus respondet dabo tibi male si facias quod non est facturus. Ecce ignorantia sit pollicentis quia pedit quod duo contradictoria sint simul vera vade licet utrumque contradictorium sit contingens constat tamen quod oportet alterum illorum evenire et sic praesens difficultas est omnino impertinens concordiae a compossibilitate divinae praescientiae respectu futurorum contingentium nam ad imaginationem ponatur quod deus concurrit tantum respectu futurorum contingentium nam ad imaginationem ponatur quod deus concurrit tantum respectu futurorum contingentium in genere causae finis , vel quod deus nihil ad extra cognoscit ex facto contingit aliquando vera syllogizare nam Remanebit eadem difficultas quia nihilominus sortes[?] currit vel non currit, nam ponere alterum contradictorum esse verum non imponit necessitatem nam determinatum est quod alterum contradictorum est verum. Sed non est determinatum quod illud sit verum sit quod non possit esse falsum, nec determinatum est quod aliud contradictorum sit verum taliter quod non possit esse falsum et ista via decipit intellectum credendum quod verificatio unius partis sit eius determinatio sic quod non possit esse falsa et sic ista difficultas est impertinens divinae scientiae, sed solum causat intellectus deceptionem credendo quod si oporteat alterum contradictorum esse verum quod una pars sit necessaria.

27sexta causa est ex mala consideratione modorum enunciandi quod a erit sequitur quod ab aeterno futurum erat quod a erit, modo ista perspicacitas futuritionis nullam imponit necessitatem futuro effectui et illud est impertinens ad divinam praescientiam quia ponatur quod deus nihil cognoscit nisi se ipsum tunc illo stante erit eodem difficultas quia quotienscumque ante instans positionis Rei in esse ista est vera a erit et tamen potuit esse falsa et tamen illa veritas non potest mutari de veritate in falsitatem quia si ponatur quod a vel antichristus non erit, tunc illa antichristus erit erat ab aeterno falsa nam difficultas scoti petebat verificari contradictoria et ideo erat frustratoria petitio et igitur tollantur omnia ista impedimenta SV347va et materia tenebitur facilior.

Dua manuductiones de concordia ad futura contingentia

28Istis igitur impedimentis Remotis tanquam impertinentibus accedendum ad manuductionem quae est imaginatio ad percipiendum materiam, ubi notandum est quod aliquae conclusiones demonstratae habent evidentiam intrinsecam vel ex aliis causis quod ex praemissis ex quibus deducuntur, unde una conclusio geometrica potest sciri per aliqua principia licet ipsa habeat notitiam aliunde vel ex consuetudine audiendi vel ex persuasione Rhetorica vel ex alia causa Sed potest esse alia conclusio deducibilis quae nullam habet apparentiam nisi quantum per principia cogunt seu probant et illud habet locum in conclusionibus de quantitatibus non quadratis vel cubicis quae non sunt demonstrabiles aliqua demonstratione rationali, nec obiciunt se sub ratione apparentis, tunc dicitur quod materia de concordantia de praescientia divina respectu futurorum contingentium debet Resolvi ad secundum genus veritatis quia non se obicit ex apparentia quantum est de se sed sufficit notitia et apparentia de principiis et causis quia deus est praestius omnium distincte et voluntas libere operatur.

29Ex istis sequitur concordantia praescientiae divinae respectu futurorum contingentium quae non est de se apparens nisi ex principiis quoniam ipsa non habet apparentiam de se, Sed sua apparentia provenit ex principiis via doctrinae.

30secunda via seu manuductio est boecii Vo de consolatione unde ipse imaginatur quod ad imaginationem deus nihil cognoscit ad extra. deinde ratione aeternitatis licet non cognoscit extrinsece tamen ponatur quod omnia suo intuitu aeterno post cognoscit, vel sic clarius ponatur deus non cognoscit Res ad extra sed se habeat suo cursu ut nunc tunc nihilominus libera voluntas nostra, quia experimur libertatem in nobis. Deinde ponatur quod deus vel alia creatura quae non habet causalitatem respectu actuum modorum sit tantae perspicuitatis quod clare videat quidquid agimus vel quidquid acturi sumus nam isto casu deus seu ista creatura nullam imponit necessitatem actibus nostris ut si videam sortem currere mea volitio non cogit cum ad currendum ita stante libertate conditionis nostrae superveniat divinus intuitus non in genere causae efficientis quia deus non agit per intellectum proprie loquendo Sed per voluntatem ut sic percipiat igitur solum dispositionem Rerum videbit contingentia a voluntate producibilia non necessitata ab illa perceptione seu intuitu divino. Sed illa perceptio non SV347vb mutat dispositionem nec causalitatem Rerum nec aliquo modo perturbat Remanebit igitur aequalis contingentia in Rebus ante dei intuitum et post eodem modo ac si deus non cognosceret ut oculus non causat contingentiam nec tollit eam nec necessitatur ad suos actus quantum ad visionem, nam deus omnia conspicit et illa cognitio seu intuitus nullam habitudinem Rerum variat immo aliter non esset perfecta cognitio igitur praescientia Rerum nullam imponit necessitatem.

31et ad hoc est augustinus in libro de libero arbitrio dicens quod Res sunt contingentes modo divina cognitio superveniens non variat cognitiones Rerum, nam si cognoscendo Res earum variaret habitudines cognitio illa esset erronea quoniam[?] voluntas nostra habet omnes suos actus implenio[?] divino ac si deus eos non cognosceret nec aliquam imponit necessitatem ad actus nostros, nam a esse scitum a deo evenire non necessario eveniet, nec ex eo habet necessitatem eveniendi magis quam si deus non cognosceret eum esse futurum nec sciret eum evenire etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus