Lectio 12, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio12

Lectio 12, De fide

[Conclusio]

1Consequenter continuando materiam inceptam, infertur ex praedictis quod humana investigatio nec debite nec sufficienter dirigit tam intellectum practicum quam speculativum.

2De intellectu [1] practico, patet nam [2] circa felicitatem tot fere fuerunt opiniones quot fuerunt philosophantes. [3] Unde Augustinus XIX De civitate Dei capitulo primo, dicit sic Varronem recitasse [4] "[duo] centum et octoginta octo [5] sectas varias philosophorum de felicitate V24va humana." [a] Et ex hoc apparet quod tanta diversitas opinionum in materia felicitatis humanae provenit ex debilitate et caecitate investigationis humanae, quia unica est via attingendi signum.

3Quantum autem est de intellectu speculativo, patet conclusio nam sicut dicit Sanctus Thomas in libro suo quod [6] fecit de angelo [7] [b] philosophantes vigore naturali investigatione, non elevati per fidem seu per [8] specialem Dei gratiam, non devenerunt nisi in notitia [9] substantiarum corporearum, ita quod non poterant concludere 'aliquod ens esse incorporale', et ibidem nominat philosophos. Unde aliqui prima principia posuerunt corporalia, et [10] aliquando [11] vocabant talia principia corporalia Deum, et ideo poetae proportionaliter secundum vocabula proportionalia finxerunt deos esse entia corporalia. Unde tales sicut [12] Mellisus ponit [13] aliquem [14] deum tamquam [15] primum principium ut [16] poetae vocaverunt proportionaliter Deum suum [17] primum principium oceanum. Et Diogenes [18] SV202rb posuit primum principium esse ignem, et Empedocles [19] R17rb quatuor elementa, litem et amicitiam, etc. Et sic patet qualiter primaeva [20] investigatio decidit [21] in errores varios propter defectum dirigentis.

[Alia conclusio]

4Et circa hoc sit haec conclusio: investigatio humana non iuta [22] fide vel consuetudine vel auctoritate vel gratia speciali non concluderet ultra sensibilia quicquid insensibile; sicut enim est consuetudo in malum, ita consuetudo [23] est in bonum, et ista [24] consuetudo in bonum [25] multipliciter [26] iuvat philosophos ad bene philosophandum, scilicet, ad ponendum Deum et [27] causas separatas, et huiusmodi.

[Objectio]

5Sed contra istam conclusionem [28] instatur de Socrate, Platone, et Aristotele, qui philosophando et humanam investigationem insequendo unum Deum separatum [29] posuerunt et quasi tamquam martyr Socrates mortuus est confitendo [30] veritatem et reprehendendo Athenienses ponentes idolatria. Ideo, [31] Plato naturali modo investigandi posuit unum S21va Deum separatum [32] supremum et ad idem Aristoteles [33] XII Metaphysicae posuit unum Deum supremum, dicit enim: "entia nolunt male disponi, [34] pluralitas principium mala, [35] unus igitur princeps." [c]

[Responsio]

6Respondendum est [36] tenendo conclusionem ut prius pro quo notandum est hic quod secundum quod dicit [37] Iosephus in libro Antiquitatum, "Chaldaei et Gentiles in principio, V24vb sicut [38] non [39] cognoscunt nisi creaturas, ita etiam nec adoraverunt nisi creaturas. Ideo adoraverunt stellas et huiusmodi, et licet lex divina non esset adhuc data, tamen semper fuit aliquis populus peculiaris Dei." [d] Ideo semper a principio illi, qui fuerunt derelicti per investigationem humanam, non potuerunt devenire nisi in notitiam creaturarum, nihilominus filii Adae et instructi a parentibus [40] habuerunt semper [41] aliquam notitiam de Deo et aliqui [42] vere crediderunt mediante speciali Dei auxilio. [43] Et [44] istud continuatum fuit a principio seu [45] ab initio usque ad filios Noae, et consequenter ab illis usque ad Abraham, qui fuit valde perfectus et sanctus homo, qui existens in Chaldaea, reprehendit Chaldaeos ponentes plures Deos et eis praedicavit unum solum Deum esse colendum tamquam supremum bonum, [46] a quo omnia dependent. Et ideo positus fuit in igne et in hoc ostendit et declarat Deus [47] miraculum per manifestationem veritatis. Consequenter imaginandum est quod ex tunc est derivata fama quod esset esset [48] unus Deus supremus, et ista promulgatio potuit devenire [49] usque ad philosophos. Et est varius [50] modus salvandi quod ex consuetudine tali, una cum inclinatione naturali ad veritatem, [51] philosophantes posuerunt unum Deum supremum.

7Secundo notandum quod nedum hoc potuerunt habere ex consuetudine R17va audiendi, sed ex scriptura, [52] quia nedum illud praedicatum est [53] secundum scriptum, ita quod multi erant libri de principio mundi in quibus continebantur multae veritates de ipso Deo supremo antequam Biblia componeretur.

8Tertio propter quamdam necessitatem, Deus voluit concurrere cum philosophis ut unum Deum solum praedicarent propter necessitatem, scilicet, [54] divini [55] cultus. Et hoc fuit mediante gratia speciali ipsius Dei, et ita tam ex consuetudine quam auctoritate quam ex gratia Dei [56] speciali philosophi S21vb potuerunt habere notitiam ipsius Dei, non tamen ex pura investigatione naturali cum influentia Dei generali.

9Et forte nedum habuerunt praedicta tria secundum fidem super quod notat Nicolaus de V25ra Lyra Ad Romanos septimo capitulo quod ante adventum Christi sufficiebat credere duobus articulis, scilicet, credere 'Deum esse' et 'providere generi humano'.

10Et quando obicitur sibi ex dicto Augustini VIIIo De civitate Dei "nullus unquam [57] salvabitur nisi in fide unius salvatoris" ipse respondet et dicit quod "non oportebat philosophos et gentiles expresse habere notitiam omnium [58] articulorum fidei et Trinitatis, sed sufficiebat habere notitiam articuli generalis sub quo continebantur notitiae articulorum specialium." Modo, sub isto 'providere generi humano' continetur modus et [59] notitia in generali articuli [60] incarnationis. Quo dato facile esset salvare quod Socrates fuisset [61] salvatus, quia non est verisimile quod vir tantae perfectionis, et scientiae, probitatis [62] vitae fuerit damnatus. Ideo verisimile est quod ipse et alii plures philosophi habuerunt fidem et quod si vixissent [63] secundum doctrinam et modum quem [64] tradiderunt quod Deus supplevit residuum. Et si aliquid ab eis de fide reperiatur scriptum, dicendum est quod hoc fecerunt mediante gratia speciali Dei.

11Et si dicatur quod cum hoc quod posuerunt unum solum Deum supremum erraverunt contra aliquos [65] articulos particulares, similiter [67] etiam quia [66] modernis temporibus multi sunt opinionis contrariae, ita quod non est [68] magnum malum opinative solum aliquid asserere contra aliquos articulos particulares; nam sicut dicit Rabi Moses, "Aristoteles non habuit scientiam nec credidit assentive quod mundus fuerit ab eterno et quod [69] non habuerit principium sed solum opinative" [e] Et hoc testatur Aristoteles in Topicis reputans illud problema neutrorum. Ideo non [70] fuit magnum inconveniens, si philosophi erraverunt circa aliquos S22ra particulares articulos opinando solum.

12Narratur etiam quod Socrates habuit unum spiritum [71] privatum, SV202vb et istud potest exponi ad malum et ad sortilegum, sed istud non debet sic exponi aut [72] applicari ad malum sed ad bonum, R17vb scilicet, de ipso intellectu agente de quo Aristoteles. Secundum expositionem Commentatoris et Alberti IIIo De anima, et XIIo Metaphysicae, narrat duplicem V25rb modum cognoscendi. Unus est a sensibilibus ad insensibilia et [73] a facilioribus [74] ad difficiliora. [75] Et iste modus est communis et et facilis [76] satis. Alius modus intelligendi est per elevationem intellectus et abstractionem sensibilium, et iste fit per immediatam irradiationem intelligentiae agentis ad intellectum nostrum, ita quod intellectus noster isto modo non intelligit discursive eliciendo conclusiones ex principiis, sed intelligit immediate per irradiationem intelligentiae agentis, et forte immediate obiective in Deo, ita quod Deus supplet vicem cognitionis. Et quod ita sit, potest apparere videndo Commentatorem et Albertum, IIIo De Anima et XIIo Metaphysicae sicut allegatum est; et forte quod illud fuit opinio Aristoteles X [77] Ethicorum dicentis quod "felicitas humana [78] consistit in coniunctione intellectus humani cum intellectu [79] divino." Et ita salvaretur quod Socrates per bonam vitam suam et per [80] suum bonum regimen, quia non solum praebuit vivere sicut habetur ex libris suis, sed etiam sic vixit et [81] coniunctus fuit cum illo intellectu agente, ita quod sequestravit se a sensibus et mundanis et coniunxit se cum illo intellectu divino, qui docebat eum de agendis et etiam speculabilibus, et sic patet quid sit dicendum ad rationem prius factam.

[Corollaria]

13Sequitur ex praedictis quod ab initio, fides fuit investigationis humanae directiva, et quod sine ea non fuisset aliquid vere scitum de Dei [82] cognitione speciali et [83] arduissimarum rerum.

14Ex quo ulterius [84] sequitur [85] quod fidei subiacere debet investigatio humana per modum servi; [86] "duae enim sunt servi conditiones" [f] secundum Philosophum, Io Politicae . Una est quod servus non sufficit sibi, ita quod sibi derelictus non sufficeret S22rb sibi, immo quod malum esset sibi, si non subiceretur. Secunda conditio est quod servus debet obedire et ista conditio sequitur ex prima, quia, ex quo non sufficit sibi, debet obedire dirigenti ipsum. Proportionaliter humana investigatio respectu fidei habet duas praedictas conditiones, quia sibi derelicta deficeret, [87] ideo [88] non sufficit sibi; sed directa et adiuta fide bene [89] sufficit, nec potest V25va tunc errare, quia fides non permitteret aliquem errare investigando aliquid mediante ipsa.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus