Lectio 122, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 25, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 25, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio122

Lectio 122, de Libertate

De concordiae revelationum cum contingentia: divisio quaestionis

1post materiam concordiae futurorum contingentium cum divina praescientia Restat videndum de concordia Revelationum factarum creatura cum contingentia. secundum est difficilius priorem quia primum satis aptate Reducitur ad immensitatem divinae potentiae cognitivae et eius actus quaequid immensitas non habet locum nec respectu potentiae creatae nec respectu eius actus, et sic circa hoc est maior difficultas quam circa praescientiae materiam quia prima materia est communis nedum theologis sed etiam philosophantibus. secunda est specialiter theologis, igitur circa istam materiam tria faciam. primo dabo satisfactionem in generali dando Responsionem in ista materia. secundo inducam obiectiones particulares materiam tangentis. tertio veniam ad decisionem materiae determinando veritatem.

Primum: responsio generalis

2Quantum ad primum: conclusio certa tenenda est quod revelatio certa et infallibilis facta creaturae nullam imponit necessitatem futuris evenientibus, Ita quod infallibilis cognitio per Revelationem est compossibilis futurorum contingentiae. Ista conclusio probatur primo sic quia de facto omnia futura contingentia sunt animae christi revelata et tamen non propter hoc tollitur libertas arbitrii vel maior est magistri dicentis quod ""anima Christi cognoscit omnia quae Verbum,"" igitur distincte omnes actus futuros cognoscit, et minor est nota ad experientias.

3Confirmatur quia anima Christi vel Christus secundum hominem vel secundum animam cognoscit futurum iudicium et tamen potest non fore igitur conclusio vera maior apparet quia ipse erit executor illius Iudicii igitur non latet eum nam ipse scit omnem dispositionem ecclesiae qua Regit.

4secundo affirmatur, quia prophetae habuerunt cognitionem de futuris contingentibus quia per Revelationem multa dixerunt contingentia et maxime christus qui fuit summus prophetarum.

5tertio confirmatur de fide tam actuali quam habituali quia fides est Revelatio sive actualis sive habitualis quia Reducitur ad idem genus Revelationum sine supernaturalium cognitionum.

Secundum: Decima obiectiones contra conclusio

Prima obiectio

6Sed ut materia particularius aperiatur Arguitur contra conclusionem positam, nam si conclusio esset SV350vb vera sequeretur quod in potestate mea esset christum decipere. consequens est falsum quia Repugnat deo quod decipiatur cum ipse sit omnipotens et omnisciens, sed per communicationem idiomatum. Si enim anima christi deciperetur deus deciperetur Et ideo dicitur a doctoribus quod in potestate est animam christi diviniti[?] unicam peccare vel errare propter denominationes quae dicerentur de supposito divino.

7secundo apparet quod consequens sit falsum quia nullum bonum possum decipere quia tunc in potestate mea esset ipsum facere cadere a beatitudine, igitur nec animam christi possum decipere quae est beatissima et omnium beatorum caput sed patet consequentia principalis. nam dato actu contingenter a me producibili per adversarium quod anima christi sit a me producturum et scivit ab instanti suae conceptionis vel creationis tunc potero actum non producere ponitur quod non productum casus est possibilis et antecedes est necessarium, scilicet, quod anima christi ita novit quia transivit in praeteritum et per consequens si conclusio sit vera christum possum decipere et facere ipsum errare ad nutum, igitur negandum est quod per Revelationem quis possit cognoscere futura.

Secunda obiectio

8secundo si conclusio esset vera sequitur ex hypothesi data quod aliquis posset salvari ex falsa credulitate et ex errore et ex mala electione et aliquis posset dampnari ex vera credulitate et bona electione consequens est absurdum et contra divinam misericordiam et eius providentiam patet consequentia et ponatur casus quod deus Revelet sorti quod plato peccabit cras et praecipiat sibi quod hoc credat et quod deus praecipiat sorti quod propter peccatum quod faciet plato cras ipse sortes auferat sibi omnia bona temporalia, et destruat suam domum quo stante credat sortem conformiter ad Revelationem et quod faciat sicut deus ei praecepit, et si contingens sit platonem peccare ponitur quod non peccet, sorte tamen defunctio post comple?tum[?] praecepti tunc videtur quod sortes evolabit ad caelum quia credidit et convenienter complevit praeceptum et tamen res non sit eveniet, igitur sortes ex errore habebit vitam aeternam et etiam ex mala electione operatione quia elegit destruere domum et usurpavit bona eius iniuste nam ipse Rapuit bona temporalia adolescentis et domum eius destruxit quae omnia non erant fienda propter culpam quia plato SV351ra non peccavit et homines nullo modo sunt puniendi antequam culpent, proportionalis casus posset poni de damnatione.

Tertia obiectio

9tertio arguitur quia si conclusio esset vera sequeretur quod aliquis in casu licite posset desperare de sua salute et velle non salvari, consequens est falsum, quia desperatio est peccatum in spiritum sanctum circa quod non cadit dispensatio, nec est licitum quacumque Revelatione facta patet consequentia in casu quo praescito Revelaretur veritas sui status scilicet, finalis penetentia futura damnatio et perpetue beatitudinis carentia, et in illo casu quid divinae Revelationi assentiendo desperabit. Etiam si conformiter velit nolet suam salutem.

Quarta obiectio

10quarto arguitur si sic tunc in aliquo casu staret quod aliquis obligaretur ad peccandum consequens implicat et divinae bonitati Repugnat quia si necessitaret ad peccandum tunc exequendo legem obligatoriam peccaret, nam si faciat conformiter ad obligationem, tunc peccabit, si non faciat conformiter etiam peccat, quia faceret contra legem patet consequentia ponendo casum quod deus Revelet sorti quod aliquis est peccaturus et quod ille solus salvabitur, tunc in illo casu posito sortes scit evidenter per Revelationem quod si non ille qui peccabit quod dampnatur, igitur si sortes velit salvari tenetur ad peccandum, alias eligeret esse de numero damnandorum.

Quinta obiectio

11quinto cognitio futurorum contingentium praecipue clara infallibilis et certa est propria divinae essentiae igitur non potest convenire alicui creaturae nec sibi communicari, tenet consequentia alias probatur, quia cognitio euidem[?] futurorum consurgit tamquam ex una causa ex aeternitate tam potentiae cognitivae quam eius actus cognoscendi, per hoc causari in esse cognitivo[?] et eius praesentes praeteriti vel futuri sunt sibi aequae praesentes in esse cognitivo, et quia proprietates vel conditio aeternitatis nulli creaturae est communicabilis Inde sequitur quod effectus sequentes producibiles et futuri non subiacent creaturae quo ad cognitionem.

Sexta obiectio

12sexto arguitur nulla Revelatio est certa vel cum certitudine, igitur conclusio falsa antecedens arguitur nulla revelatio potest evidenter sciri esse a deo igitur creatura habet dubitare semper an sit dei vel alterius antecedens probatur, quia quidquid requiritur ad causandum Revelationem in creatura potest SV351vb suppleri per secundam causam deo non concurrente immediate obiective, igitur Revelatio potest a daemone fieri et per consequens stat quod Revelatio sit illusio vel deceptio nec est medium concludendi aliquam Revelationem esse a deo, nam si dicatur quod poterat esse notitia quod Revelatio est a deo nam de illa notitia seu reflectione poterit esse eadem difficultas et eodem modo argueretur quod posset esse a creatura igitur nullo modo potest sciri quod Revelatio sit a deo et per consequens omnes Revelationes Remanent in se dubiae an sint a deo vel ab alio.

13Confirmatur quia omnis Revelatio facta est talis quod cum illa stat aeque evidens iudicium de possibiltate ad contrarium igitur nulla potest esset per Revelationem certitudo vel assecuratio[?]. Et ex hoc posset introduci de angelis et eorum securitate quod non possunt in beatitudine esse securi nec secure quietari.

Septima obiectio

14septimo arguitur positio quod Revelatione sortes assentit quod antichristus erit, arguitur sic sortes assentit[assensit[?]] per Revelationem quod antichristus erit, igitur necesse est sortem assensisse quod antichristus erit patet consequentia quia sorti Revelatum est quod antichristus erit et antecedens est necessarium igitur consequens quod antecedens sit necessarium apparet quia sortes operabatur in praeterito et sua operatio transivit in praeteritum, igitur necesse est ipsum assensisse nam illa operatio lapsa est in praeteritum et per consequens in necessitatem igitur et effectum fore transivit in necessitatem et per consequens cum Revelatione facta non stat contingentia.

Octava obiectio

15octavo arguitur quia si conclusio esset vera sequeretur quod illud quod iam est praeteritum posset numquam fuisse consequens est falsum patet consequentia Recipiendo tempus quo christus oravit patrem ut transiret ab eo calix passionis suae, nam eventus ipsius in mundum vel eius passio potuit non fore et tunc sequitur quod praeteritum potest non fuisset patet consequentia quia ingressus eius in mundum est causa totalis orationis, igitur si causa potuit auferi et eius effectus etiam, et sic oratione completa potuit christus non orasse.

Nona obiectio

16nono arguitur aliquae sunt veritates de praesenti quae non possunt creaturae Revelari igitur a fortiori nec futurae veritates tenet consequentia quia videtur quod minus Repugnat veritati de praesenti quod reveletur quam veritatibus de futuro antecedens apparet de multis veritatibus habentibus reflexionem supra se ut de ista si alicuius revelaretur vel revelatur creaturae.

Decima obiectio

17decimo arguitur contracta tota latitudine Revelationum nulla est in eis certitudo probatur per historias canonis, ubi factae fuerunt Revelationes quae non habuerunt effectum et maxime sint una de subversione SV351va nineves quae fuit Revelata Ionae et tamen non sic accidit, igitur Revelatio nedum non habet certitudinem immo deceptionem, ideo Ionas deceptus vere cum datus est, et sic ex istis omnibus apparet quod Revelationibus non est adhaerendum, et sic in eis est certitudo secundo apparet quod si in eis esset certitudo quod imponerent necessitatem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus