Lectio 128, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 31, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 31, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio128

Lectio 128, de Libertate

Propositiones de libero arbitrio voluntatis

1Redeundo ad materiam de libero arbitrio voluntatis pro solutione rationis inductae circa illam difficultatem ponuntur propositiones.

Prima propositio

2Prima stat aliquid praesentari voluntati sub ratione boni et tamen voluntatem respectu illius nullum actum elicere. probatur nam datis duobus bonis praesentatis voluntati. voluntas poterit respectu minoris boni nullum actum elicere eliciendo maius bonum et consequenter illo maiori dato potest esse maius bonum voluntati praesentatum quo dato tunc respectu alterius voluntatis non habebit actum et sic in infinitum igitur proposito aliquo sub ratione boni voluntatis respectu illius potest absque quocumque actu existere.

3secundo si voluntas necessitaretur ad elevationem conformem iudicio rationis obiecti sibi praesentati tunc tolleretur numerum in electionibus eo quod voluntas exiret in actum necessario.

4tertio est adhoc articulus parisiensis condemnatus, nam dicere quod si non sit Recta quod voluntas est Recta error stat igitur rationem esse Rectam et tamen voluntatem respectu illius boni nullum actum elicere.

secunda propositio

5secunda propositio stat voluntatem actum suum suspendere absque actus suspensivi productione. patet SV361vb nam fit ita quod voluntas habeat aliquem actum vel potest suspendere illum nullum alium actum suspensivum producendo et sic habetur intentum vel producit actum suspensivum et tunc sequitur quod erit processus in infinitum quia illum actum supsensivum non posset suspendere nisi per alium nec illum nisi per unum alium, et sic in infinitum et sequitur quod erit processus in infinitum in actibus suspensivis vel quod propositio erit vera, scilicet quod voluntas erit se ipsa suspensiva suorum actuum.

6secundo quia nisi sic sequeretur quod voluntas habens aliquem actum numquam posset cessare a tali actu quia non posset ipsum suspendere nisi per aliam actum nec illum nisi per alium et ergo si voluntas habeat actum in aeternum habebit quam diu durabit.

Tertia propositio

7tertia propositio proposito bono vel malo voluntati ipsa potest Resilire et resistere absque actu positivo, producitur ex conditione intrinseca libertatis voluntatis quae quod positis quibuscumque causis Requisitis cum influentia dei generali ad effectus productionem ipsa voluntas potest exire in actum vel non exire igitur positis quibuscumque causis ad actus productionem voluntas habet in sua facultate exire in actum vel non exire ergo stat quod ipsa resiliat inclinationi ad prosequendum vel fuge ad fugiendum.

Quarta propositio

8quarta propositio voluntas potest peccare pure omissive tam respectu boni quam fugibilis. patet quia ditato per intellectum et conscientia et concurrente lege obligante quod a est agendum stat quod voluntas Resiliat negatione absque actus productione quo dato peccat omissive nullum actum producendo, et hoc contingere potest respectu fugibilis ut proposita illecebra voluntati, et cum hoc interveniente praecepto quod voluntas habeat hoc fugere et Respuere et quod ipsa voluntas obligetur per nolle tunc ipsa potest peccare omissive respectu fugibilis quia non obstante dictamine[?] ipsa potest non elicere nolitionem circa obiectum sic movens.

Prima obiectio: Obiectio Adam

9et hoc est contra adam in quarto ubi deducit quod nullum est peccatum pure omissionis nec stat voluntate peccare quin hoc sit positivo actu.

Responsio

10Sed contra adam arguitur sic ita quod deus praecipiat sorti quod habeat a actum pro b hora quo casu dato ordinet deus nullo modo velle concurrere ad alium actum cum voluntate nisi ad a quo stante voluntas SV362ra potest non producere a libere, ponatur quod non producat tunc ipsa peccat omissive quia obligatur ad producendum a et non producit igitur ipsa peccaverit omissive et non per actum positivum eo quod non potuit producere actum se sola.

11secundo praeceptum affirmativum et negativum distinguuntur quia affirmativum transgreditur omissive et negativum commissive. modo si omnis omissio esset commissio non videretur differentia inter praeceptum affirmativum et negativum nec esset distinctio inter peccatum omissionis et commissionis.

12tertio ponatur quod deus praecipit sorti quod hodie velit a et sortes non vult igitur peccat consequentia est bona, et cum antecedente stat quod sortes nullum habeat actum voluntatis et per consequens stat cum ista quod sortes non habeat a actum et sic voluntas sortes nullum habet actum et tamen peccat, igitur hoc est omissive.

Responsio Adam

13Sed contra hoc arguit adam duplici Radice primo deus nullum Remunerat per declinare a malo praecise igitur nullum dampnat pro non facere bonum praecise tenet consequentia quia deus promptior ad remunerandum et miserendum quam ad dampnandum antecedens apparet quia adimpletio praeceptorum negativorum non est sufficiens ad merendum nisi per actum positivum.

14Ita quod nisi sit obiecti illiciti detestatio actualis ibi non est prohibitionis seu praecepti neganti adimpletio capiendo praeceptum prout se exundit[?] ad affirmativum et negativum. patet hoc quia quilibet infinite mereretur qui esset in caritate quia infinitorum malorum nullum facit igitur infinita praecepta continue adimplet, et per consequens a simili diceretur quod dato praecepto affirmativo nisi sit actualis contemptus negligendi non videtur transgressio, secundo omnis iustitia est positiva operatio boni vel positiva declinatio mali igitur per contrarium omnis iniustitia erit positiva operatio mali vel positiva declinatio boni.

Responsio ad Adam Guillelmi Altissiodorensis

15Ad ista Respondet guillemus altissiodorensis negando consequentiam quo ad utrumcumque, et causa est quia ad virtutem seu ad virtuose operandum plus requiritur quam ad vitium seu vitiose vivendum, ideo dicit aristoteles quod difficile est attingere signum et infinitis modis contingit deficiere ad ipsum attingendum, nam ad bonitatem actus virtutis nedum Requiritur bonitas generis, scilicet, quod sit bonus in genere. Sed etiam requiritur concursus omnium circumstantiarum bonarum secundum dictamen rectae rationis vel legis ad malum actum sufficit quod sic malus de genere vel quod ibi sit SV362rb defectus alicuius bonae circumstantiae et sic iustitia ponit quid positivum in iustitia ponit privationem et carentiam debite circumstantiae.

Responsio Adam

16Sed contra hoc Replicat adam ponendo casum quod alicui existenti in caritate praecipiatur quod nullum habeat actum ex quo casu iste vult deducere quod sicut contingit peccare absque actus productione, eodem modo contingeret mereri sine aliquo actu nam si voluntas se suspendeat ab omni actu merebitur quod ipsa se habet conformiter ad praeceptum eo quod nullum habet actum.

Responsio Plaoul

17hic Respondeo quod casus non est possibilis de lege communi, scilicet, quod alicui detur praeceptum et nullum eliciat actum ut quod aliquis obligetur ad non diligendum deum super omnia quia pro aliqua mensura temporis Repugnat legi statutae, ideo illa obligatio non est possibilis secundum legem stantem et sic argumentum nihil probaret quia debemus loqui secundum nostram legem datam.

18secundo potest dici quod in illo casu creatura mereretur nullum producendo actum, sed hoc esset extra legem praesentem ideo in nullo impugnatur solutio seu conclusio.

19tertio diceretur quod in illo casu staret creaturam mereri producendo actum positivum quo elegit conformari ad praeceptum, sed ex inadvertentia non advertit nec percipit quod suus actus Repraesentet seu Repraesentaret praecepto dato, ideo ex tali inadverterentia excusatur ex obediendi promptitudine, quia consideratio creaturae esset habitudinis actus quo vellet deo obedire et praeceptum adimplere.

20quarto diceretur quod non sequitur quod creatura mereatur vel demereatur quia ibi esset specialis positio casus quae non sequitur ex lege, sed est praeter et extra legem, quia consequentia non valet, sortes operatur ex caritate igitur ipse meretur vitam aeternam, ideo si ponitur talis casus extra legem debet Responderi de vi logicae[?] nam oportet addere in illa consequentia quod lex posita iam stet et ex illa copulativa bene sequitur conclusio, et non ex una parte tantum, nam staret quod aliquis ex caritate operaretur et tamen quod deus non eis nec sua opera acceptaret.

Secundo obiectio

21secundo ipse idem arguit contra conclusione positam quia si voluntas posset sine actu pure omissive peccare, tunc qua ratione posset esset in certa mensura temporis sine actu eadem ratione in alia maiori et sic in infinitum et sic esset possibile quod creatura esset per totum tempus vitae suae sine actu, consequens est contra experientiam.

22Ad illud primo Respondetur quod consequens ad quod deducit non videtur absolute impossibile, scilicet, quod voluntas sit sine actu libero quantum est de actibus primis voluntas qui non producuntur libere non videtur bene possibile quod voluntas possit esse sine illis, sed de illis qui producuntur libere non videtur quin voluntas possit sine ilis stare, quia quotienscumque intellectus ditat[?] voluntatem ut producat actum ipsa potest suspendere et non producere illum, nam de quolibet obiecto praesentato potest non elicere actum circa illud.

23Aliter potest responderi quod non sequitur voluntatis respectu obiecti sibi praesentati potest nullum habere SV362va actum igitur ipsa potest sine actu existere, et hoc est ratione humane fragilitatis quia dato quod voluntas non eliciat actum respectu unius obiecti non tamen est possibile quin respectu alicuius obiecti actum eliciat.

Tertia obiectio

24Item arguitur contra conclusionem positam alia ratione quae non est adae, sed alius doctoris. nam si conclusio esset vera sequeretur quod peccatum omissionis esset infinite modicum et Remissum et per consequens esset minus grave quam veniale, et sic non contingeret aliquem omissive mortaliter peccare consequens est falsum, patet consequentia ponendo casum quod sit datum praeceptum sorti et platoni quod eliciant actum circa obiectum a et sit ita quod sortes nullum actum eliciat circa illud obiectum et tunc omittat praeceptum pure negativum et plato omittat nollendo illum actum, tunc arguitur sic plato peccat praecise nollendo facere a et sic nollendo actum remissorem minus omittendo peccaret ita quod in infinitum leviter positive posset facere Plato circa obiectum a.

25Respondetur negando consequentia ad probationem quia Plato peccat peccato finitae malitiae, et minus peccaret remissius nollendo, concedo sed non est in eadem proportione Remissius quia Plato peccat circa latitudinem gravitatis nollendo adimplere praeceptum, modo non tota latitudo malitiae est in intensione actus, et per consequens diminutio[?] actus non est diminutio[?] malitiae. Ita praeter latitudinem intensionis actus platonis correspondet diminutio[?], sed illud quod additur ratione intentionis additur tamquam pars culpae ad cuius diminutionem non sequitur diminutio totius ut si a digito Sortis auferretur med??tas[?] Sortes non fieret in duplo minor dato quod sit procederetur in infinitum ita quod in proposito tota latitudo intensionis actus non est nisi pars culpae.

Quarta obiectio

26Consequenter arguitur contra tertiam propositionem ponentem quod voluntas potest Resistere praesentato alliciente sine actu positivo. contra hoc arguitur inducendo rationem principio quaestionis factam quia voluntas per frequenter Resistere habitualiter, nam si primo actuatur Resistat et secundo tertio ex hoc videtur magis habituata ad resistendum, igitur voluntas habet actum vel habitum resistitivum[?] necessario tenet consequentia quia habitus generantur ex actibus.

Responsio

27hic dicitur multipliciter primo quod in illo casu voluntas non habituatur ad resistendum, quia hoc convenit sibi ex intrinseca potestate libertatis, scilicet, quod potest nullum actum elicere proposito sibi obiecto alliciente, et ideo per nullum actum elicitivum habitualiter ad resistendum quia ex intrinseca eius libertate remanebit sibi quod poterit actum producere vel non producere.

28secundo dicitur quod ut plurimum voluntas Resistit per actum positivum ex quo in ea generantur habitus SV362vb et ideo ratio non probat nisi quod voluntas Resistit per habitum in ea per actum generatum, cum hoc tamen stat non necessario per habitum Resistit seu Resilit praesentato obiecto.

29tertio dicitur quod non est necessarium quod habitus producantur ex actibus quia licet ad actus sequantur semper habitus non oportet tamen quod actus producant habitus. secundo quo ad illum modum dico quod dato quod actus producerent habitus, habitus tamen est causalis absque actu quia voluntas est causa principalis habitus causativa, nam quotienscumque voluntas se habuerit positive vel negative ipsa producit vel potest producere facilitationem ad similiter se habendum, et ideo si voluntatis dicatur principalis causa respectu sui habitus diceretur quod ad omnem modum se habendi ipsius positive sine privatione causaliter et principaliter habituat se et si non producat actum conformiter aliquid nolitionem nihilominus ex suo modo se habendi producit habitum qui Reductus ad actum potest eam facilitare ad se habendum eodem vel consimili modo.

30quarto diceretur quod in isto casu in voluntate nullus penitus generatur habitus sed in intellectu generatur habitus directativus[?] huic esse resistendum vel huic sed hoc esse prosequendum vel fugiendum qui habitus ratione suae intensionis Iuvat voluntatem intensiori modo ad non prosequendum aut ditat[?] voluntati hoc non esse prosequendum ratione cuius voluntatis facilis Resistit ex vehementi dictative[?], et sic huiusmodi habitus et intensio cognitionis Iuvant voluntatem ad intensiorem actum producendum, Ita quod intellectus ad voluntatem est talis habitudo quod voluntas Iuvatur per intellectum ad producendum actum vel ad aliqualiter se habendum qualiter se habuit voluntas prius, et voluntas per talia Iuvamina facilius Resistit absque hoc quod generentur habitus in ipsa quae ea Iuvent ad resistendum vel prosequendum vel fugiendum aliquid. et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus