Lectio 129, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.04-dev-master | April 1, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, April 01, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio129

Lectio 129, de Libertate

Contra heri dictam

1Iterum contra heri dicta Restant rationes solvendae et fiendae.

2et primo si positio esset vera sequeretur quod voluntas indifferens esset omnino Ita quod sine actu stare posset obiecto alliciente ac movente, et si esset omnino indifferens videtur quod voluntas non Remitteretur et per consequens nullo modo resisteret.

3Ad illud Respondendum est distinguendo de hoc quod est voluntatem esse indifferentem si intelligitur esse sic indifferentem, quia ex non SV363ra potest in unum vel in Reliquum ut materia prima et sic absolute negandum est voluntatem esse indifferentem obiecto alliciente. Si intelligitur ipsam esse indifferentem sic quod ex intrinseca eius ratione possint prosequi obiecto movente et alliciente vel non prosequi tunc isto modo se habere indifferenter non est aliud quam habere intrinsecam libertatem, et isto modo conceditur quod voluntas est indifferens cum hoc tamen stat quod ipsa Resistit.

4secundo arguitur contra dicta si positio esset vera sequeretur quod voluntas infinite modice Resisteret nam Resistendo positive per aliquem actum intensius Resisteret et per subduplum minus intense Resisteret et sic in infinitum, modo ex quo per actum in infinitum modice potest Resistere sequitur quod per non actum infinite modice Resistit.

5Respondetur negando consequens et consequentiam. Ita quod Respondendum est eodem modo sicut de omissive nam concedo quod voluntas per actum positivum Resistendo intensius Resistit, et quando dicitur quod iterum per subduplum intensius Resistit conceditur nego tamen nego tamen quod si voluntas Resistit aliquo actu quod in duplo Remissiori actu Remissius Resistat et causa est quia non subduplatur tota Resistentia sed partialis seu minima.

Difficultas

6Sed circa inducitur difficultas quia Resistentia voluntatis est intrinsece finita et activitas motivitatis obiectialis potest esse aliqualis quantitatis et habere gratia exempli subduplam intensionem ad activitatem voluntatis et sit illa intensio ut quattuor, tunc ponitur quod motivitas obiecti in duplo plus moveat, et tunc erit aequalitas activitatis obiecti ad Resistentiam voluntatis quo dato ponitur quod augeatur motivitas obiecti, et tunc erit proportio maioris inaequalitas activitatis obiectalis ad Resistentiam voluntas igitur illa motivitas necessitabit voluntatem et cum sit agens naturale sequitur quod voluntas Recipiet actionem inevitabiliter, igitur dabitur obiectum tantum movens voluntatem quod superabit eius Resistentiam, igitur voluntas non est simpliciter et intrinsece libera, plures solutiones possent dari in hac materia, et alias octo dedi in numero, tamen pro nunc potest dici primo quod obiectum licet moveat voluntatem, scilicet, p?o?s[?] modus causando qui non sunt in potestate nostra nihilominus tamen nec cognitio nec obiectum concurrunt SV363rb active ad actum voluntatis.

7Ex quo apparet quod minimus gradus Resistentiae sufficeret, modo isti qui sic Respondent dicunt quod notitia obiecti concurrit tantum in genere causae exemplaris praecise ostendendo obiectum et nullo modo causando actum liberum et ideo dicitur quod voluntas quantum ad liberum arbitrium nullo modo potest difficultari quantum est de se, nam si sit ibi difficultas hoc est propter potentias sensitivas quae non obediunt prompte voluntati in aggrediendo ardua et fugiendo delectabilia et sic voluntas respectu actus liberi non necessitatur per obiectum allicitivum movens nec per eius notitiam.

8secundo dico secundum alium modum Respondendi distinguendo de potentia perceptiva voluntatis et de activa, scilicet, considerando voluntatem ut activam et ut perceptivam et tunc dicendum est consequenter quod voluntas est magis activa quam perceptiva, unde denominationes perfectionales habent adinvicem talem habitudinem quod priores intensius et perfectiori modo communicantur quam inferiores, licet inferiores sint perfectiores, et sic esse activum est denominatio prior quam esse perceptivum, quia esse activum convenit Rebus inanimatis ideo convenit voluntati intensiori et altiori modo quam esse perceptivum.

9secundo circa hoc consideratur quod voluntas per idem formaliter est activa sui actus liberi, et per eamdem causalitatem est eiusdem actus suspensiva, et per idem formaliter est Resistiva. Ita quod eadem causalitas voluntatis comparatur ad actum suum tripliciter uno modo ut activa, secundo ut suspensiva, tertio modo ut Resistiva et quia voluntas est minus perceptiva quam activa vel Resistiva, ideo non potest tantum percipere sicut agit vel Resistit et quia non immutatur ab obiecto nisi perceptive sequitur quod motio obiectialis non potest esse tanta sicut activitas per quam formaliter est Resistiva et sic quantumcumque duplicaretur triplicaretur, et sic infinitum motio obiecti semper activitas voluntatis esset maior quam perceptio seu immutatio obiecti.

10tertia solutio est imaginando quod motio obiectalis allectiva consurgit ex quadam proportione conveniente obiecti moti ad potentiam motam, et quia illa datur maxima possibilis inter potentiam et obiectum, quae tamen minor est motivitas obiecti quam sit voluntatis intrinseca Resistentia et si dicatur quod subdupletur vel subtripletur obiectum et eius motivitas.

11Respondetur quod tunc movebit minus potentiam hanc, causa quia minorem habebit convenientiam ad obiectum, igitur minus movebit et sic duplatio motivitatis obiecti causat disproportionem ex qua minus allicitur potentia volitiva.

12Consequenter addebatur una ratio quia si voluntas se sola sufficeret SV363va Resistere sine actus productione tunc virtutes morales superfluerent hic Respondetur negando consequentiam causa est quia si voluntas ex sua pura libertate resisteret tamen per virtutem tutius Resistit eo quod voluntatem Reddit tutam, etiam ipsa non semper Resisteret sine virtutibus licet sine illis posset Resistere.

13Consequenter Restat aliquid dicere de secundo argumento principali, ubi inquiritur utrum voluntas successive vel subito producti actum suum, pro quo sit ista propositio quod voluntas subito potest producere actum suum, id est, totum simul vel in instanti, et ista propositio sumit quod voluntas se habeat active respectu sui actus et adhoc sunt innumerabiles auctoritates sanctorum, et ratio quae est ista quia potentia passiva non habet actum suum in sua potestate igitur numquam respectu sui actus est libera antecedens apparet quia actus potentiae passivae est in potestate agentis applicati ad possum et per consequens agens naturale applicatum ad voluntatem semper ageret naturaliter et produceret actum voluntatis, et sic voluntas quae est agens liberum libere ageret actum, et necessario respectu voluntatis.

14Tamen circa hoc posset esse responsio cavillosa dicendo quod salvaretur libertas pure passiva taliter quod dato agenti applicato ad actus liberi productionem in facultate voluntatis est actum Recipere vel non Recipere eo modo sicut imaginatur causalitas effectiva libera in voluntate et non in agentibus naturalibus. Ita diceretur quod potentia passiva voluntatis est alterius speciei a potentia passiva agentis naturalis sicut causalitas effectiva agentium naturalium, et licet potentia voluntatis sint passiva tamen libere producitur actus in ea et diceretur quod positis omnibus causis sufficientibus ad actus productionem in facultate passiva voluntatis est Recipere actum vel non Recipere, sed quamvis ista positio non posset evidenter probari, tamen non videtur bene fundari ex eo quod tota latitudo causalitatis active videtur esse supra totam latitudinem causalitatis passive igitur si positio huiusmodi esset vera sequeretur quod activa causalitas agnis[?] esse perfectior causalitate passiva voluntatis et per consequens ipsa excederet libertatem voluntatis imperfectione.

15secundo arguitur causalitas libera est nobilissima causalitas quae deo competit cui non potest convenire passiva causalitas igitur causalitas libera est nobilior.

16tertio arguitur et fortius dato eodem agente ad actus liberi productionem applicato voluntas potest oppositos effectus elicere nam dato movente obiecto ad prosecutionem SV363vb voluntatis potest stante eodem influxu actio elicere nolle vel velle sed diversitas effectuum non potest ab eadem causa naturali immediate procedere respectu eiusdem passi igitur illud Reducendum est in causalitatem activam libere voluntatis.

Quantum ad principalem propositionis

17Quantum ad principalem propositionis, scilicet, quod voluntas subito producit suum actum, probatur quia agens materiale quantum est de se subito potest effectum producere igitur et voluntas patet consequentia quia velocitas activitatis dicit perfectionem in causa agente et magnitudinem potentiae, nam secundum magnitudinem potentiae minuitur temporis, id est, effectus producitur in minori tempore ut patet ex Regulis septimi physicorum antecedens probatur primo ita est de lucido quia si subito applicetur ad diaphanum subito causabit lumen et ad hoc est aristoteles secundo de anima.

18secundo arguitur in actionibus naturalibus secundum proportionem potentiae agentis ad Resistentiam passi augetur velocitas, igitur per continuam diminutionem Resistentiae augeretur continue velocitas, si ergo auferatur tota Resistentia tunc erit infinita velocitas et per consequens subita productio, nam si dicatur quod causa est aliqua velocitate determinata, et per consequens si nulla esset resistentia adhuc non subito produceret actum tunc illud quod communiter supponitur non est verum, scilicet, quod fiat actio secundum proportionem activitatis ad resistentiam quod non est dicendum.

19tertio arguitur de facto ita fuit de actibus animae christi, nam in primo instanti productionis animae deus creavit in illo omnes actus meritorios ex quibus christus meruit nobis et sibi.

Corollaria

Primum corollarium

20Ex quo sequitur quod non Repugnat angelo in primo instanti suae productionis mereri vitam aeternam patet quia deus potest eum creare cum nominis sufficientibus ad productionem volitionis debitae sub praecepto cadentis, et voluntas potest producere subito suum actum, igitur non Repugnat suae libertati quin ipse agat in instanti actionem meritoriam.

Secundum corollarium

21secundo sequitur quod si Res in primo instanti suae productionis non trahat necessitatem praeteritionis Ita si concedamus istam copulativam a est et tamen a potest non esse, et non fuisse, tenendo hanc viam primus angelus in primo instanti suae creationis potuit peccare mortaliter, patet quia ex radice tradita, quia ipse potuit habere notitiam SV364ra notitiam divinorum praeceptoris in illo instanti quia illo tunc deus potuit ei tradere praecepta et potuit post angelus in eodem instanti negligere praecepta et volitionem ad quam pro illo instanti tenebatur eo quod in illo instanti potui mereri ut dicit primum corollarium praecedens igitur et potuit demereri et quod de facto ita fuerit videtur sentire augustinus in XImo de civitate dei ubi allegat scriptura scilicet, quod draco ille ab initio stetit, nihilominus tamen in eodem capitulo determinant se ad partem contrariam, scilicet, quod non fuit creatus malus, tamen si primus angelus peccasset in primo instanti suae creationis non propter hoc arguitur quod deus esset actor mali quia ille angelus aeque libere potuit exire in illo instanti in actum bonum sicut in malum, tamen si teneretur hanc consequentiam esse bonam a est igitur necesse est a esse vel fuisse, tunc non est possibile angelum in primo instanti suae creationis peccasse et causa est quia necessario peccasset, et non libere, licet adam dicat quod copulativa est compossibilis omne quod est quando est necesse est esse, et voluntas in eodem instanti in quo producit actum libere producit eo quod prius natura potuit non producere, sed hoc non valet quia sequitur a actus est igitur necesse est a esse vel fuisse et de illa prioritate naturae nihil est quia non potest Reduci ad actum.

Tertium corollarium

22tertium adiungo quod dato quod primus angelus non potuerit peccare in primo instanti suae creationis, in eodem tamen instanti potuit incipere peccare, patet quia in illo instanti potuit habere praeceptum a deo quod non inciperet producere actum successive per Remotionem de praesenti, et ex hoc sequitur quod incipit peccare poterit quia incipit producere actum prohibitum, et hoc sequitur quod haec consequentia non valet sortess tenetur non incipere peccare in a instanti, et tamen ipse incipit peccare, igitur sortes est transgressor mandati et per consequens peccat nam possibile et compossibile est quod sortes incipiat peccare per Remotionem de praesenti, et quod non sit transgressor dato quod voluntatis non possit agere subito, et dato quod omne quod est quando est necesse est esse.

23Ex istis apparet solutio rationis fieri consuete ubi ponitur in casu quod deus praecipiat sorti quod non incipiat peccare per remotionem de praesenti, tunc dicunt isti consequenter quod sortes non potest transgredi illud praeceptum, quia si sic hoc esset quando inciperet peccare per Remotionem de praesenti, sit ergo instans in quo incipit peccare SV364rb tunc arguitur contra sortes peccat igitur ipse non incipit peccare.

24Respondetur quod ista consequentia non valet sortes tenetur non incipere in a et tamen incipit in a non stat in a hic dicitur quod licet praeceptum possit transgredi per Remotionem de praesenti tamen negatur quod sortes peccet in a ad productionem quia obligat se ad non incipiendum in a et tamen incipit in a negatur consequentia, et non plus sequitur nisi quod incipit peccare, nam non sequitur sum obligatus quod non peccem in die crastina et tamen peccabo, igitur transgredior negatur ista consequentia sed sequitur quod transgrediar, et causa est quia illa propositio sortes incipit peccare pro parte est de futuro.

Quartum corollarium

25Sequitur quarto quod non Implicat immo est possibile Rei naturae permanentis in esse dare ultimum instans. patet quia voluntas potest incipere per Remotionem de praesenti peccare, igitur illud instans in quo incipit est ultimum esse gratiae si voluntas ante hoc erat in gratia.

26secundo hoc haberet concedere quicumque ponit quod stat aliquem successive peccare quia quicumque est in gratia si peccet tunc est dare ultimum instans suae gratiae, patet quia immediate post hoc peccabit.

27Sed forte diceretur quod esset dare ultimum instans rei in esse tali et non in esse substantiae eius et hoc est probabile.

28tertio quod idem sit possibile probatur in exemplo communi posito in vico straminis tenendo quod quantitas sit Res quanta in Rarefactione una quantitas non Remanet cum alia et ideo daretur ultimum instans quantitatis a qua incipiebat modus.

29quarto deus conservat tunc modum[?] mere contingenter et libere igitur potest numquam post hoc velle creaturam existere igitur potest fieri quod detur ultimum instans Rei naturae permanentis in esse ut mundi.

30quinto deus nunc non producit a effectum producibilem successive et immediate post hoc potest ipsum successive producere in minori potest producere illum effectum et adhuc in duplo minori et sic in infinitum, igitur subito potest producere effectum et sicut dicitur quod est dare ultimum instans Rei naturae permanentis in esse ita dicitur quod possibile est dare primum instans non esse rei ante sui productionem et hoc non est verum de Re producibili successiva sed solum de re quae producitur in instanti.

31sexto sit aliquod spatium in quo lumine debeat produci et sit aliquod obstaculum occupans ne producatur, tunc ponitur quod deus subito destruat illud obstaculum, tunc ponatur iterum quod deus producit in illo spatio lumine subito, tunc ultimum instans a non esse obstaculi erit primum instans luminis, nam nunc non est ibi lumine productum et immediate post hoc erit lumen productum.

Solutio ad argumentum Altissidorensis

32Et iuxta istam viam solvere argumentum altissidorensis qui ponit casum quod si voluntas possit producere actum subito sit SV364va a et interveniat praeceptum quod sortes tenetur infra horam producere a taliter quo quotienscumque et quacumque parte horae contingit producere a quod sufficit divino praecepto, nec imputet sibi dum modo fiat actus productio. Deinde adiungitur quod non producit et quod in instanti terminante horam sortes sit primo mortuus, tunc arguitur sortes habuit praeceptum quod produceret actum a et non producit igitur transgreditur quia in illa hora non producit nec in instanti terminante horam, nec ante nec post et tamen supponitur quod in qualibet parte illius horae habuit intentionem producendi a et complendi praeceptum et per consequens erat in gratia. Ad istud potest dici quod sortes immediate ante hoc peccavit et tamen in nullo instanti illius horae peccavit ut si deus non crearet nunc angelum et post hoc eum crearet, et immediate post hoc ipsum destrueret, et tunc esset dare primum non esse angeli et ultimum sui. Ita similiter diceretur quod sortes immediate ante hoc peccavit, et tamen nullum fuit instans ante hoc quin in illo fuerit sortes in gratia et est exemplum de angelo cui daretur ultimum instans esse sui. Alitssiodorensis dicit quod non peccavit in hora sed contrahit, et primo est in peccato in primo instanti sui non esse. Et si dicatur non est in via, igitur non peccat.

33Respondendum est distinguendo, nam si peccare sumatur pro aliqualiter se habere ad quod sequitur esse in peccatum conceditur quod peccavit si autem dicatur quod transgrediatur peccatum ipso non existente in via nego aliter dicit quod sortes peccavit ante finem horae quia intellectus est limitus ad discernendum partes temporis et sic daretur parva pars insensibilis ab intellectu et in illa peccat, Sed ista solutio non valet nam reduplicatur casus fortitudo potentiam intellectivam quod sufficit cognoscere illam partem temporis insensibilem ab intellectu nostro, vel detur angelus et sic Redibit argumentum. Ideo alia solutio esset quod sortes peccavit ante instans terminans horam quia exposuit se periculo transgrediendi et tenetur evitare periculum transgressionis et facere diligentiam de adimplendo praeceptum Et si dicatur quod hoc est contra me quia ponatur quo in prima parte proportionali sortes in gratia sit et in secunda non et in tertia sit in gratia et sic consequenter ita quod semper in numero impari partium sortis sit in gratia et impari sit in peccato, tunc capiantur istae propositiones sortes est in gratia et sortes non est in gratia quaelibet illarum erat vera immediate ante hoc et quaelibet illarum erit vera immediate post hoc.

34Ita quod de duabus propositionibus contradictoriis verum est dicere quod quaelibet illarum immediate ante hoc fuit vera, et sic est finis istius materiae, et sequitur alia materia.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus