Lectio 13, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio13

Lectio 13, De fide

[Qualiter fides est curativa potentiarum et infirmitatum animae]

1Istis praemissis venio ad ostendendum qualiter fides est potentiarum animae curativa et infirmitatum earumdem [1] partes enim imaginis, ut alias dictum est, sunt deformatae. Unde prima pars imaginis, [2] quae correspondet Patri in divinis, R18ra conversa est in debilitatem intantum quod subiecta est sensualitati et dominatur ab [3] ea. Intelligentia autem, [4] quae est secunda pars imaginis correspondens Filio, facta est caeca. Affectio vero quae [6] est tertia pars imaginis, [5] est depravata, quia afficitur [7] circa [8] temporalia et renuit spiritualia. Contra primam: fides auget causalitatem intellectus et reddit ipsum victorem et dominationem respectu ipsius sensus. Contra secundam: fides confert intellectui lumen et expellit ab [9] eo tenebras. Contra tertium: [10] tollit [11] affectionem temporalium et inducit affectionem spiritualium [12]

[Circa primum partem: deformitas imaginis Dei]

[Prima pars imaginis]

2Quantum ergo ad primum, patet quod auget potentiam intellectus et eius causalitatem, quia, sicut alias tangebatur [13] ipsa est suprema dispositio potentiae intellectivae in via, ergo etc. Exemplum in materialibus, [14] caliditas [15] est suprema dispositio ignis [16] et summa et convenientissima, ideo per caliditatem [17] reducitur ignis ad supremam eius activitatem. Si autem subtrahatur [18] ab igne caliditas, efficitur impotens in operationes sibi debitas. Et istudistud [19] clarius patet de aqua, si ab ea subtrahatur [20] frigiditas, erit impotens ad frigefaciendum, quae est [21] eius suprema operatio et quam operationem optime inducit mediante frigiditate.

3Confirmatur quia fides facit intellectum exire in assensum [22] rei non apparentis, et illud est summae difficultatis et perfectionis, quia vigore proprio mediante fide intellectus assentit aliquibus [23] sine apparentia aliqua. Confirmatur, nam [24] sicut caritas se habet ad voluntatem, ita se habet [25] fides ad intellectum, sed caritas reddit voluntatem potentiorem [26] ut notum est, ergo etc. Huic [27] posset addi quod fides est tantae potentiae quod sibi annectitur, quantum est [28] ex eius ordinatione primaria virtus faciendi miracula, immo posset dici virtus faciendi miracula, et [29] istud Christus videtur testari in pluribus auctoritatibus et Apostolus etiam. Nam dicit Christus, "si habueritis V25vb fidem, dicatis montibus quod transferantur et se transferent" [a] et Apostolus ad Corinthios [XIII] [30] "si habuero fidem, transferam montes." Hic tamen [31] est advertendum, ne aliquid [32] male [33] capiatur in materia ista, quod nolo dicere quod aliqua creatura habeat vim faciendi miracula ex se; utrum autem vis [34] faciendi miracula [35] sit communicabilis creaturae est alia quaestio, quae [36] forte alias [37] videbitur. [38]

4Dico tamen secundum opinionem Augustini in dialogo quod potestas faciendi miracula est communicabilis creaturae, [39] iuxta quod dicitur "Sancti per fidem vicerunt [41] regna" [b] etc., ita quod potestas faciendi miracula [40] est aliquid creatum et aliquod donum [42] R18ra creatum. Modo, ad propositum potest dici quod virtus faciendi miracula communicata creaturae potest vocari fides, nam in Apostolis ita fuit ex institutione [43] divina et duravit quantum oportuit usque scilicet ad plenam fidei promulgationem et non amplius, et [44] quia tunc non oportuit amplius [45] facere [46] miracula.

5Ideo non oportuit fidem habere [47] huiusmodi [48] efficaciam, nihilominus potest bene imaginari, ut tactum est, quod fides [49] concurrat effective ad miraculum; utrum illa potentia fuerit sibi aptitudinaria, relinquo sub dubio, et credo forte quod sic, ita quod daretur aliquis gradus quo adepto esset virtus faciendi miracula aptitudinaliter. Istudistud [50] enim videtur sequi ex Sacra Scriptura et ex modis [51] loquendi doctorum; modo non est conveniens nec expedit exire modum communem loquendi doctorum. Patet igitur de vigore fidei in se et [52] etiam de vigore quem confert intellectui et hoc merito, quia miracula sunt effectus fidei manifestativa, et sic patet quod fides confert intellectui duo, scilicet, dominium et pietatem supra sensualitatem. Ex quo sequitur quod intellectus efficitur victor diaboli, mundi, et carnis [53] per fidem, nam Ioannes [V] [54] "haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra [55] " [c] vincit [56] diabolum. Unde [57] Ad Hebraeos II [58] "Sancti per fidem vicerunt [59] regna" [d] etc., scilicet, regna [60] potentiarum animae, nam sensualitas, sine fide, [61] ducit [62] et vincit [63] rationem ad nutum suum, ratione autem [64] adiuta [65] fidei [66] viceversa [67] vincit [68] sensualitatem.

[Secunda pars imaginis]

6Quantum ad secundam partem [69] imaginis, scilicet, [70] intellectivam, fides confert lumen, quia est illuminativa intellectus et tollit ab eo [71] tenebras veritatum, immo etiam apparentium periculosarum in lumine naturali, quae ostenduntur contra illa quae V26ra pertinent ad salutem, [72] nec permittit errare intellectum operantem per [73] eam.

[Tertia pars]

7Postea sequitur ex praedictis [74] quod tollit affectiones malas et quod [75] inducit affectiones bonas.

[Aliqua corollaria]

8 Hic possunt [76] inferri corollaria, multa quorum quodlibet esset materia pulchra, sed ne nimis vos attediam, pro nunc non introducam. Sed Deo [77] dante de quolibet illorum videbitur [78] loco suo, videlicet, primo posset inferri qualiter fides resistit temptationibus; qualiter operatur contra artes magicas; qualiter non subicitur influentiis caelestibus [79] et qualiter non subicitur incantationibus sortilegis et huiusmodi.

9Sequitur consequenter qualiter non describitur [80] in caeli harmonia lex Christiana, quia [81] astrologi non potuerunt [82] prognosticare [83] legem Christianam ex constellationibus coniunctionibus et motibus orbium et planetarum et huiusmodi, ex quibus consueverunt R18va concludere huiusmodi adventus [84] rerum, sicut fuit Albumasar et alii. Et forte ostendetur loco suo quod talia iudicia sunt contra astrologiam. Nolo tamen per hoc deturpare scientiam astrologiae, sed scientia illa vituperatur per [85] ignorantes [86] qui attribuunt sibi multa, quae non deberent attribuere.

10Sequitur ulterius quod ratio probabilis virtute fidei efficitur intellectui scientifica vel demonstrativa. Probatur quia intellectus per fidem fortificatur, et roboratur causaliter, et proportionaliter illuminatur, ergo tantum potest fortificari et illuminari a fide, quod ratio, quae prius apparebat sibi probabilis tantum [87] propter eius debilitatem, efficietur [88] sibi demonstrativa. Nam sicut alias dicebatur, propter meliorem complexionem vel [89] dispositionem, una conclusio potest esse scita a Platone, quae non [90] potest scire a Sorte. Modo, capiamus excessum complexionis Platonis supra complexionis Sortis [91] et hoc non est [92] propter debilitatem rationis quod sit uni demonstrativa et [93] alteri non. [94] Capiamus etiam gradum virtutis et perceptibilitatis quem habet intellectus non adiutus fide, et gradum quem habet ipse [95] adiutus fide; valde bene stat quod secundus gradus tantum excedit primum quantum [96] Plato excedat Sortem, et maxime cum fides V26rb iuvat intellectum dupliciter; primo quia reddit ipsum potentem causaliter, secundo quia illuminat ipsum proportionaliter.

11Sequitur ulterius quod fides potest intantum augmentari quod vigorabit intellectum [97] usque vel [98] saltem proprie statum innocentiae quantum ad vigoritatem [99] et perceptibilitatem. Non nego tamen quin semper remaneat aliqua culpa vel [100] aliqua vanitas et huiusmodi, quia talia sunt inseparabilia a nobis. Patet igitur corollarium ex quo [101] fides huiusmodi [102] in certo gradu vigorare intellectum, et [103] si dupletur, vigorabit [104] in duplo; et sicut vigorabit intellectum in esse causalitatis, ita in esse luminis.

12Ulterius sequitur quod per adiutorium fidei possunt deduci articuli fidei in lumine naturali per medium extrinsecum et intrinsecum. Probatur corollarium, nam [105] in lumine naturali possunt fieri rationes [106] probantes aliqualiter quod Deus est, immo etiam alios articulos et maxime illos qui habent habitudinem naturalem ad creaturas, [107] tamquam causa ad suos effectus, ut est Deum esse primam causam, esse a qua [108] omnia alia dependent, et huiusmodi, ita quod huiusmodi articuli possunt deduci in lumine naturali ex principiis naturalibus, licet non deductione naturali sine adiutorio fidei, quia non est dubium quod est aliqua conclusio, tantum distans a principiis naturalibus, deducibilis ex illis, quae tamen, propter eius [109] minimam distantiam, R18vb non potest ab intellectu humano sine speciali Dei [110] auxilio [111] deduci, et quae forte esset deducibilis a [112] angelo. Ex quo igitur articuli fidei probabiliter assentiendo tantum [113] sequitur [114] ex principiis naturalibus, et non restat difficultas nisi ex parte deductionis, et [115] cum fides posset [116] roborare et illuminare [117] intellectum tantum, [118] sicut dictum est, non videtur repugnantia quin intellectus sit roboratus et illuminatus [119] fide, posset huiusmodi articulos, qui sequitur ex principiis naturalibus, deducere ex illis principiis.

[Instantia et responsio]

13Instaret tamen aliquis probando quod fides non intenditur, quia aeque firmiter credit vetula mediante fide sicut maximus clericus, ergo etc.

14 Respondeo [120] V26va concedendo antecedens, et negando consequentiam, quia firmitas fidei non est [122] intensibilis, ideo fides [121] non est intensibilis in esse firmitatis quod patet, nam penes quid attenditur firmitas fidei [123] certe penes hoc: quod non admittit rationem contra se et renuit omnem rationem. Et ideo quia quilibet gradus fidei facit hoc, ideo [124] firmitas eius non capit latitudinem quia, si admittantur rationes, aeque admittuntur fides. Tamen bene intenditur in esse luminositatis et vigorositatis, quia in se vigorosior est et in comparatione ad intellectum.

[Definitio theologiae]

15Ex praedictas intendo describere theologiam et ostendam quod theologia [125] est communis scientia. Pro cuius evidentia [126] describendo [127] theologiam, sciendum est quod ego voco theologiam notitiam articulorum fidei deductorum in lumine naturali et aliorum sequentium ex eis sive directe sive indirecte, ita quod, conclusiones circa materiam Trinitatis sive [128] ipsius Dei et creaturarum inter se et in comparatione ad Deum et huiusmodi habitus cognoscendi talium cum adiutorio fidei, vocabo theologiam.

[Utrum theologia sit superior fide?]

16Et ex hoc inferam contra aliquos qui aliter imaginantur de theologia sicut Huta, qui dicit [129] quod theologia non est superior fide, quia licet assensus theologicus sit clarior fide, non tamen est perfectior.

17Prima pars patet [130] quia licet fides sit de se [131] luminosa, tamen habet lumen alterius speciei ab assensu theologiae [132] et habet semper aenigma sibi convictum. Theologia vero non est lumen aenigmaticum, immo clarum, nihilominus lumen fidei est nobilius et perfectius. Sequitur ulterius quod ad proficiendum in theologia, expedit principaliter proficere in fide. Patet quia [133] fides est causa necessario requisita ad bene theologizandum.

18Secundo sequitur quod, ceteris paribus, secundum augmentationem fidei, potest augmentari theologia.

[Prima objectio et responsio: quomodo habitus fidei infusus potest intendi]

19Sed quaereret quis [134] quomodo huiusmodi habitus fidei infusus potest intendi, quia de actibus non est magna R19ra difficultas.

20Respondetur imaginando proportionaliter V26vb de fide, sicut de caritate. Nam existenti in caritate, quando occurrit sibi materia diligendo [135] Deum et proximum, tunc si [136] ex caritate eliciat actus [137] dilectionis, infundetur sibi gratia nova. Item [138] potest [139] dici quod [140] per actualem exitum in actum fidei, frequenter intenditur habitus ille infusus. [141] ideo homo debet laborare ut saepe [142] occurrat sibi materia fidei et quod eliciat actus fidei.

[Secunda objectio et responsio: quomodo contingentes propositiones ex principiis naturalibus possunt deduci, duo genera deductionis]

21Sed tunc quaeretur [143] de articulis fidei contingentibus, quomodo possunt deduci ex principiis naturalibus, sicut 'est incarnatio Verbi' et huiusmodi, quia non subiciuntur naturae, nec habent aliquam habitudinem necessariam toti naturae.

22Respondetur hic [144] notando quod aliqui sunt articuli, qui habent [145] necessariam [146] habitudinem [147] ad creaturas, sicut 'Deum esse' et huiusmodi, et huiusmodi [148] articuli habentes talem habitudinem ad creaturas possunt in lumine naturali per media intrinseca deduci, id est, per propria principia naturalia et conclusiones proprias.

23Pro quo notandum est quod duplex potest esse deductio in aliqua scientia. Uno modo [149] per principia intrinseca, sicut dictum est. Alio modo [150] per principia [151] extrinseca, supponendo principia ex quibus deducuntur conclusiones, ut si in naturali philosophia demonstratur mihi quod triangulus habet tres angulorum aequales duobus rectis, etc. [152] quia demonstratur principaliter [153] in mathematica. Ideo oportet praesupponere principia ex mathematicis [154] vel alio modo, ut si argueret [155] sic: istam propositionem a alias scivi, ergo est demonstrabilis, et [156] isto modo a scio aliter quam si [157] mihi [158] demonstratur [159] per principia et inferretur ex illis in bona consequentia.

24Et tunc [160] dico quod articuli contingentes, sicut articulus incarnationis, [161] non possunt deduci ex principiis, quia non dependent ab eis. Possunt tamen deduci per extrinseca media, scilicet, per rationes quae consueverunt fieri [162] ad probandum huiusmodi articulos contra negantes eos, quia teneo quod fides potest probari [163] mediante fide, et, de hoc, deservit theologia. Et hoc non debet fieri ut credatur, sed ut ostendatur esse credibilis adversariis. Quantum autem est de mediis V27ra illis extrinsecis [164] per quae fides potest [165] probari, multa sunt talia, et forte aliqua tangam [166] in lectione sequenti. [167]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus