Lectio 132, de Incarnatione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.04-dev-master | April 4, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, April 04, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio132

Lectio 132, de Incarnatione

Notanda

Primum notandum

1Pro declaratione praesentis materiae sciendum est quod suppositum est alicuius naturae ultimata subsistentia et hoc est ad declarandum illam difficultatem in materiae praesenti scilicet, quid notitiae suppositi intelligitur, pro cuius intellectu, notandum SV367rb est quod ordo reperitur tendentiarum[?] unius Rei in aliam vel ad aliam.

Quinque tendentia

2prima est tendentiae formae ad suum subiectum sive sit substantialis sive accidentalis, et dividitur quia quaedam est actualis et alia habitualis. primum est nomen, exemplum secundi ut animae separatae ad corpus proprium.

3secunda est tendentia partis ad partem in ordine ad totius constitutionem et ex hoc consurgit unio partium continui et earum continuatis.

4tertia est tendentia locati ad locum proprium et naturalem et hac tendentia tendit ignis ad concavum orbis lunae quod est sibi conveniens locus et naturalis.

5quarta tendentia est naturaliter coexistencium seclusis prioribus habitudinibus tribus et isto modo intelligentia tendit ad orbis praesentia et orbis ad praesentiam intelligentiae nam intelligentiam non se habet ad orbem ut inhaerens forma nec aliquo modorum prius doctorum.

6quinta est tendentia Rei in suum ultimum finem vel in causam conservantem, et isto modo cuiuslibet creaturae in deum aut insolubilis tendentia quia sicut creatura sine efficientia primae causae non poterit produci sic in conservari modo non potest esse absque adhibitudine[?] illius ad suum finem.

Secundum notandum

7secundo notandum quod praeter quinque habitudines tendentiarum[?] iam dictarum est alia scilicet, cuiuslibet Rei ad seipsam vel ad sui existentiam si nata sit ex se existere, vel in alterius subsistentiam si non sit ex se nata existere et hoc tamquam in quemdam termini rationem quietatis habentem licet non ultimate quantum ad creaturas et iste terminus vocatur subsistentia in quam Res naturaliter tendit iuxta quem modum quodIibet compositum substantiale sibi naturaliter derelictum tendit in seipsum tanquam in propriam unitatem quam appetit licet non ultimate. deinde omnia accidentia in ipsum tamquam in intrinsecam tendunt coexistere.

Tertium notandum

8tertio est notandum quod denominationes concretive omnium tendentium in aliquid tamquam in subsistentiam vel tanquam in illud in quo subsistunt communicantur illi subsistentiae, unde et accidentia in toto composito naturaliter existentia sive inhaereant sive non, tamen toti composito seu subsistentiae omnes denominationes concretivas communicant unde proprie quam qualitas inhaereant materiae non tamen denominat eam qualem ut de causalitate sed subsistentiam principalem si totum compositum, similem est de substantiali forma quae licet materiae inhaereat non tamen materiae denominationes communicat sed toti composito quod in ultima subsistentia rei denotando ipsum vivens et non materiam primam quia proprie non vivit et sic de aliis denominationibus concretivis.

Quartum notandum

9quarto notandum est quod tendentiae creaturarum subiacent divinae omnipotentiae et libero dei decreto sic quod sunt in potentia obedientiali ad taliter vel taliter tendendum iuxta beneplacitum divinae voluntatis.

Corollaria de tendentia creaturarum

10Consequenter sequitur quod tendentiae variabiles[?] sunt secundum dei beneplacitum sicut alias exemplificatum est de tendentia naturali ignis ad concavum orbis lunae quae subiacet divinae voluntati, ita quod naturaliter deus posset statuere locum ignis naturalem deorsum et naturaliter ibi ipsum collocare.

11ex hoc sequitur quod licet compositum substantiale quod licet sive naturae derelictum tendat in propriam subsistentiam quod licet tamen talem potest non tendere in ipsum tamquam in eius propriam subsistentiam.

12Ex quo sequitur statim quod quodIibet compositum substantiale quod nunc est compositum vel subsistentia vel hypostasis potest desinere esse suppositum vel subsistentia vel hypostasis patet Radice Iam tacta quia tendentia creaturae ad se SV367va citra finem ultimum est absolute variabilis, igitur deus poterit suspendere tendentiam creaturae in seipsam tanquam in propriam subsistentiam, et ex eadem Radice sequitur quod quaelibet creatura poterit actualiter in deum tendere tanquam in subsistentiam ultimatam ita quod actualiter tendit in deum tanquam in subsistentiam propriam et non in se, modo divinae potentiae non Repugnat hanc tendentiam terminare.

13ideo sequitur quod deus respectu cuiuslibet creaturae poterit esse subsistentia vel hypostasis vel terminus tendentiae cuiuslibet creaturae tamquam eius subsistentia e t terminus subsistentiae ultimate ad quam creatura inclinatur.

Conclusio quod stat naturam humanam non tendere in se vel ad eius subsistentiam propriam sed in Deum

14et hic Radicatur difficultas materiae praesentis et ex hac Radice concluditur quod stat naturam humanam non tendere in se vel ad se tanquam ad eius subsistentiam propriam et sic stat quod in deum tendant tamquam in subsistentiam ultimatam et principalem et deo non reputat quin terminat huiusmodi tendentiam nam explicando materiam sufficit quod creatura nullo modo tendat in se, secundo quod ipsa tendat in deum, id est, quod deus eius tendentiam terminet.

Corollaria

15et ex hoc sequitur quod deus sit huiusmodi naturae subsistentia et huiusmodi naturae suppositum vel hypostasis, et ex tertio notabili sequitur quod vi huiusmodi habitudinis subsistentiae deus sit Recipiens denominationes concretivas tam naturae competentes quam accidentibus in eo subsistentibus.

16secundo sequitur possibilitas et modus imaginandi quod sit subsistentia humanae creaturae, ita quod natura humana tendat et appetat subsistere et sic salvatur quod deus est homo et rationalis et sic de aliis denominationibus quae competerent naturae humanae si per se subsisteret, et ista materia est difficilis ad explicandum, ideo bene ait Isaia generationem eius quis enarrabit loquendo de utraque generatione verbi dei.

17Ex quo sequitur tertio quod nulla natura est essentialiter compositum vel subsistentia nisi sint tria supposita et tres subsistentiae patet ex deductione priori quia quaelibet creatura tendens ad sui subsistentiam tendit tendentia pure contingenti et ab ea Remobili[?], igitur ipsa non est intrinsece et essentialiter subsistentia sui hypostasis vel suppositum ideo sola natura divina est intrinsece et essentialiter suppositum, et hoc est dicere quod nulla creatura est quin possit desupponeri[?] et non subsistere in se ipsa, id est, non habere tendentiam ad se vel in se subsistendum, sed in aliud extrinsecum, sola autem divina natura est intrinsece sua subsistentia quia tendentiae naturae naturae ad suas hypostasis est immutabilis et aeterna.

18Sequitur quarto quod quaelibet subsistentia creata poterit desinere esse subsistentia absque hoc quod aliquid a parte Rei desinat esse, probatur ex variatione possibili tendentiae creaturae in propriam subsistentiam eo quod nihil a parte Rei acquiritur vel deperditur vel variatur.

19unde dato quod deus quamlibet creaturam suppositioniet[?] tamen desineret esse subsistentia cuiuslibet creaturae absque creaturae desinitione esse vel creatura desinere esse sua subsistentia sine hoc quod aliqua creatura corrumperetur vel desineret esse, cum hoc tamen stat quod aliqua res desineret esse homo, et tamen nulla creatura desineret esse aliquid, nec sequitur a desinit esse asinus igitur a desinit esse, et eodem modo arguitur de incipit, nam in casu quod deus esset cuilibet creaturae subsistentia si deus supponiret[?] asinum, asinus desineret esse asinus, et tamen non desineret esse aliquid, etiam non sequitur deus inciperet esse asinus vel lapis, et tamen deus non inciperet esse aliquid.

20secundo in alio casu non supernaturali stat quod aliquis incipiat esse homo et SV367vb tamen non incipiat esse aliquid, unde signata parte Residua hominis praeter brachium, et tamen per sublationem brachii illa pars incipieret esse homo et haberet rationem totius et subsistentiae ulimatae et sic apparet quod sine miraculo stat quod aliquis incipiat esse homo et tamen non incipiat esse aliquid similiter angelus de potentia dei absoluta posset materia informare, vel cum alio angelo unitive concurrere ad modum quo duo gradus albedinis simul concurrerent et constituerent unam subsistentiam, scilicet, unam albedinem quo dato angelus desineret esse suppositum eo quod de ratione partis est non habere subsistentiam ultimatam sed in toto existere, et ideo per informationem desineret esse suppositum et tamen non desineret esse aliquid vel si cum uno angelo unitive concurreret si iterum separaretur sic esset una persona, ex dictis patet quod praedicata concretiva seu possibilia contingenter conveniunt creaturis ut esse hominem esse rationale, et sic de aliis denominationibus concretivis et personalibus quae contingenter dicuntur de natura humana eo quod per carentiam subsistentiae possunt huiusmodi praedicata ab ipsa Removeri, igitur contingenter competunt ei cum tendentia sit variabilis.

21Ex quo sequitur quod omnis res mondi[?] posset deo denominationes concretivas communicare patet quia quaelibet res potest in deo ultimate subsistere igitur ipsa potest deo praedicata concretiva communicare patet consequentia quia de ratione subsitentiae est Recipere denominationes concretivas omni tali subsistentia subsistentium quia quaelibet res potest in deum ultimate tendere, igitur.

Dubium de unione: Utrum quaelibet res sit a deo supposibilis[?]

22Circa hoc notandum quod dubium est inter doctores utrum quaelibet res sit a deo suppositibilis[?] vel suppositibiliter[?] unibilis[?].

23Et primo est una opinio quod nulla res est a deo suppositibilis[?] vel deo hypostatice unibilis[?] nisi talis Res sit nata esse suppositum vel subsistere subsistentia propria, et quia accidentia non possunt de se nec in se subsistere, ideo non potest accidentia sibi unire hypostatice vel supponibiliter[?] in partes essentiales alicuius non possunt in se subsistere, ideo non sunt deo unibiles[?] supponibiliter[?] vel hypostatice eo quod non habent propriam subsistentiam ideo non potest deus illas partes sibi uniri.

24Alii dicunt quod immo generaliter, et sine dubio ista difficultas non est nisi in vocabilis nec est Realis nam si per suppositibile[?] intelligitur esse suppositum alicuius Rei quae sibi derelicta esset met suppositum, tunc prima propositio haberet veritatem, si autem intelligatur per suppositibile[?] esse subsistentiam alicuius, tunc cuiuslibet rei deus potest esse subsistentia vel suppositum et qualiter rem poterit suppositaliter[?] sibi unire et quod iste modus sit tenendus apparet ratione quia in triduo de facto fuit unio materiae ad verbum quae non habet rationem suppositi sed potius partes si esset sibi naturaliter derelicta vi tamen cuius unionis verbum suscepti denominationes concretivas communicatas sibi ex parte materiae ut iacere in sepulchro nam illud praedicatum non potest competere verbo nisi ratione materiae eo quod non potest competere nisi rei corporali corporeitate intrinseca vel corporeitate assumpta nam deus potest esse cuiuslibet Rei subsistentia, simile est de anima quae etiam in triduo fuit verbo unita, quia conceditur quod christus descendit ad inferos et hoc non posset dici nisi esset unio qua verbum dei esset anima subsistentia ratione cuius habitudinis verbum reciperet denominationes concretivas per animam communicabiles SV368ra patet ergo quod respectu cuiuscumque creaturae poterit deus habere habitudinem ex qua consurgit idioatatum communicatio quia deus poterit cuiuslibet creaturae esse subsistentia in recipere denominationes concretivas et praedicta concretiva et per consequens idiomata creaturae competentia.

25Pro cuius declaratione notandum est quod idioma graece dicitur ab idos quod est forma et moma[?] quod est nomen quasi nomen sumptum a forma.

26secundo notandum est quod naturae creatae duplex competit idioma vel duplicia idiomata, id est, praedicata proprietatem Rei exprimentia sunt duplicia quaedam competunt naturae creatae intrinsece et inseparabiliter tamquam propria ut humanitati convenit[?] hoc praedicatum esse humanitatem intrinsece et inseparabiliter et esse animalitatem, et sic de aliis praedicatis abstractivis, similiter animae convenit[?] intrinsece esse vitam, alia sunt praedicata seu idiomata quae competunt naturae creatae non inseparabiliter, naturaliter tamen inseparabiliter, sed absolute possunt separari sicut esse hominem convenit[?] naturae humanae tamquam subsistentiae, quia sibi derelicta et suae naturae personae subsisteret, et sic de aliis praedicatis in recta linea positis qui praedicata supponunt pro homine et absolute sunt separabilia, quia humanitas potest non in se subsistere et sic illa praedicata subsistentiam significatia[?] possunt Removeri, et sic apparet quod praedicata quae inseparabiliter naturae competunt vocantur idiomata illius naturae proprietatem exprimentia.

27secundo est notandum quod praedicata quae sunt concretiva et absolute Remobilia[?] possunt communicari naturae vel subsistentiae in qua huiusmodi natura poterit subsistere, unde vi unionis humanitatis ad verbum humanitatis non communicat verbo praedicata sibi intrinsece competentia quoniam[?] vi huiusmodi unionis non consurgit quod verbum sit humanitas, alia praedicata quae sunt concretiva sunt Remobilia[?] a subsistentia et contingenter illa res subsistit, ideo illa praedicata competunt contingenter huiusmodi naturae, ideo concedendum est quod verbum est corpus supponendo concretive, sed humanitas non est homo nec corpus eodem modo supponendo sed magis corporeitas vel substantialitas licet tamen nomina concretiva aliquando supponant nunc abstractive nunc concretive, et sic esset distinguendum.

28Ex praedictis patet quod unio hypostatica in christo est unio verbi ad humanam naturam virtute cuius persona divina sit naturae humanae subsistentia. unde tollatur tendentia creaturae in subsistentiam suam, deinde quod deus sit terminus in quem tendat, quia de facto deus sufficit et quod eius tendentiam terminet. Doctores tamen utuntur terminis extraneis in hac materia atque verbis armatis et deberent se resolvere ad terminos clariores.

Quod haec unio est similis unioni accidentis ad suum subiectum

29pro tamen maiori manuductione in praesenti materia imaginandum est quod iuxta doctorem subtilem haec unio est similis unioni accidentis ad suum subiectum, et quantum ad aliquid est dissimilitudo eo quod accidens inhaeret et informat suum subiectum et quantum ad hoc debet tolli habitudo haec comparando naturam humanam ad verbum dei, eo quod natura divina non potest esse subiectum naturae humanae.

30alia est habitudo accidentis ad subiectum quia subiectum est subsistentia accidentis et haec habitudo dicit perfectionem in subiecto quod in eo accidens conservetur dicit perfectionem subiecti quia ex hoc subiectum habet rationem finis et conservantis in quem alia res tendit ideo haec habitudo sola est ex qua consurgit denominatio concretiva quam communicat accidens suo subiecto, et sic circumscribendo quidquid imperfectionis diceret in habitudine accidentis ad subiectum, diceretur consequenter quod respectu verbi imaginatur humanitas habere habitudinem per modum revitentis[?] et per modum subsistentiae virtute cuius humanitatis denominat verbum denominationibus concretivis sibi competentibus, ita quod sicut substantia denominatur alba vi habitudinis albedinis ad substantiam ita humanitas communicat verbo denominationes concretivas, ita quod humanitas se haberet per modum formae et verbum per modum subsistentiae, et sic verbum divinum esset homo, licet esset res simplicissima et mori et pati attribueretur verbo et per hoc facile esset dicere qualiter salvaretur communicatio idiotatum, et hoc est SV368rb quando praedicamenta concretiva huiusmodi termini homo dicuntur de isto termino deus, et econverso quando praedicata competentia huic termino deus dicuntur de isto termino homo ut concedatur quod ille homo est omnipotens et quod homo est aeternus et immensus et quod ille homo creavit centrum et terram et etiam conceditur quod deus est homo, deus est mortuus crucifixus et resurrexit, et sic praedicata convenientia huic subiecto homo conveniunt huic termino deus et econtra et tunc data ista imaginatione facile esset Respondere consequenter et habita Radice.

Notanda: qualiter deus utitur creatura

31Pro tamen particulari declaratione materiae est advertendum quod deus utitur creatura generaliter tamquam instrumento et praecipue tanquam in bonis actionibus licet cum hoc servetur libertas ut dictum est.

32secundo notandum est quod deus poterit duplici modo specialiter uti instrumento. uno modo ipsum movendo ad operationes speciales facultatem instrumenti excedentis. secundo quod deus non potest specialiori modo uti instrumento non tamquam extrinseco, sed simpliciter intrinseco ut anima potest uti instrumento intrinseco et extrinseco, intrinseco ut cognitio, extrinseco ut pes vel manus et istis duobus modis imaginandum est quod verbum utatur humanitate speciali, modo quantum ad primum uti humanitate ipsam elevando ad operationes suas nobiles exercendum. secundo modo utitur deus humanitate tamquam proprio instrumento ad proprias operationes exercendum.

Opinio Chatton

33Et iuxta hoc sequitur via quam tangit Chaton in 13a distinctione tertii, scilicet, quod tanta est haec benedicta unio ut verbum ita plene sit humanitati illapsum quod omnis volitio verbi et cognitio sit Realiter humanitati volitio et cognitio et sic eadem est operatio dei et humanitatis assumptae, ideo deus naturam quasi supra se rapuit ad suum ultimum et supremum gradum et cum tanta intrinsece quod omnis divina operatio praeter operationem ad intra et omnis voluntas divina humanitati christi absolute competat et haec est alta imaginatio unde ex hoc Raptu humanitas[?] supra se et ex communicatione operationis inter se consurgit quod humanitas assumpta non subsistit, immo immo ipsa est assumpta extra se et subsistit in verbo, et hoc ponit in Radice sanctus thomas in quarto libro contra gentiles. Ex ista imaginatione et pro eius declaratione primo infertur quod humanitas christi nullo modo potest peccare unita.

34patet ex duplici radice quia omnis effectus operatio est supra eius naturae facultatem et deus non poterit naturaliter inclinare ad malum speciali tamen inclinatione. secunda Radix est quia omnis divina operatio est esse sibi cognitio, scilicet, humanitati et non potest esse Repugnans cognitio vel volitio.

35secundo infero quod haec unio est infinita et summa Rectitudo patet quia ipsa est raptus in divinam bonitatem et hoc infinite supra quamlibet Rectitudinem igitur illa unio est infinita.

36tertio sequitur quod haec benedicta unio est formaliter beatitudo patet quia ipsa est supremus gradus attingendi perfecte summum bonum, scilicet, ultimum finem igitur ipsa maxime est beatitudo.

37quarto sequitur quod beatitudo humanitatis christi non dependet ab anima vel humanitate, immo econverso humanitas christi dependet a beatitudine et eius subsistentia est beatifica simpliciter.

38quinto sequitur quod vi huius unionis humanitas est potens respectu cuiuscumque effectus productionis, immo est de facto causa cuiuslibet effectus patet quia humanitas sic est in deum Rapta quod omnis volitio dei est sibi volitio et cognitio et quidquid a verbo fit ab humanitate fit, et sic apparet quod ex parte Regiminis totalis spiritualis in ecclesia militante, vel in Regimine naturali et poletico[?] naturali ac orbium caelestium et alterationum ipsa est causa universaliter immediate sub deo ordinata ad omnium effectuum productionem.

39Ex quo patet quod in primo instanti suae conceptionis humanitas habuit divinum supra astra et ad omnes causas secundas concurrentes ad sui conceptionem. patet ex universali illapsu quo et omnia quae deus vult, vult et omnia quae deus cognoscit, cognoscit nam deus communicavit sibi scientiam omnem quae verbum scit, ideo dicit ricardus quod ex hoc consurgit omnipotentia, quia eius potentia est per velle divinum imperativum et stante huiusmodi unione illud velle est infrustrabile SV368va et ex hoc salvatur quod nullus angelus quantumcumque perfectus posset ad aequalitatem beatitudinis animae christi pertingere nisi per unitionem hypostaticam patet quia ille est supremus gradus perfectionis communicabilis, unde augustinus in rebus per tempus ortis non fuit maior gratia, scilicet, humanitatis[?] gratificatione quando homo factus est deus et deus homo.

40et ex hoc potest salvari quod beata virgo habeat supremumm gradum gloriae sibi communicabilem creabilem et tamen non est ita beata sicut christus, nam difficultas est inter doctores supposito[?] quod in eadem specie unum suppositum non sit alio essentialiter perfectius, videtur quod virgo dicitur plena gratia et innumerabilibus bonis et donis gratuita quomodo igitur gloria eius non adaequabitur christi gloriae, hic dicitur quod gloria increata est communicata animae christi et virgini gloriose est communicata beatitudo creata ratione cuius super choros angelorum est exaltata.

Opinio Scoti

41Contra tamen hanc positionem arguit scotus, unde opinio communis aliter dicit quod unio hypostatica est praecise subsistentia naturae eo quod verbum praecise supplet vicem suppositi creati quo ad suppositationem[?] et vi unionis hypostatice praecise natura divina nihil communicat humanitati nisi quia substentat eam, et tunc iste dicit quod verbum potest substentare naturam humanam sine gratia, quia natura per subsistentiam in se sufficit ut aliquid operetur vel exeat in actum, et sic apparet quod si ipsa esset denudata quod sufficit operare eo quod actiones sunt suppositorum et ipsa esset suppositum, et cum quaelibet res subsistat et possit in eius subsistentiam videtur quod divina natura in illa unione praecise suppleat vicem suppositi.

42Ad illud Respondetur negando consequentiam quia subsistentia aliena non potest esse nisi infinita virtute cuius verbum concurrit infinito, modo vi huiusmodi unionis hypostatice verbum communicat creaturae non solum subsistentiam, sed denominationes concretivas communicat naturae humanae licet possit separari.

43Sed contra arguitur quia concessi quod deus poterit esse subsistentia creaturae irrationabilis conceditur igitur ipsa beatificatur nego consequentiam et causa est quia licet deus communicet se uniformiter creaturae rationali et irrationali, tamen naturaliter intellectus est capax beatitudinis et irrationalis creatura non, licet hoc non sit vi nec ex parte communicationis nam si assumptum esse capax tunc beatificaretur exemplum est communissimum quia cognitio posita in intellectu immutat vitaliter potentiam intellectivam et tamen si poneretur in lapide non eum immutaret vitaliter quia lapis nihil per eam cognosceret, nec est lapis alicuius perceptivus et sic apparet quod opinio scoti non concludit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus