Lectio 133, de Incarnatione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.04-dev-master | April 4, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, April 04, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio133

Lectio 133, de Incarnatione

Conclusio: quod christi humanitas non sit homo nec humanitas et verbum simul sunt homo vel christus

1Ex dictis apparet quod christi humanitas non sit homo nec humanitas et verbum simul sunt homo vel christus quod est contra multorum falsam phantasiam, sed homo est illa simplicissima persona in divinis quae aeterna et ab aeterno fuit et est a parte procedens, nec est aggregatum ex duabus naturis sed filius hominis est filius dei, et nihil est filius hominis quin sit filius dei.

2Ex quo sequitur primo tales propositiones esse possibiles ''aliquis homo fuit ab aeterno et tamen ille numquam fuit homo''. secunda ''aliquis homo fuit ab aeterno et tamen eius humanitas numquam fuit''.

3apparet clare sumendo primum instans incarnationis verbi dei, vel ponitur quod nunc sit instans incarnationis spiritus sancti tunc ille homo ab aeterno fuit et tamen numquam fuit eius humanitas quia nunc primo est humanitus.

4secundo apparet quia ille homo fuit ab aeterno et tamen eius humanitas non fuit quia modo primo est et tamen homo est res coaeterna patri. Similiter aliquis homo fuit ab aeterno et ille idem aeternaliter erit et est homo et tamen non habuit nec habebit humanitatem patet in casu in quo instans incarnationis esset unicum instans durationis humanitatis assumptae, tunc ille homo semper fuit et est homo, et tamen numquam habuit nec habebit humanitatem.

5Similiter ista est concedenda aliquis homo creavit corpus suum et animam suam et organizavit et simul nixit[?]. patet quia ille homo est verbum dei "per quem omnia facta sunt" evangelio teste.

6SV368vb Similiter aliquis homo creavit matrem ex qua humanitatem assumpsit et ista sunt clara unde pro relata[?] proportionaliter loquendum est de christo respectu suae humanitatis sicut de substantia respectu albedinis quantum ad idem quod ad propositum spectat nam sicut substantia non est aggregatum vel compositum ex accidente et subiecto, sed est praecise subsistentia cui albedo est unica. Ita christus non est aggregatum ex verbo et humanitate sed est praecise verbum cui unita et humana natura, et ideo quantum ad hoc sicut dicitur de albo quod fuit antequam esset album[?], ita de christo ipse fuit antequam esset homo et Recte quantum ad subsistentiam et cognitionem.

7eodem modo dicendum de christo respectu humanitatis sicut de subiecto informato accidente et ista probabilior imaginatio in hac materia et facilior ad sustinendum, non tamen dico quod humanitas sit respectu verbi per modum inhaerentis quia nihil potest eum informare eo quod non est potentia passiva, sed quantum ad habitudinem subsistentiae consurgit denominatio concretiva quae non dicit imperfectionem in subiecto, non tamen propter hoc voco hanc unionem accidentalem.

8tamen dicit durandus quod unio se habet ad modum insertionis sicut Ramus inseritur arbori, ita humanitas unitur verbo per modum insertionis taliter quod Remanet naturarum distinctio et tamen ibi est unica subsistentia, dicitur tamen quod non est ibi omnimoda similitudo.

Propositiones

9Descendendo ad materiam ponuntur propositiones.

10prima est non stat sine multitudine naturam creatam suppositari supposito proprio et alieno, id est, non stat eam in se subsisteret et cum in alio sine multitudine, patet quia in se existere et subsisteret dicit alteri non inviti, et privat seu negat tendentiam in aliam subsistentiam ut patet ex qui[?] descriptione doctorum, et igitur non stat quod aliqua creatura in se subsistat et alteri invitatur.

11secunda propositio non videtur implicare quod in diversis locis eadem natura posita sibi invitatur in uno loco et alteri in alio loco et per consequens per multiplicationem unius naturae in diversis sitibus non videtur Repugnantia quin in uno loco eadem res sibi innitatur et in alio loco alteri, quo dato staret humanitatem christi in caelo esse verbo unitam et hic in terra proprio supposito subsistere.

12tertia propositio non videtur implicare quod per Replicationem naturae uniam vel trinam in eodem situ subsistat in proprio supposito et cum hoc innitatur alieno.

13quarta propositio quamvis in propriis pluribus hypostasibus vel subsistentiis existere vel subsisteret sit proprium divinae naturae creaturae tamen non Repugnat in pluribus subsistentiis subsistere alienis, ita quod sententia huius propositionis est quod proprium est divinae naturae subsistere in pluribus suppositis.

14primum patet quia divina essentia consistit in tribus suppositis, et nulla creatura est trinae suppositibils et una essentialiter igitur esse in pluribus suppositis est proprietas consequens divinam essentiam quia eius tanta est fecunditas quod ipsa necessario pululat in tribus suppositis.

15secunda pars probatur quia sicut filius terminat dependentiam humanae naturae et est eius subsistentia ita non videtur repugnantia quin ad patrem habeat humanitas vel habere possit eandem habitudinem adaequate et ita ad spiritum sanctum, et sic non videtur implicare quod eadem natura esset assumpta a tribus personis in divinis et hanc conclusionem concedunt doctores quasi concorditer.

Corollaria

16Ex quo sequitur primo quod stat multiplicari homines SV369ra absque novae Rei productione apparet quia data natura assumpta a christo sine Rei novae productione stat quod pater assumat eam et terminet eius dependetiam et sit subsistentia eius quo dato pater esset homo et sic de spiritu sancto.

17Ex quo apparet quod erunt tres homines et tamen nihil producitur ad extra in esse et maxime non ponendo unionem distinctam ab extremis unibilibus[?] et sic stat quod pater, filius et spiritus sanctus terminarent tendentiam humanae naturae et quilibet esset homo.

18Consimiliter sequitur quod stat fieri plures homines absque hoc quod sint plures animae nam stante unica anima potest natura a tribus suppositis assumi, ex quo sequitur numerus ternarius homini et tamen non esset multitudo animarum.

19Consequenter ex hypostasi quod angelus posset naturam humanam suppositare de quo dubium est inter doctores. diceretur quod staret infinitos fieri homines sine novae Rei productione, nam anima a pluribus suppositis assumpta plures constitueret homines et quot essent assumptates[?] tot essent homines.

20secundo sequitur quod virgo gloriosa unica generatione qua genit ihesum potuit generare plures immo infinitos homines nam si in eodem instanti pater, filius, spiritus sanctus, et infiniti angeli naturam humanam assumpsissent, tunc infinitos homines genuisset virgo sancta ipsa tamen uniformiter concurrente et unica generatione potuisset illos gignere.

21Ex quo apparet quod infinitos finitos genuisset absque hoc quod multiplicius vel aliter taliter concurrisset sicut concurrit ad christi generationem, nam ex multiplicatione terminorum dependentiae humanae naturae potuerunt esse tot homines et quia infiniti potuerunt esse termini, igitur sequitur quod infinitos filios ipsa potuit unica generatione gignere. Sed utrum creatura possit aliam suppositare[?] non habemus ex fide, et doctores unam vel aliam partem determinantes exedent fidei limites seu artem obligatoriam fidei.

Difficultas

22Circa tamen praesentem materiam sunt plures difficultates, una est utrum divina essentia in esse essentiae possit esse possibilis terminus huiusmodi unionis sit quod sit Realiter subsistentia humanae naturae vel, si per impossibile essentia et persona distinguitur, utrum essentia esset terminus huiusmodi unionis.

23aliqui dicunt quod non quia terminare dependentiam naturae est proprietas personalis non reducibilis ad genus causae efficientis nec finalis quia si reduceretur ad aliquod illorum omnino esset operatio in distincta respectu omnium personarum, ideo si terminare dependentiam naturae esset in causa efficiente, tunc pater terminaret dependentiam illam et sic esset incarnatus quod est haereticum et ita de finali diceretur, modo essentiae non potest competere ista terminatio nisi esse personali.

24Sed hic est difficultas utrum illud suppositum possit esse subsistentia plurium naturarum et quantum ad hoc dicitur quod sic probabiliter sicut verbum divinum est subsistentia humanae naturae ita simul potest esse subsistentia naturae angelice et sic doctores habent concedere quod potest esse asinus et angelus poterit esse lapis, quia haec positio sequitur quod verbum dei esset asinus sustendendo[?] naturam asi??nam[?] et illud denominatur homo hominis natura sustentans, et sic ista est possibilis homo est asinus homo est lapis.

Suppositiones vel regulae

25ulterius ad materiam magis particulandum et ad sciendum quae praedicata competant supposito assumente vi huius unionis ponuntur suppositiones vel regulae.

26prima regula est nullum praedicatum importans deformitatem vel culpam vi huius unionis potest competere deo. patet quia nefas esset dicere quod deus peccaret sed ex intin??re[?] dei ad naturam assumptam ipsa natura redditur impeccabilis. secundo ex communicatione operationum dei. tertio quia talis natura agit specialiter a deo mota et operationes eius non possunt esse nisi recte eo quod creatura a deo directa non potest in materiam.

27secunda regula praedicata denominativa effectus qui essent culpabiles in statu innocentiae non communicantur verbo dei vi unionis ut primi motus qui non sunt in nostra potestate qui in statu innocentiae fuissent realiter peccata quia inter veniale et mortale peccatum non fuisset differentia quia veniale fuisset culpabile moraliter sed ratione nostrae infirmitatis non imputantur nobis ad mortalem culpam.

28tertia regula est quod praedicata quae sunt naturae propria et inseparabilia non possunt supposito communicari ut esse humanitatem esse animalitatem et sic de aliis praedicatis essentialiter et inseparabiliter convenientibus humanitati, nam eo quod verbum est homo non sibi convenit quod est humanitas.

29quarta regula omnia praedicata concretiva quae de praesenti convenirent naturae in proprio supposito ut esse hominem agere et pati et omnia talia communicantur assumenti vi talis unionis et talia convenirent naturae humanae si propria subsistentia subsisteret et omnia talia communicantur verbo dei, et sic apparet quo modo debet dici quod verbum dei praedicabat moriebatur patiebatur et comedebat et omnia praedicata convenient naturae humanae si subsisteret propria subsistentia.

30quinta regula illa praedicata concretiva quae dicerentur de illa natura in praeterito vel futuro tempore coniunctionis illius ad verbum dicuntur de verbo vel conveniunt supposito assumenti ut fuisse passum mortuum[?] et sic de aliis huiusmodi praedicatis.

31sexta Regula illa quae dicuntur de illa natura in praeterito vel futuro ante vel post coniunctionem non communicantur supposito ut sit ita quod naturam luciferi nunc assumat verbum dei sicut absolute fieri potest, tunc de praeterito enunciabitur concretive quod haec natura peccavit fuerit mala et ista sunt praedicata suppositibilia[?] quae non communicantur supposito assumenti eo quod communicantur illi naturae ante sui coniunctionem cum verbo assumptae, et ita de futuro esset dicendum si verbum dei naturam antichristi assumeret ante peccatum tunc illi naturae attribuerentur praedicata de futuro ut peccabit male aget et tamen haec non conveniunt verbo eo quod verificatio huiusmodi propositionis antichristus peccabit erit tempore quo natura antichristus non erit coniuncta verbo, ideo non sequitur haec natura peccabit, igitur suppositum cui est unita peccabit.

32septima regula non oportet quod ea quae conveniunt de possibili naturae assumptae competant verbo nisi illa possint inesse illi naturae tempore quo Iuncta est verbo ut humanitas christi verbo coniuncta potest dampnari et male agere de potentia dei absoluta non tamen Reducetur ad actum et tamen verbum non poterit peccare quia posse peccare non attribuitur verbo dei eo quod possibilitas haec non est reducibilis ad actum tempore communicationis vel unionis ipsius ad verbum, et ex hoc apparet quod nulla consequentia nulla est christus assumpsit naturam praestitam, igitur est praestitus, causa est quia illa natura non dicitur praescita quantum ad praesens vel pro tempore praesenti, ita quod non oportet quod illud quod Requiritur ad praesciri sit pro praesenti quia sequitur quod natura illa peccaret unita cum verbo.

33octava regula est per modum doctrinae saltem mihi propositiones concessae per sacram scripturam et ecclesiam et concorditer a doctoribus determinare dicuntur absolute concedendae et exponi si indigeant conformiter ad sensum articuli unde si Reperiatur quod christus sit creatura datur Regula resolvendi sic, id est, christus est suppositum habens naturam creatam si vero Reperiatur ista christus non est creatura debet Resolvi, id est, christus est suppositum habens naturam in creatam vel est habens talem naturam cuius vi non incepit esse, et ista christus est passibilis et christus est impassibilis quae videntur contradictorie Resolvendae sunt ad expositionem traditam christus est passibilis, id est, christus est habens naturam passibilem christus non est passibilis, id est, christus est habens naturam impassibilem et ad hunc sensum loquuntur doctores secundum varios modos attingendi terminos quae varietas fuit introducta propter necessitatem cognitionis humanae et ideo generaliter in materia incarnationis et trinitatis debet primo concipi articulus et propositiones Resolvi ad articulum conformiter.

Corollaria

34sequitur ex dictis quod humanitas dimissa et ab alio supposito assumpta non esset ihesus, et tamen ipsa esset Realiter homo, patet quia christus est verbum dei et sumpsit pro verbo dei, et non pro humanitate.

35patet ergo ulterius quod dimissa humanitate verbum dei desineret esse filius virginis quia ratio concretiva et denominatio SV369va convenit sibi ratione habitudinis pnalis[?] humanitatis ad verbum nam non sequitur virgo genuit humanitatem, igitur genuit verbum dei Consequenter dicitur quod homo dimissus ut puta vocetur petrus dicitur quod Petrus non est filius virginis, licet sua natura fuerit de virgine tracta, sed hoc fuit quando erat in supposito et non ut est suppositum.

36secundo assumpta natura ab alio supposito cum cicatricibus vulneribus non sequitur quod iste homo fuit passus in cruce, quia passio fuit respectu alterius subsistentiae, nec sequitur ista natura fuit passa in cruce, igitur suppositum.

37Ex quo sequitur quod si verbum assumeret naturam filii alterius mulieris non propter hoc verbum dei esset filius illius mulieris patet quia ibi est aliud suppositum, nam illud est quod naturae competebat erat in alio supposito et hoc in praeterito et si quaeratur quam habebit habitudinem ad beatam si illa mulier vocetur beata nam si sic videtur quod possit secum matrimonialiter contrahere ex quo verbum non appropinquat sibi in aliquo gradu. negatur consequentia quia licet non sibi attineat in aliquo gradu nominato non tamen potest cum illa contrahere visa intensione legis inter matrimonium contrahentis. Cum hoc tamen stat quod ibi est propinquitas naturae, licet non sit suppositi ideo non congruit quod matrimonialiter coniungantur.

38Consequenter infero quod non sequitur verbum assumpsit naturam triginta annorum, igitur verbum est triginta annorum, nam si assumpserit naturam triginta annorum heri, tunc verbum est aetatis unius diei.

39Sed contra hoc arguitur natura est triginta annorum igitur suppositum tenet consequentia quia ibi arguitur de praesenti in illis praedicatis concretivis dicitur quod illa propria natura est triginta annorum aequivalenter est de praeterito nam aequivalet huic natura duravit per triginta annos.

40Alii sunt casus particulares sequentes ex istis Radicibus quos ponit magister nicholaus oresme in suo libro de communicatione idiomatum. ideo vos Remitto ibi eo quod tempus non patitur ut in ista materia plura dicam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus