Lectio 14, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: Lombard Press, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio14

Lectio 14, Prologus

[Recapitulatio praedicta conclusio: cum fide, ratio naturalis potest devenire in cognitionem articulorum fidei]

1In praecedenti lectione tactum fuit qualiter fides habet roborare, augmentare, et illuminare intellectum intantum quod intellectus, sic roboratus et illuminatus fide, potest in lumine naturali devenire in cognitionem articulorum fidei, et hoc secundum duplicem modum: scilicet, per media intrinseca et extrinseca per media intrinseca possunt deduci articuli fidei habentes R19rb necessariam habitudinem ad creaturas, sicut 'Deum esse' et sicut articulus Trinitatis, unde Deus [1] non concurrit ad extra [2] ad productionem effectuum ut essentia, sed ut tres personae, ita quod effectus, ut effectus, est producitur a Trinitate ut trina est, [3] ideo habitudo [4] effectus ad suam causam est [5] ut trina, et ideo probabiliter potest dici quod articulus Trinitatis relucet in natura. Et [6] per media extrinseca deducuntur articuli non habentes huiusmodi habitudinem necessariam ad creaturas, sicut [7] articulus incarnationis et huiusmodi. [8] Propter tamen nobilitatem et excellentiam ipsius Trinitatis, si dicam aliquid de materia Trinitatis, non dicam [9] assertive. Credo tamen quod illud quod dicam non sit contra fidei pietatem, immo ad eius augmentationem et honorem hoc [10] cum sobrietate et modestia est loquendum in materia ista.

[Media extrinseca per quae potest probari fides]

2Restat igitur inducere media extrinseca per quae [11] potest probari fides. Prima ratio pro fide est ista, et istam tangit Guillelmus Parisiensis in libro suo [12] De fide et legibus, [a] nam ab initio mundi usque post Verbi incarnationem, tam in lege veteri quam [13] in lege Christi propter praedicandum et assentiendum hanc fidem, facta fuerunt continue miracula, praecipue in attestationem [14] huiusmodi fidei. Et ista miracula duraverunt Iudaeis quantum fuit eis lex licita, ante enim adventum Christi, Iudaei [15] tenuerunt legem Christi [16] nostram, quia eadem fuit fides etiam [17] ante adventum Christi et post, nam dicit Christus [18] "Non veni solvere legem, sed adimplere," [b] ita quod a principio mundi, Deus misit prophetas et huiusmodi qui promulgabant [19] fidem istam et propter V27rb eius promulgationem fiebant miracula et in attestationem [20] huiusmodi fidei occidebantur et patiebantur mortem huiusmodi prophetae et Apostoli. Adveniente autem Christo, quia Iudaei non receperunt eum, tunc amplius facta fuerunt miracula sibi nec habuerunt fidem veram, quia eadem fides, quae fuit ante adventum Christi, per cuius [21] adventum confirmata et [22] roborata et vigorata est et declarata, et tunc [23] praedicando suam fidem et Apostoli eius, tunc [24] continue faciebat miracula, et tunc [25] miracula recesserunt a Iudaeis, quod est signum deperditionis fidei. Et miracula quae fiebant apud Iudaeos ante adventum Christi continuata sunt nobis tamdiu quamdiu fides indiguit declaratione miraculorum. Et ista ratio movere debet unumquemque bene dispositum quod ista est vera fides secundum quam Deus vult realiter coli. [26]

[Ratio octo Scoti ad probandum fidem]

3Sunt multae aliae rationes ad probandum fidem, R19va unde Doctor Subtilis in Prologo suo ponit octo ad probandum quod fides est nobis saluberrima.

4Prima ratio: prophetia futurorum absentium prophetae praedicaverunt a longe quae postea [27] de directo [28] experiebantur [29] ipsi [30] Iudaei et evidentissimum est quod a Deo loquebantur, quia illa quae praedicabant tantum distabant a naturalibus quod non poterant ea scire per coniecturationes naturales, nec per revelationem daemonium, secus [31] enim esset de futuris, de quibus haberentur [32] coniecturationes.

5Secunda ratio est: perfecta concordia doctorum distantium temporibus et locis, qui secuti sunt Moysem. Concorditer sunt locuti quantumcumque distarent sive locis sive temporibus, licet unus non haberet notitiam de alio nec [34] exercitationem. Et istud est evidens signum quod a Deo loquebantur. Licet unus [33] clarius et [35] alius [36] obscurius loquerentur, tamen concorditer omnes loquebantur de adventu Christi et de fide nostra. Et quando venit illud quod Iudaei optabant, [37] renuerunt, et illud est signum quod non prophetabant spiritu humano, sed divino, quia philosophi in dictis quasi semper fuerunt in contradictione et discordabant [38] ut alias V27va fuit allegatum de opinionibus ipsorum de felicitate humana. Sed numquam visum est quod prophetae discordarent [39] simul quantumcumque distarent abinvicem, sive temporibus sive locis, licet non conferrent [40] adinvicem, nec haberent unus de alio notitiam. Et ista ratio multum debet movere quemcumque bene dispositum ad credendum fidem nostram.

6Tertia ratio est auctoritas scribentium: si enim videamus quales fuerunt in vita et moribus et aliis, certum est quod fuerunt sanctissimae vitae et quod multi se exposuerunt morti pro defensione [41] huiusmodi fidei. Et per illud patet quod dicta eorum excludebant [42] falsitatem seductionis et quod non fuerunt suspecti de mendacio, nam mendacium est fermentum maximum politiae. Unde quia Deus et natura scientes quod unumquodque ens non sufficit sibi, immo unum indiget alio, voluerunt indicare eis quod haberent simul conversationem et communicationem adinvicem. [43] Ideo indidit natura quod quilibet crederet alteri, ita quod est quidam instinctus naturalis quod unusquisque alteri credat, [44] et hoc est propter necessitatem communicationis in politia. Et non est dubium quod, si veritas bene teneretur [45] in [46] politia, [47] facillime regeret. [48] Ideo ipsi, qui mentiuntur, laedunt et agunt contra nobilem conditionem naturae [49] nobis datam. Ideo dicit Aristoteles IV Ethicorum R19vb "omne mendacium de se pravum," [c] quia de directo [50] opponitur instinctui naturali nobis dato. Ideo non potest stare mendacium in hominibus bonorum morum et sanctissimae vitae cuiusmodi fuerunt prophetae, etc.

7 Quarta [51] ratio: simplicitas promulgantium. Si enim fides nostra [52] fuisset promulgata per magnos philosophos et homines peritos in scientia, [53] secus [54] esset, quia daretur vel [55] diceretur quod hoc potuerunt habere vel [56] scire per eius [57] prudentiam et eius [58] scientiam. Sed hoc non, immo per simplices homines et [59] rusticos grossos [60] et materiales, qui erant omnino illitterati. [61] Et istud est mirabile miraculum quod unus rusticus et grossus piscator fuerit tantae scientiae et probitatis, et istud fuit magnum signum quod Deus loquebatur in eis. Unde Apostolus [I] Ad Corinthios [I] [62] "videte [vocationem] [63] V27vb vestram, quia non [multi] [64] sapientes, sed stulti apud mundi, supple cepit Deus, ad confundendum sapientes, supple secundum mundum, " [d] et istud, ut dixi, [65] est evidentissimum [66] signum quod tales erant electi a Deo.

8 Quinta [67] ratio est [68] sollicitudo recipientium. Quamquam [69] enim essent plures libri scripti [70] de revelationibus et [71] prophetiis et aliis quam plurimis, tamen fuit tanta sollicitudo recipientium [72] quod illi libri solum fuerunt recepti qui pertinebant ad fidem nostram, ita quod etiam multi libri de Christo fuerunt relicti, vel quia non erant competentes conditionibus hominum, [73] vel quia non erant debito modo compilati, vel aliqua huiusmodi de causa alia.

9Sexta ratio: limpiditas miraculorum. Et de ista ratione [74] tactum est in ratione Guillelmi Parisiensis in principio, ita quod ab initio, [75] illi, qui fuerunt praedicatores et promulgatores huiusmodi fidei, habuerunt [76] vim faciendi miracula sibi annexam, [77] sicut alias dictum est, et [78] probabiliter potest dici quod fides est aptitudinaliter in certo gradu potentis [79] faciendi miracula.

10Et si obiciatur [80] contra istam rationem de miraculis [81] per gentiles factis, Lactantius ad hoc bene dicit, dicit [82] enim quod "daemones libenter volunt coli [83] et libenter seducunt genus humanum ad hoc ut colant [84] eos. [85] " [e] Unde, sicut tangitur, diaboli bene sciunt applicationes agentium naturalium, et [86] aliquando applicant hominibus intantum quod homines inflant vel cadunt vel aliquid huiusmodi faciunt, et postea ipsis daemonibus invocatis ab hominibus ab eis seductis removet [87] illa agentia per eos [88] applicata, et tunc credunt homines quod ibi sint miracula, sed realiter ibi non sunt miracula. [89] Secundo etiam licet aliquando apud gentiles reperiantur multa miracula et prophetationes et huiusmodi, R20ra numquam tamen hoc fit in attestationem [90] alicuius veritatis vel boni, sed semper ordinantur ad mala, numquam etiam talia fiunt per simplices homines vel [91] per homines bonae vitae et morum et huiusmodi. Et per hoc potest apparere quod talia non fiunt a Deo, sed a daemonibus, et forte de hoc videbitur inferius in materia de miraculis.

11 Septima [92] ratio est contentorum rationabilitas. Ista enim V28ra lex nihil praecipit contra rationem, immo secundum eam politia optime gubernaretur. In ea enim, quidquid continetur, illud [93] est secundum dictamen rectae rationis, immo iubet omne [94] bonum et prohibet omne [95] malum.

12Advertendum est [96] multum hic quod difficultas credendorum est impertinens. Si enim credamus quod 'Deus est trinus et unus [97] ' numquam eadem [99] reverentia debetur sibi, sicut si credemus quod [100] esset simpliciter simplex – verbi gratia, si credamus quod 'Deus est trinus et unus' [101] [98] et philosophus credit quod simpliciter simplex [102] – quod, sicut unico cultu philosophus colit Deum, ita unico cultu colimus tres personas. Unde lex ista continet [103] agibilia rationabilia [104] et sanctissima. Et ideo Seneca [105] improbans legem suam approbavit nostram, saltem implicite. Unde dicit bene: " tradidit legem corporis propheta noster Muhammad, sed [106] felicitatem animae altius tradunt theologi." [f] Unde de directo contra legem, suam nostram approbando implicite cum dicit [107] quod ad bene vivendum debent [108] reprimi voluptates et deliciae et huiusmodi, [109] quae omnia repugnant legi Muhammad, quia [110] praecipiat [111] vivere voluptuose et deliciose, intantum dicit ipse quod vivendo secundum legem animae intellectus tantum elevatur quod efficitur speculum [112] intelligibile in quo describitur totus ordo universi et singularum rerum species. Ita quod finaliter coniungitur cum intellectu agente qui docet eum de agibilibus et speculativis. Sed, in lege nostra, difficultas est ex parte credendorum, sed istud potest faciliter persuaderi [113] philosophus per ea quae dicta sunt in praecedentibus, quia ostensum est prius quod [115] intellectus in puris [116] naturalibus existens est modice virtutis et pauca potest cognoscere, sed adiutus fide potest cognoscere Deum et articulos fidei, sicut dictum est in praecedentibus. [114]

13Octava ratio est stabilitas ecclesiae. Magnum enim fuit miraculum quod ipsa fuerit semper ab initio mundi continuata [117] et introducta quando potentia humana fuit maxima, scilicet, tempore Iulii Caesaris, [118] qui fuit tantus sicut communiter narratur. [119] Nihilominus tamen [120] illo, tunc simplices homines introducebant fidem nostram, unde habetur in Actibus Apostolorum. [121] "Si ex Deo sint [122] ista, [123] non poterunt [124] dissolvere," [g] quia vis [125] humana subiecta est divinae legi, unde habetur Lucas R20vb XXII [126] "Petre V28ra rogavi [127] pro te ut [128] non deficiat fides tua." [h] Item [129] quod "Christus semper fuit nobiscum et semper [130] erit usque [131] ad consummationem seculi." [i] Item in materia morali non semper oportet habere rationem demonstrativam, sicut testatur Aristoteles IIo Metaphysicae. [j]

[Plus rationes morales pro probandum fidem]

14Multi enim sunt modi ad probandum aliquod [132] in moralibus, scilicet, per testem, per legem, per pactum, per veritatem, [133] per iuramentum, per tormentum, per miraculum, per conformitatem morum [134] seu gestorum. Modo, omnibus istis modis, probari potest fides nostra per testes actuum primo " eritis [135] mihi testes in Hierusalem" [k] etc. et alibi dicit enim " manifestum [136] fieri non omnibus, sed testibus [137] praeordinatis a Deo. [138] " [l] Per iuramentum, quia non habuit maiorem se iuravit per semet ipsum. Per miraculum, quia tanta [139] fuerunt miracula propter fidem facta, patet [140] in Evangeliis. Per tormenta, videamus tormenta apostolorum et generaliter omnium martyrarum. Per veritatem, [141] Deus qui non mentitur et non est inventus dolus in ore eius. Istae enim sunt rationes, quae si [142] bene advertantur ab intellectu bene disposito et non affectato ad oppositum, quia affectio tollit apparentia, [143] et etiam intellectu [144] illuminato fide, faciunt evidentiam magnam de fide nostra.

[Corollaria contra aliquos, qui dicunt quod theologia est scientia superior fide]

15Sequuntur ex istis aliqua corollaria contra aliquos [145] aliter loquentes de theologia, dicit enim [146] Huta quod theologia est scientia superior fide. Quantum est de hoc comparando habitum fidei et [147] habitum theologicum, non est dubium quin habitus fidei sit superior, quia nobilior est, licet habitus theologicus sit clarior. [148]

16 Et si dicatur contra: habitus theologicus [149] parte est clarior, igitur nobilior; consequentia tenet, quia, quanto in aliqua latitudine aliquid plus appropinquat ad summum tanto est nobilius modo claritas notitiae magis imitatur summam claritatem sive lucem quam aenigma, [150] ergo etc. Hic est una distinctio quae totum solvit: aliquae enim sunt denominationes essentialis [151] perfectionis, aliae sunt quae vocantur morales. Morales autem [152] non communicantur secundum proportionem essentialium, maxime illae quae non se habent tamquam proprie passiones. V28va Et [153] bene stat quod una denominatio moralis [154] superior communicetur inferiori speciei et non [155] superiori. Exemplum alias ponebatur de fide, quia habet unam denominationem moralem [156] secundum quam magis imitatur divinum iudicium quam suprema intelligentia. Ideo, licet habitus theologicus sit inferioris speciei ad habitum fidei, nihilominus bene stat quod [157] aliqua talis denominatio moralis competit [158] sibi, scilicet [159] habitui theologico, quae non competit habitui fidei. Ideo quando dicitur R20va habitus theologicus magis imitatur divinam et supremam lucem quam habitus fidei, igitur etc. Respondetur: [160] conceditur [161] antecedens et negatur consequentia. [162]

17Et contra istud quod ponit Huta, arguo [163] unico medio, quia habitus theologicus praesupponit habitum fidei, ut ipsemet dicit, igitur etc. Consequentia tenet [164] quia nulla [165] conclusio potest esse evidentior suis principiis, ita quod, dato quod in aliquo processu assumantur [166] plures praemissae, si una sit inevidens [167] vel non scita, sed solum credita, conclusio erit inevidens [168] vel non scita sed [169] credita solum, quia ex dubio vel ex [171] inevidenti [170] numquam sequitur scitum vel evidens.

18Ergo si theologia praesupponit [172] fidem et assumit tamquam principium, sequitur propositum posset etiam inferri contra Petrum Aureoli, qui dicit [173] quod theologia non est habitus adhaesivus, [174] et per consequens non est scientia, quia scientia est habitus adhaesivus, ita quod aliqui dicunt quod theologia non est nisi notitia consequentiarum, [175] ita quod theologia non deservit ad aliud nisi ad hoc: quod positis articulis et Sacra Scriptura et contentis in ea quod homo sciat communiter [176] loqui et ex uno inferre reliquum. Et secundum hoc theologia non est [177] nisi una pars logicae, scilicet, ars obligatoria, quod non est dicendum, quia isto modo praedicto concedendum esset [178] quod Claudianus fuisset theologus, ut paret [179] illud quod scripsit "Christus potens verax," [m] etc., quod non est concedendum. Ideo dicendum est quod theologia est habitus scientificus et adhaesivus articulorum fidei, sicut dictum fuit in alia lectione.

[Duae conclusiones]

[Prima conclusio: scientia et fides sunt compossibiles simul]

19Ex dictis [180] infero duas conclusiones. V28vb Prima est: scientia et fides sunt compossibiles simul de eodem adaequate et [181] respectu eiusdem. Patet, nam capiamus illum articulum 'Deus est,' gratia exempli, certum est quod est creditus fide et quod de ipso habetur fides, et cum hoc etiam scitur vel potest sciri scientifice, igitur etc. Verum est quod doctores communiter faciunt hic unum dubium, utrum, scilicet, [182] possint simul stare evidentia scientiae et aenigma fidei, ita quod difficultas resolvitur ad hoc, utrum actus fidei et actus scientiae de eodem adaequate possint simul stare. Unde Gregorius ponit [183] expresse quod non, et faciam ad hoc [184] rationes pro ista parte et solvam eas.

[Prima objectio et responsio ad primam conclusionem]

20Arguitur, igitur, [185] primo sic quia, [186] si actus fidei et actus scientiae [187] possent simul stare, sequeretur contradictio, quia sequeretur [188] quod aliquis evidenter et non-evidenter assentiret eidem. Consequens illud est contradictio, et patet consequentia, quia sequitur [189] Sortes assentit isti propositioni a per fidem, ergo non-evidenter assentit, etiam sequitur Socrates assentit isti propositioni a [190] actu scientifico, ergo evidenter assentit, ergo etc.

21 R20vb Ad istam rationem, responsio est facilis. Concedo enim istas duas propositiones, 'Sortes assentit [192] evidenter a,' et 'Sortes non assentit evidenter a,' nec istae duae propositiones sunt [191] de praedicatis contradictoriis, quia li 'assentit' includit participium, verbi gratia, in aliis, istae enim simul stant, nec sunt de praedicatis contradictoriis, [193] ' Sortes [194] videt hominem' et 'Sortes videt non hominem.' Ideo ad rationem quando dicitur Sortes assentit evidenter a [195] et Sortes assentit non-evidenter a, conceditur igitur evidenter assentit et non-evidenter assentit, distinguitur secunda propositio consequentis [196] , quia si negatio sit infinitans, tunc [197] conceditur consequentia et consequens, scilicet, quod Sortes assentit eidem evidenter et non-evidenter. Si vero li 'non' teneatur 'negantur', tunc [198] negatur ista secunda pars et [199] non-evidenter assentit, quia falsa est nec sequitur Sortes assentit non-evidenter a, ergo non-evidenter assentit a causando negationem negantur [201] in consequente. Unde imaginandum est hic [200] quod actus fidei est quidam actus [202] de se non clarus, sed [203] aenigmaticus, et actus scientificus est actus [204] de se clarus et evidens modo quae repugnantia est quod eadem res cognoscatur diversis cognitionibus. Verbi gratia: Christus videbat in Verbo ipsum Sortem et cum hoc per visum videbat Sortem visione V29ra corporali modo. Certum est quod visio qua videbat [205] Sortem in Verbo erat [206] in infinitum clarior et nobilior visione qua videbat ipsum corporaliter, et sicut loquitur hic [207] de simplicibus notitiis, ita etiam [208] potest esse [209] de compositis, [210] ita quod Christus potuit cognoscere in [211] Verbo 'a esse' et etiam quod cognoverit [212] 'a esse [213] ' cognitione scientifica ac [214] humanitus acquisita. Aliud exemplum solet poni: possibile enim est quod aliqua res mihi [215] taliter applicetur quod videbo ipsam directe, et cum hoc in speculo modo. Non est dubium quin [216] visio recta semper clarior et perfectior [217] est visione reflexa, [218] et sic patet quod cognitio evidens et cognitio non-evidens de eodem simul [219] non sunt contrariae, nec simul incompossibiles, et sic patet responsio ad illam rationem. [220]

[Secunda et tertio objectio et responsio]

22Secundo arguitur ad idem per Apostolum dicentem quod "fides est non apparentium" [n] et etiam per Augustinum, " Quid [222] est fides, credere quod non vides." [o] Ad Apostolum conceditur bene quod fides est non apparentium [221] per actum fidei, ita quod fides non requirit aliquam apparentiam ex parte obiecti. Et eodem modo ad Augustinum quid [223] fides est, credere quod non vides, scilicet, per fidem.

23Tertio ad idem sic, si ita esset quod actus scientificus et actus fidei possent [224] simul stare hic in via, ita etiam possent in patria. Consequens est contra Apostolum dicentem quod "sola caritas manebit in patria" [p] et [225] etiam contra Augustinum dicentem "recedentibus fide et spe, remanebit sola caritas in patria." [q]

24 Ad istam rationem diceretur, primo quod de potentia Dei ordinata ordinatum est [227] quod non remaneant R21ra in patria, [226] ergo non possunt hic, consequentia non valet. [228] Secundo dicitur quod dicta Apostoli et Augustini intelliguntur de actu et non de habitu, ita quod voluerunt dicere quod in patria non remanebit actus fidei nec etiam [229] spei, quia de habitu tenent quasi omnis concorditer quod remanebit in patria, et quantum est de me teneo probabiliter quod possibile est quod tam quo ad actum quam quo ad habitum remaneant in patria actus fidei et actus scientiae [230] simul, nec ex isto videtur sequi aliquod inconveniens, considerata enim nobilitate actus fidei, quia per ipsum [231] intellectus abnegat semet ipsum et diligit Deum super omnia. Et ideo si remanent [232] V29rb non est [233] nisi ad decorem [234] sui status quod remanerent [235] etiam actus scientificus [236] conclusionum scitarum hic in via; non videtur esse nisi ad statum habentis eos, et tunc [237] ad Apostolum et Augustinum dicitur [238] quod ipsi loquuntur de actu et non de [239] habitu. Non tamen negandum est [240] quin de potentia Dei absoluta possint simul manere in patria actus cum actu et cum [241] habitu. Et [242] ista opinio non est mea, sed Durandus hoc videtur tenere expresse.

25 Et [243] si dicatur quod visio Dei clara et [244] intuitiva non potest stare cum visione eiusdem [245] aenigmatica. Respondeo primo quod [246] de potentia Dei ordinata ita est. Secundo dico quod de potentia absoluta [247] Dei possunt simul remanere [248] nec tales [249] actus sunt adinvicem contrarii, sicut ostensum est prius quod visio clara et visio non clara de eodem sunt simul compossibiles. Et sic ista ratio assumit illud quod vult probare. Verum est quod alii doctores non revocant in dubium quin actus cum habitu possit [250] simul [251] stare et habitus cum habitu, ita quod si dentur [253] fides, scientia, et opinio, actus fidei [252] cum habitu scientifico potest stare et habitus [254] scientificus cum actu opinativo et habitus cum habitu, quod actus possit stare cum habitu probant sic: nam credat aliquis habitu fidei quod ' Deus [255] est,' tunc fiat sibi demonstratio et demonstretur sibi ista 'Deus est,' [256] tunc actus ille scientificus et habitus [257] creditativus [258] stant [259] simul, quia non subito [260] corrumpetur habitus [261] ille creditativus. [262] Probatur [263] secundum quod scilicet actus [264] posset [265] stare cum habitu, quia dato primo, scilicet, quod actus possit [266] stare cum habitu. [267] Ponatur igitur quod habitus fidei stat [268] cum actu scientifico. Actus ille scientificus producere potest habitum scientificum et illis habitibus simul existentibus quibus poterit exire in actum, et sic actus unius stabit cum habitu alterius, ita quod tota resolutio eorum stat in hoc: quod actus non est compossibilis cum actu, sed bene cum habitu vel [269] habitus cum habitu. Sed cum hoc, ego superaddo quod actus bene [270] potest stare cum actu et cum habitu et habitus cum habitu, quia R21rb inter V29va eos, nulla est repugnantia ut [271] ostensum est prius.

[Secunda conclusio: lumen naturale in infinitum procedit cum adiutorio fidei]

26Secunda conclusio: lumen naturale in infinitum procedit per latitudinem veritatum a principiis distantium et hoc adiutorio fidei intellectum adiuvante. Patet conclusio nam [272] sicut tactum [273] est in praecedentibus, lumen naturale quantum est de se est valde parvum, etiam intellectus in suis principiis [274] valde [275] modica potest scire et et in puris naturalibus [276] adiutus. Tamen fide potest in lumine naturali deducere articulos fidei [277] secundum quod fides magis et magis intenditur. Secundum [278] hoc etiam [279] roborat et illuminat intellectum [280] magis et magis, ergo cum [281] in infinitum fides possit [282] intendi [283] in intellectu, sequitur propositum.

27Circa quam materiam potest imaginari quod in lumine naturali, cum adiutorio fidei, daretur aliquis gradus, quo dato, variaretur communis modus investigationis naturalis. Ubi notandum est quod eadem conclusio potest multis modis sciri sive demonstrari. Exemplum habetur de quinta propositione geometriae quae vocatur elefuga quae valde difficulter in geometria demonstratur intantum quod iuvenes propter difficultatem demonstrationis, quando veniunt ad illam propositionem, refugiunt [284] et ibidem dimittunt. Bradwardinus vero demonstravit eam valde faciliter et sic imaginari posset secundum intentionem luminis naturalis quod [285] posset dari aliquis [286] gradus [287] quo dato [288] abbreviatur processus naturalis, nec [289] in illo processu inferretur [290] conclusio ex principiis. Unde experientia docet quod de facto aliqua sunt principia uni quae non sunt principia alteri, SV206rb ita quod ego expertus sum me vidisse aliquos qui non prima facie qua proponebatur eis [291] illud principium, si ab aequalibus aequalia demas quae remanent sunt aequalia [292] Non statim ei assentiebant, sed oportebat eis aliqualiter declarare quomodo datis duabus quantitatibus aequalibus [293] si tantum de una amoveatur, sicut de alia illa, quae remanebunt, erunt aequalia. Ita igitur imaginandum est quod in augmentatione [294] luminis naturalis daretur aliquis gradus, quo dato conclusiones, quae modo sciuntur per longum processum inferendo eas ex principiis scirentur [296] immediate sine aliquo V29vb discursu. Ita quod [297] principia et discursus non requirunt [298] nisi propter defectum luminis naturalis, [295] quia conclusiones includuntur in principiis, ita quod lumen conclusionis non supponit [299] nisi lumen perfectum principii. [300] Si igitur lumen proprium intenderetur intantum quod aequivaleret lumini principiorum et commune [301] non videretur [302] inconveniens quin huiusmodi conclusiones possent immediate sciri sine tali processu, nec ex hoc sequitur quin adhuc illae [303] conclusiones erunt [304] deducibiles ex principiis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus