Lectio 15, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio15

Lectio 15, De fide

[Recapitulatio duarum praedictarum conclusionum]

1 R21va Sciendum est quod in praecedenti [1] lectione positae fuerunt duae conclusiones. Una fuit quod actus sciendi et actus fidei de eodem sunt compossibiles. Secunda fuit quod lumen naturale in infinitum ascendit per latitudinem veritatum a principiis distantium.

[Circa primam conclusionem: opinio quod actus fidei actus scientificus non sunt compossibiles]

2Et circa [2] primam conclusionem fuit tacta opinio communis [3] quod: actus fidei et actus scientificus respectu eiusdem non possunt simul stare. [4]

[Opinio Petri de Candia]

3 Nihilominus considerando materiam, sciendum est quod Magister Petrus de Candia in ista materia ponit istam conclusionem: quod licet actus fidei et actus scientificus [5] sic sunt [6] impossibiles respectu eiusdem quod impossibile sit aliquem assentire [7] eidem [8] actu fidei et actu scientifico, tamen sunt simul compossibiles [9] subiective, ita quod conclusio est ista: quod actus fidei et actus scientificus de eodem sunt facilis compossibiles in eadem potentia subiective, [10] non tamen sic: quod quilibet illorum actuum immutet [11] vitaliter [12] potentiam, ita quod vel [13] nullus [14] immutat vel, si unus [15] immutet, [16] alter [17] non immutat. [18]

[Responsio ad opinionem Petri de Candia: quattuor conclusiones circa rationem cognitionis]

4Circa istam conclusionem, possunt [19] poni plura [20] quae pro nunc non discutientur ad plenum, sed solum ponentur aliqua [21] in generali et possunt [22] poni in modum conclusionum.

[Prima conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" essentialiter]

5Primum dictum est: [23] cognitio non dicitur intrinsece et essentialiter cognitio, et [24] ita diceretur de quocumque actu cognoscendi generaliter. Probatur sic primo: quia, circumscriptis potentia et obiecto, cognitio non remaneret [25] cognitio, ergo etc. Consequentia tenet, quia illud quod est intrinsece [26] aliquale [27] semper remanet tale omnibus extrinsecis circumscriptis. Patet [28] antecedens, quia, si non, esset potentia praeceptiva talis qualitas [29] quae [30] est cognitio, non esset cognitio, [31] quia nec sibi, quia non cognovit, [32] nec potentiae, quia per casum nulla [33] est potentia.

6Secundo probatur conclusio praedicta, quia si cognitio esset essentialiter et intrinsece [34] cognitio, tunc cum quilibet gradus repositus in latitudine cognitionum dicat perfectionem similiter repositam sub latitudine viventium sequeretur quod cognitio viveret. Et per consequens esset perfectior subiecta non vivente, quod est falsum, cum sit quaedam qualitas.

7Tertio ad idem [35] sic, si cognitio poneretur in lapide, si esset essentialiter cognitio, tunc lapis per eam denominaretur intrinsece et essentialiter cognoscens. Consequens est falsum, quia non stat [36] lapidem intrinsece cognoscere, nisi esset per communicationem idiomatum quod non est ad propositum. Ergo illa cognitio non est intrinsece et essentialiter cognitio. Consequentia probatur, [37] quia quandocumque aliqua forma communicatur alicui subiecto, illa forma communicat sibi, in concreto omnem denominationem sibi competentem, in abstracto supple essentialem. Et eodem modo [38] esset dicendum de omnibus aliis actibus intellectus et voluntatis quod nullus talis est intrinsece et essentialiter cognitio vel [39] volitio, et sic patet propositum, [40] et [41] sic patet propositio probata.

[Secunda conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" ex habitudine potentiae ut activa]

8Secunda conclusio: non ex habitudine potentiae ut activa R21vb est cognitio denominatur cognitio. Unde imaginandum est quod cognitio habet [42] habitudinem multiplicem ad suum subiectum. Una est habitudo ut [43] formae inhaerentis. Alia est habitudo ut effectus a potentia producti. Alia est habitudo [44] ut vitaliter immutativus [45] Modo venandum [46] est ex quo cognitio [47] intrinsece et essentialiter non est [48] cognitio a qua denominatione sine habitudine extrinseca dicatur [49] cognitio. Probatur ergo conclusio secunda, scilicet, quod cognitio non dicitur cognitio ex habitudine potentiae ut activa est, quia habitudo productionis [50] notitiae est prior, saltem natura, quam sit immutatio potentiae vitalis. Ergo Deus posset facere quod potentia produceret cognitionem, et tamen per eam potentia non cognosceret, quia non vitaliter immutaret potentiam. Igitur conclusio vera.

9Secundo, nisi conclusio esset vera, tunc [51] ita videretur esse de qualibet notitia. Modo, instantia est de notitia divina, quia non dicitur per hoc cognitio, quia producitur a potentia cognitiva.

[Tertia conclusio: cognitio non dicitur 'cognitio' ex habitudine potentiae ut receptiva]

10Tertia conclusio: [52] cognitio non dicitur cognitio in habitudine ad suam potentiam ut [53] est receptiva. Probatur conclusio, quia de facto aliqua est cognitio, scilicet divina cognitio, [54] quae non est in aliquo subiective, ergo de ratione cognitionis, non est quod sit in subiecto.

11Secundo, probatur conclusio, [55] quia, V30rb si per Dei potentiam, cognitio poneretur in lapide, lapis ad eam haberet habitudinem receptivam, et tamen per hoc [56] lapis non denominaretur cognoscens, ergo etc.

[Quarta conclusio: cognitio dicitur "cognitio" ex habitudine ad suam potentiam ut perceptivam et vitaliter immutabilem]

12Quarta conclusio: cognitio dicitur esse cognitio ex [57] habitudine ad suam potentiam ut perceptivam et vitaliter [58] immutabilem, [59] et hoc loquendo de cognitione creata. Probatur conclusio, nam oportet ex quo cognitio non est intrinsece et essentialiter cognitio, quod hoc sit ex aliqua habitudine sive denominatione extrinseca et maxime ad suam potentiam, et hoc non est ex habitudine cognitionis [60] ad suam potentiam ut est activa, nec ut est receptiva, per duas conclusiones praecedentes, ergo etc., quia non videntur esse nisi tres habitudines cognitionis ad suam potentiam.

[Corollaria circa cognitionem]

[Triplex habitudo potentiae ad suam cognitionem]

13Ex praedictis [61] patet quod potentiae ad suam cognitionem sive e converso triplex est habitudo. Una est subiectiva [62] in hoc, quod potentia recipit cognitionem in se subiective. Alia est activa in hoc, quod potentia producit illam cognitionem. Alia est vitaliter immutabilis [63] in hoc, quod per illam cognitionem talis [64] potentia fertur vitaliter [65] in obiectum suum. Modo ad propositum dicitur quod illa qualitas, quae est cognitio, dicitur esse cognitio ex habitudine illa tertia, secundum quam, scilicet, [66] potentia fertur in obiectum suum [67] et cognoscit illud, et non ex duabus [68] aliis habitudinibus.

[Cognitio extra potentiam cognitivam cognitionem non est]

14 Unde [69] ex istis patet quod, si illa qualitas, quae est cognitio, poneretur R22ra extra potentiam cognitivam [70] non esset cognitio, quia non haberet illam tertiam habitudinem ad suum subiectum, quae est vitalis immutatio, requisitam [71] ad hoc: quod talis qualitas sit cognitio. Et ista si produceretur a potentia et reciperetur etiam in ipsa potentia, sine hoc, [72] quod [73] vitaliter immutaret [74] potentiam, non diceretur per [75] hoc cognitio. Patet ex praedictis. [76] Dicunt [77] consequenter iste [78] Magister Petrus de Candia et sui sequaces, sicut fuit Magister Ioannes de Ripa, quod istae tres habitudines sint separabiles ab [79] invicem, ita quod quaelibet potest esse sine alia. Utrum autem sic sint separabiles ab invicem, [80] alias videbitur [81] et non plus pro nunc causa brevitatis. [82]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus