Lectio 18, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio18

Lectio 18, De fide

[Recapitulatio et intentio pro hoc lectione]

1Sciendum est quod in praecedentibus tactum est quod ipsa fides iuvat lumen naturale ut attingere possit [1] veritates theologicas, quia sine fide lumen naturale non sufficit ut pertingere possit [2] ad huiusmodi veritates theologicas, iuvamine tamen fidei potest.

2Restat igitur pro [3] nunc consequenter inquirere [4] modum per quem fides confert ad theologicas veritates [5] inquirendum, [6] et in ista lectione faciam finem de materia fidei et processus theologici in lumine naturali et veniam ad materiam [7] distinctionum.

[Prima conclusio: fides non est pars antecedentis in processu theologico, tamen requiritur ad scientifice assentiendum]

3Pro cuius tamen materiae declaratione [8] ponam istam conclusionem, quamvis fides non intret [9] processum theologicum tamquam pars antecedentis theologicam conclusionem probantis, ipsam tamen requiritur ad sic scientifice assentiendum.

4Prima pars huius conclusionis probatur, quia antecedens creditum vel dubium numquam probative infert conclusionem scitam. Nam ex credito vel dubio vel credito pure [11] [10] non sequitur probative saltem conclusio scita, S31ra licet bene illative, quia ex falso vel ex [13] impossibili sequitur bene scitum non tamen probative. Modo sic est quod ea quae subsunt fidei non sunt scita, [12] sed solum credita saltem per fidem. Igitur illa [14] pars vera, et hoc est quod communiter solet dici quod conclusio, semper sequitur debiliorem partem antecedentis, scilicet, quo ad scientiam et in processu demonstrativo. Nam si assumatur aliqua [15] copulativa cuius una pars sit scita et alia credita R25vb vel dubia illa copulativa erit dubia. Et sic [16] conclusio quae sequitur [17] ex illa copulativa erit solum credita vel dubia et non scita.

5Secunda pars conclusionis satis radicata fuit in praecedentibus, nam lumen naturale sibi derelictum non posset attingere [18] ad speciales articulos fidei, [19] nec ad veritates V34vb theologiae [20] speciales, ergo etc.

[Qualiter fides conferat ad lumen naturale]

6Unde sicut prius tangebatur, [21] et nunc debet ad propositum applicari qualiter, [22] scilicet, fides conferat ad hoc quod lumen naturale sine [23] processu possit devenire ad notitiam articulorum fidei. Primo enim, ut tactum est, fides fortificat intellectum. Secundo illuminat intellectum. Et [24] tertio liberat ipsum ab assensu errorum et [26] apparentiarum [25] sophisticarum contra veritates theologicas. [27]

[De tertia via: Utrum intellectus assentiat immediate sine apparentiis opponentis]

7 Et ista pars adiutorii quam fides confert lumini naturali [29] est multum notanda, scilicet, quod fides tollit et liberat intellectum ab erroribus et apparentiis sophisticis contra veritates theologicas, [30] [28] nam secundum quod dicit Climeton in [31] prima parte Summae suae, [a] ubi tractat de primis principiis et de [32] eorum habitudine ad intellectum nostrum, ubi [33] dicit quod, data aliqua conclusione [34] quae [35] habeat aliquam apparentiam ad unam partem, si nullam apparentiam habeat ad contrarium, intellectus ei immediate assentit. Et ad hoc reducit notitiam primorum principiorum, quia [36] dicit ipse prima principia proponuntur [37] per modum apparentis [38] et non est [40] [39] ad oppositum apparentia. Ideo intellectus immediate eis assentit, ita quod imaginandum est quod si aliqua propositio proponatur intellectui [41] sub quantocumque gradu remissae [42] apparentiae, si tollantur omnes apparentiae ad oppositum, intellectus naturaliter ei assentit, ita quod totum reducitur [43] ad non apparentiam contrariorum. Et cum hoc ipse plus dicit, videlicet, quod in [44] intellectu componente respectu cuiuscumque enuntiabilis, et non appareat de contrario, statim ipse assentit [45] ipsi enuntiabili.

8Sed mihi videtur quod in hoc minus bene dicit, [46] nec in hoc teneo ipsum, quia istud instantiam habet in propositione dubia, verbi gratia, si intellectus componat istam propositionem [47] 'astra sunt paria,' quae est sibi [48] dubia, non statim assentiet sibi, et tamen non habet apparentiam de opposito, nec ei dissentiet, quia etiam non habet apparentiam aliquam quod 'astra sint imparia [50] ' Ideo debet addi quod sit [51] aliqua apparentia et quod non sit motivum sine apparentia [49] ad oppositum. [52]

[De tertia via: quomodo fides tollit apparentia falsa]

9Nunc autem ad propositum veniendo, fides in intellectu existens tollit assensum et apparentiam errorum et apparentiam [53] sophisticarum ad contrarietates [54] veritatum theologicarum. Et quia duo assensus contrarii de eodem articulo non possunt simul esse in eodem intellectu, et quia fides, licet causet assensum aenigmaticum, tamen assensus oppositi non potest [55] simul [56] stare cum illo assensu. Ideo per fidem sive assensum R26ra fidei, intellectus ei assentit sine formidine. Ideo secundum illam viam V35ra lumen naturale [57] cum modica apparentia sufficit ad veritates theologicas [58] credendum. [59] Et iste [60] est unus modorum secundum quem fides iuvat intellectum ad assentiendum in lumine naturali veritatibus theologicis.

10Pro quo est notandum quod assensus extrinsecus variat efficaciam processus probabilis sive demonstrabilis. Nam [61] sit ita quod Sortes habeat firmum assensum quod Plato est falsigraphus in geometria sive in naturali philosophia, in hoc quod credit ipsum habere artem insolubilem faciendi syllogismos sophisticos. Tunc [62] ponatur [63] quod Plato faciat Sorti demonstrationem quam [64] concedat Sortes. Et concedendo [65] etiam maiorem et minorem et tamen negabit conclusionem ita quod bene stat quod Sortes credat in illo casu se decipi, et tamen per nullam propositionem determinate credit se decipi. Ita quod bene stat quod assentiat maiori et minori et consequentiae, [66] et tamen negabit conclusionem, quia credet [67] se decipi in illo processu propter firmum assensum de deceptione huiusmodi [68] conclusionis quem [69] habet.

11Et si dicatur quod hoc esset [70] contra Philosophum in [71] I Posteriorum, ubi dicit quod "cognita maiore et minore et scita [72] quod [73] consequentia est bona, statim scitur conclusio." [b] Respondetur quod illud intelligitur ubi non esset aliquis actus generalis [74] assentivus quod in aliquo esset huiusmodi ars sophisticandi. Et istud [75] apparet in alio exemplo, nam staret quod Sortes esset pluries expertus se credidisse [76] scire a, b, c conclusiones et quod [77] postea reppererit [78] se fuisse [79] deceptum in sic credendo.

12 Et [80] ex isto sequitur quod [81] posset in ipso generari habitus suspensivus conclusionis apparentis [82] demonstrativae, et in tanto gradu sicut est apparentia demonstrativa quo dato concederet maiorem et [83] minorem [84] et consequentiam, et tamen negaret consequens, [85] vel aliter dicitur quod non sufficit habere assensum [86] maioris et minoris et bonitatis [87] consequentiae [88] ad hoc, quod assentiatur conclusioni, sed cum hoc oportet habere firmum assensum quod totus processus est verus sine deceptione latente vel apparente.

[Corollaria]

13Ex quo, per modum corollarii, potest inferri quod circumstantia personae [90] loquentis immutat [89] de evidentia [91] sive de probatione assentiendi conclusioni propositae. Et hoc tangit Aristoteles I Rhetoricae dicens quod sola auctoritas dicentis, absque hoc quod assumatur per modum antecedentis [92] iuvat intellectum ad assentiendum conclusioni.

14Advertendum ulterius V35rb quod fides proprie [93] est respectu illorum quae concernunt divinam [94] essentiam et illorum quae sunt necessaria ad salutem et hoc sub ratione timentis[?] Deum et diligentis, quia in quolibet articulo, si bene [95] resolvatur, includitur Deus, ita quod in quolibet R26rb articulo Deus debet esse pars obiecti amantis, scilicet, propter bonitatem et timentis propter notitiam. Et [96] ex consequenti fides nedum habet verum pro obiecto, sed etiam bonum.

15Et ideo fides est quidam amor, et ex consequenti incitat et movet animam ad inquirendum veritates theologicas, et ratione huiusmodi inquisitionis animae iuvat fides animam nedum ad veritates theologicas [97] sed etiam ad omnes alias veritates inquirendas ex quadam affectione et amore. Facillime enim [98] et cum [99] minimo motivo assentimus [100] quibus afficimur, et per oppositum [101] dissentimus quibus non afficiuntur. Et iste est [102] quartus [103] modus secundum quem fides iuvat intellectum ad [104] assentiendum veritatibus theologicis, quia ratione amoris causati [105] in intellectu per fidem facilior est assensus. Ideo ratione huiusmodi amoris lumen naturale facilitatur in assensum veritatum theologicarum et etiam aliarum [106] quarumcumque.

16Et quia, sicut alias dicebatur, omnes mundi veritates possunt considerari ut sunt quaedam exemplata a divino exemplari et directa [107] in suum finem, ideo secundum istam rationem omnis veritas est [108] theologicae considerationis, et secundum hoc infertur quod in mathematicis est principium atque [109] finis.

17Et si dicatur quod Philosophus dicit expresse oppositum, scilicet, quod "in mathematicis non est [110] principium nec [111] finis," [c] hoc est dicere [112] quod mathematicus non considerat res sub ratione boni sive sub ratione finis. Istud est verum de mathematica [113] consideratione secundum communem modum considerandi, et non secundum modum considerandi theologicum. Nam sicut [114] dicit Beatus Augustinus, et hoc etiam deducit Bacon, [d] "scientiae mathematicae et omnes aliae scientiae sunt theologicae, immo necessariae [115] ad theologiam." [e] Nam Rabi Moyses in illo quod ponit de "rota infra [116] rotam," describit et tradidit [117] geometriam et philosophiam de motibus corporum caelestium et de intelligentiis eorumdem [118] et generaliter omnes scientiae sunt reperibiles in Sacra Scriptura, licet non appareant expresse.

18 Et [119] ex V35va consequenti sequitur quod omnes veritates [120] perfectiori modo et nobiliori cognoscuntur [121] per theologiam quam per quamcumque aliam scientiam quia per theologiam cognoscuntur [122] et quantum ad [123] sua principia effectiva et exemplativa, quia in Deo relucent et quantum etiam ad finem, et consequenter etiam [124] infert Bacon [125] [f] quod philosophi non habuerunt plenam notitiam sive [126] perfectam de iride, quia ignoraverunt eius causam finalem. Sed de isto videbitur alias. [g]

[Principia theologiae]

[Primum principium theologiae et secunda conclusio lectionis: Quamvis Deum esse est primum principium theologia, tamen simul conclusio theologiae]

19Veniendo iterum [127] ad propositum, pono istam conclusionem secundam: quamvis 'Deum esse' sit simpliciter et absolute primum principium, complexum [128] est tamen simul conclusio theologica.

20Ubi advertendum [129] est R26va quod varii possunt esse processus in theologia et quod [130] eadem veritas aliquando accipitur ut antecedens, aliquando videtur [131] consequens, nam per Sacram Scripturam deducitur quod 'Deus est' et iterum per hoc quod 'Deus est' deducitur [132] 'Sacram Scripturam esse' et quaedam alia [133] unde Deuteronomii [VI] [134] habetur "audi dominum [135] Deum tuum [136] Israel, [137] quia unus est" [h] et in symbolis [i] etiam reperitur 'Deum esse' et deducitur ex Sacra Scriptura 'Deum esse,' [138] et tamen, ut dictum est, Sacra Scriptura [139] deducitur [140] ex eo quod Deus est, quia eo ipso quod Deus est, docet hominem [141] et sibi docet et [142] instruit scientiam mentalem, et consequenter scriptam et vocalem [143] requisitam pro salute generis humani.

[Secundum principium theologiae, Deus est omnipotens et liber, concluditur ex primo principio]

21Secundum principium potest poni libera Dei omnipotentia, ita quod in [144] processu theologico 'Deum esse' est simpliciter primum principium et secundum est quod 'Deus est omnipotens et liber' et istud secundum principium concluditur ex [145] primo quia primum, scilicet, 'Deum esse' includit quod Deus sit res aliqua universaliter perfecta et per consequens includit omnipotentiam et libertatem, ita quod illud secundum principium est conclusio immediate sequens ex illo principio primo 'Deum esse'. Vocatur tamen primum [146] principium quia est plurimum conclusionum theologicorum [147] illativum, ita quod idem respectu aliquorum bene est principium et respectu aliorum est conclusio. Et breviter illud principium est omnino [148] theologiae necessarium, per cuius ignorantiam habuerunt ortum quasi omnes errores in philosophia.

[Obiectio philosophorum contra liberam Dei omnipotentiam]

22Ubi est notandum quod philosophi habuerunt [149] unum principium quasi omnino isti principio contrarium, scilicet quod idem inquantum idem non [150] producit nisi idem. Et [151] illud est magnae apparentiae in lumine naturali V35va quod idem inquantum idem non producit nisi idem, [152] ita quod illud [153] omnino eodem modo se habens non potest producere immediate diversos effectus, quia si eodem modo agens se habeat ad effectum, non videtur quomodo posset non producere ipsum [154] effectum vel eius oppositum, ita quod, si Deus producat Sortem, non videtur quomodo sit possibile quod ipse, omnino eodem modo se habens, possit non producere Sortem vel Platonem, quia eo ipso ut videtur quod producit Platonem vel non producit Sortem iam mutatus est et non [155] eodem modo se habet ad Sortem sicut prius.

23 Et [156] isto modo imaginati sunt philosophi ex ista radice [157] quod Deus eodem modo se habens non posset uno tempore agere et alio tempore [158] non agere immediate et quod mundus non potuit incipere esse, quia si [159] Deus ante mundi creationem nihil creasset, et tunc [160] si semper eodem modo se haberet, tunc etiam semper nihil creasset. [161] Et propter istam causam posuit [162] Avicenna exponendo Aristotelem in Metaphysica sua, quia dicitur quod ipse fuit [163] expositor Aristotelis et quasi revelator in speciali opinionum R26vb Aristotelis, imaginatur enim quod omnes creaturae, quae sunt et quae [164] fuerunt, habuerunt esse post non esse per productionem loquendo de individuis, tamen ab aeterno similia in specie [165] fuerunt et istud allegatur [166] ab Aristotele I Caeli dicente datum [167] "est omnibus esse et vivere" [j] etc. et ab eodem [169] [168] XII Metaphysicae "ab ipso primo ente dependet [170] caelum et tota natura." [k]

24Unde imaginatio Avicennae fuit [171] quod Deus, quia est [173] [172] omnino simplex, non potest producere nisi unam intelligentiam, scilicet, intelligendo se producit primam intelligentiam [174] non [175] ab aeterno, sed temporaliter. Ab aeterno tamen secundum modum investigandi theologicum, utrum Deus ab aeterno potuerit [176] producere supremam intelligentiam etc. Concedunt theologi quod sic imaginatur ultra [177] quod in specie intelligentiarum non est, nisi una intelligentia in una specie, quia non posset [178] dari ratio quomodo Deus, qui est omnino simplex, posset plures intelligentias [179] in eadem specie producere, quia, si posset plures in eadem specie producere, [180] posset etiam [181] infinitas. Et sic vel nullam producet [182] vel infinitas produceret. [183]

25Imaginatur ultra [184] quod prima intelligentia, intelligendo SV211rb Deum, producit secundam [185] intelligentiam, et intelligendo eius potentiam, producit orbem. Et sic [186] consequenter usque ad infimam intelligentiam V36ra quae infima intelligentia vocatur dator formarum, quia sua potentia producit formas materiales istorum inferiorum, ita quod non est imaginatus [187] quod sit Deus dator formarum, sed illa infima intelligentia quae producit formas in istis inferioribus. Et iste error provenit ex opposito huius [188] principii quod 'Deus est liber et omnipotens,' unde Deus eodem modo se habens potest agere et non agere, et hoc ratione suae immensitatis et libertatis. Et ideo dato illo principio omnes huiusmodi errores evitantur. Data etiam omnipotentia Dei cum sua [189] libertate, [190] faciliter deducuntur omnia miracula [191] quae sunt [192] circa fidem nostram. [193] Et ideo in istis mirabilibus tota difficultas effecti [194] reducitur in potentiam efficientis.

[Opinio aliquorum theologorum de libera Dei omnipotentia]

26Circa quod advertendum est quod etiam aliqui theologi secuti sunt istam positionem [195] in aliquibus et in aliquibus positionem [196] fidei, unde dixerunt quod Deus non agit volendo ad extra; et eorum radix principalis est, quia, si ageret volendo ad extra, oporteret quod esset determinatus per aliquam volitionem.

27Et ultra arguitur, [198] [197] per volitionem determinatur, ergo necessario determinatur, quia alias esset R27ra mutabilis, et ultra ergo necessario talis effectus evenit, et consequenter inferunt quod omnia de necessitate evenirent. [199] Verbi gratia, [200] Deus potest producere Anti-Christum, si agat [201] Anti-Christum ad extra, oportet quod determinetur per volitionem, et ultra [202] determinatur per volitionem ad producendum Anti-Christum, ergo necesse est [203] quod ita sit determinatus, quia alias esset mutabilis et ultra necesse est [204] ipsum sic determinari, ergo Anti-Christus necessario eveniet.

28Et sic [205] per consequens omnia [206] alia [207] de necessitate evenirent, [208] ideo non agit sic libere ad extra volendo, sed agit per alium modum, scilicet, per immediatam [209] libertatis applicationem [210] ad effectum. Verbi gratia, sicut [211] voluntas creata se habet respectu sui primi actus quem producit libere ita voluntas [213] increata se habet respectu [212] effectus quem producit ad extra. Unde quando voluntas creata producit suum primum actum quem libere producit. Certum est quod illum non producit determinata [214] per aliam volitionem, quia etiam [215] oporteret [216] quod illam [217] volitionem produceret determinata [218] per aliam volitionem, et sic esset processus in infinitum. Producit igitur voluntas creata suum primum actum liberum ex applicatione suae libertatis ad illum actum absque hoc quod sit determinata per aliam volitionem. Ita voluntas increata potest producere effectum ad extra per applicationem V36ra suae libertatis sine hoc quod determinetur per volitionem. Et per hoc salvant [219] mundum incepisse et huiusmodi sine mutatione Dei. [220]

[Opinio de Plaoul contra philosophos et theologos]

29Sed iudicio meo, ista positio non est multum solida, immo coincidit cum erroribus philosophorum. Ideo volo aliqualiter arguere contra ipsam.

[Primum argumentum de Plaoul]

30Et primo, aliquis posset intelligere quod Deus non agit ad extra volendo, determinatus per volitionem quasi distinctam ab ipso. Et istud non haberet apparentiam, sed debet intelligi de [221] determinata volitione quae est ipsemet, quia omnes et [222] philosophi et theologi posuerunt Deum esse [223] suam cognitionem et volitionem.

31Est enim [224] advertendum quod [225] error in praedictis consurgit ex indebito modo inquirendi veritatem. Semper enim materia et veritas debent inquiri secundum suam exigentiam, ita quod dicit Boethius in Io De Trinitate [l] quod error Arrii distinctionem realem ponentis et essentialem [226] inter personas divinas [227] consurgit ex eo quia nescivit tenere modum inquirendi veritatem in materia Trinitatis. Unde considerando proprietates creaturarum, [228] bene arguitur [229] sic Sortes est homo, [230] Plato est homo, Cicero [231] est homo, ergo sunt tres homines distincti. R27rb In materia vero Trinitatis debet sic argui Deus est Pater, Deus est filius, Deus est Spiritus Sanctus, ergo sunt unus Deus, et causa est, [232] quia diversae res diversas habent proprietates, unde res mensa et res immensa diversas habent proprietates. Ideo non debent [233] teneri processus in investigatione [234] ipsius Dei secundum proprietates creaturarum, quia licet aliquae proprietates competant Deo et creaturis aequivoce, tamen cum hoc etiam diversae proprietates competunt Deo quae non competunt creaturis.

32Unde ista consequentia esset [235] optima in creaturis, [236] Sortes scit Anti-Christum fore et Anti-Christus potest non esse, [237] ergo potest frustrari sua scientiam. Sed de Deo secus esset, quia non sequitur Deus scivit [238] ab aeterno Anti-Christum fore et Anti-Christus potest non esse [239] ergo sua scientia est frustrabilis. Immo sequitur quod est fallibilis, ita quod ista copulativa, Deus scivit ab aeterno Anti-Christum fore et Anti-Christus potest non esse, [240] et Deus est immutabilis explicat immensitatem divinae potentiae. Et hoc potest quilibet in se advertere, quia secundum diversas proprietates rerum sunt diversi processus investigandi veritatem [241] ipsarum: immo hoc habent tenentes fidem consequenter dicere. Ideo, quantum ad istam radicem, praedicti [242] theologi innituntur isti [243] fundamento et [244] innituntur in ista ratione, Deus voluit ab aeterno Anti-Christum fore et Anti-Christus potest non esse, ergo Deus potest frustrari in sua scientia, quia ista [245] reperitur V36va in creaturis. Ideo neganda est semper consequentia.

33Et si petatur quomodo stat quod Deus scivit ab aeterno Anti-Christum fore, et [246] tamen Anti-Christus potest non esse, hoc est petere quomodo Deus est immensus. Ideo in talibus recurrendum est ad hoc quod talia pertinent ad eius immensitatem et perfectionem, et ideo praedicti philosophi in processu inquirendi veritatem ipsius Dei peccant, quia secundum quod dicit Aristoteles et allegatum est prius [m] quod semper procedendum est [247] secundum materiam subiectam. Ideo negatur eis consequentia quando arguunt Deus voluit Anti-Christum fore, ergo necessario voluit. Similiter enim argueretur de scientia ipsius Dei, ideo Apostolus considerans [248] immensitatem et perfectionem ipsius Dei exclamat [249] dicens "O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei. Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius," [n] et tamen consequentia ista est satis captibilis a nobis Deus est immensus, ergo Deus [250] habet proprietates a nobis incaptibiles, [251] et hoc debet nobis sufficere pro quietatione intellectus nostri hic in via.

34 Ideo [252] deficiunt praedicti theologi arguentes per similitudinem voluntatis creatae [253] R27va ad voluntatem increatam, ubi advertendum quod anima nostra, ratione suae imperfectionis, elicit [254] velle ad operandum ad extra. Ideo, si ipsa esset sufficienter perfecta, [255] non indigeret volitione distincta ad agendum ad extra, immo esset sua volitio. Ideo cum ipse Deus sit perfectissimus et immensus, ipse est sua volitio, [256] sua cognitio.

[Secundum argumentum]

35 Secunda ratio [257] ista est contra eos, quia voluntas indiget velle ad operandum, ita quod operatio nobilis ipsius [258] voluntatis [259] non potest produci sine velle distincto. Cum autem Deus sit supremus [260] et perfectissimus est suum velle et suum intelligere.

36Item voluntas quando exit in actum, exit tamquam imperfecta, quia non cognovit [261] suum actum, quia non repraesentat [262] suum iudicium secundum [263] obiectum et non iudicum [264] in particulari, et ista imperfectio non reperitur in Deo.

37Item voluntas quantum est de se non est sufficiens ad producendum unum individuum eiusdem speciei, quia non habet cognitionem illorum individuorum, ideo causa prima ipsam determinat ad hoc ut producat istum actum sic quod non alium eiusdem speciei et esset differentia in hoc, quia potentia nobilissima numquam exit in actum, nisi volendo, quia actus V36vb exterior semper est propter actum interiorem. Ideo impossibile est quod Deus exeat in actum nisi velit illum, nam quaeritur quid determinat Deum ad producendum unum individuum unius speciei sic quod non alium non complacentia determinaret [265] quia ita complacet in uno sicut in reliquo. Item si complacentia determinaret ipsum, eadem esset difficultas de secunda [266] complacentia per quid determinaretur ad complacendum in [267] unum sic quod non in [268] aliud. Item de intellectu eodem modo argueretur.

38Item, si ponant complacentia ad unam partem et non ponant individuum in particulari, videtur quod agat a casu, et sic non posset salvari quare plus produceretur unum quam aliud. Et ista fuit radix philosophorum ponentium quod non possunt esse plures intelligentiae in eadem [269] specie, quia, sicut tactum est, si Deus posset producere plures intelligentias in eadem specie [270] eadem ratione infinitis, [271] et sic [272] vel infinitas produceret vel nullam, quia non est maior ratio quare plus produceret unam quam aliam. [273]

39Item doctores et Scriptura Sacra concedunt in ecclesia [275] [274] quod Deus agit ad extra volendo: "Deus enim omnia quaecumque voluit fecit," [o] scribitur [276] in Psalmo. Et per consequens, non debemus negare Deum agere ad extra non volendo, cum non habemus motivum ad oppositum, nisi sophisticum. Sequitur ergo periculum esse [277] negare libertatem [278] in Deo etiam R27vb volendo, quia concedendo [279] contrarium, esset [280] contra Scriptura Sacra simpliciter.

[Conclusio de primo duo principiis]

40 Ex [281] istis enim duobus principiis, tamquam intrinsecis, sequuntur quasi omnes conclusiones necessariae ad credendum et [282] etiam omnes aliae, etiam [283] cum aliquibus aliis contingentibus.

[Tertium principium theologiae: Deus providet sufficienter ad salutem]

41Tertium principium posset poni [284] quod Deus providit [285] sufficienter [286] lege et doctrina supernaturalibus dirigentibus [287] ad salutem. Ex quo enim fuit et [288] est immensae bonitatis ex primo principio et [289] creavit hominem, immo [290] concedendum est quod ordinavit et docuit ipsum in necessariis ad salutem suam consequendum, ex quo patet duo. Primum est quod sufficienter docuit genus humanum de salute sua mentaliter, consequenter vocaliter, et consequenter in Scriptura. Ex quo sequitur, secundo, [291] quod Biblia et omnia in Scriptura Sacra contenta sunt assentienda tamquam approbata a Spiritu Sancto et a Deo dirigendo et docendo [292] hominem in V37ra necessariis requisitis ad suum finem consequendum et salutem suam [293]

42Ex praedictis patet quod in Scriptura Sacra est vera [294] circulatio, et hoc patet per illud [295] quod dicit Moyses de 'rota infra rotam,' quia non solum illud debet exponi secundum prius dicta, immo etiam de circulatione contentorum in Scriptura Sacra, et ideo theologia habet infinitos sensus. Unde totum Novum Testamentum continetur in Veteri, licet non apparenter. Unde in Veteri Testamento habetur de ipso Deo, [296] "Moyses scripsit de me. [297] " [p] Articuli etiam continent se mutuo et ista est proprietas Sacrae Scripturae.

43 Verum [298] est quod hic posset multa dici de comparatione Sacrae Scripturae ad Ecclesiam, [299] tamen pro nunc sciendum est [300] quod Ecclesia potest capi multis modis. Uno modo pro aggregatione [301] omnium prophetiarum, apostolorum, etc., et isto modo auctoritas Sacrae [302] Ecclesiae est immensa, quia realiter Christus fuit unus apostolorum qui fuit auctoritatis immensae [303] et isto modo Ecclesia [304] esset maioris auctoritatis quam Sacra Scriptura. Item capiendo Ecclesiam pro aggregatione [305] ominum praedictorum secluso capite quantum ad auctoritatem infallibilem sunt similes quia habuerunt multes mentales notitias nobiliores quoad ipsos quam sit Sacra Scriptura, tamen Scriptura Sacra est utilior, quia manet nobis et de hoc videbitur [306] specialius [307] in materia de processione Spiritus Sancti.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus