Lectio 19, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio19

Lectio 19, De fide

[Recapitulatio de primis tres principiis nostrae theologiae]

1Sciendum est quod in lectione praecedenti aliqualiter tactum est de principiis nostrae theologiae. Circa quo consequenter [1] advertendum est quod omnia principia vel conclusiones affirmantes vel explicantes divinae perfectiones excellentiam vel nobilitatem reducuntur [2] tamquam sequentes ad istud principium 'Deus est.' Probatur nam ex quid nominis Dei sequitur quod in ipso est omnis perfectio omnipotentia libertas contradictionis R28ra et sic de aliis. [3]

2 Igitur sequitur [4] quod omnes conclusiones vel principia explicantes vel affirmantes divinae perfectionis excellentiam, perfectionem, [5] et huiusmodi reducuntur ad illud principium 'Deus est', sicut sunt istae [6] conclusiones Deum habere omnipotentiam, habere immensam gloriam, et huiusmodi reducuntur [7] Et ex consequenti sequitur quod Deus potest facere quidquid positivum non implicat S33va contradictionem.

3Sequitur etiam ipsum esse clementissimum, sapientissimum, [8] et generaliter omnes conclusiones dicentes [9] sive affirmantes vel explicantes [10] ipsius perfectionem [11] possunt reduci ad 'Deum esse' sicut per Dei gratiam reducentur suo loco.

4Ex consequenti etiam [12] sequitur istud principium 'Deus est [13] summae providentiae.' Et ad ista duo principia, scilicet [14] 'Deus est' et 'Deus est summae providentiae,' V37rb reducuntur omnes theologicae veritates. Nam ad secundum principium reducuntur [15] omnia opera pietates [16] et omnia quae fecit Christus [17] ad salutem et redemptionem generis humani, ita breviter quod in generali reducuntur omnes conclusiones et omnia [18] principia theologiae [19] ad ista [20] duo principia, et ista est recte doctrina Apostoli Ad Hebraeos quinto [21] capitulo, "attendentes ad Deum oportet credere quod Deus est et quod remunerator est," et illud, secundum principium, scilicet, quod Deus est, remunerator includit quod Deus est summae providentiae.

[Duo praecepta theologiae, licet non sint immediate sequentia ex primis principiis]

5Advertendum est [22] ulterius [23] quod volentibus procedere artificialiter [24] theologice, duo praecepta sunt observanda, quae licet non sint [25] immediate sequentia ex primis principiis, [26] tamen sunt hominis volentis [27] artificialiter in theologia procedere directiva.

6Primum est quod tangit Boethius in principio [28] De Trinitate [a] et est saepe allegatum, [30] scilicet, [29] quod eruditi hominis est semper capere veritates secundum materiam subiectam. Et hoc etiam testatur Aristoteles Io Rhetoricae [b] et hoc saepius allegatum est quod semper loquendum est secundum materiam subiectam. [31]

7Aliud principium est quod etiam saepius allegatum est, scilicet, [32] debilitas humani ingenii et post per Dei gratiam bene applicabuntur [33] ad propositum, unde dicit [34] Apostolus quod "nihil habemus [35] ex [36] nobis tamquam ex nobis" [c] intantum quod si consideretur habitudo creaturae ad Deum dicit Dionysius [d] et unus alter [e] quod Deus se habet respectu creaturarum per modum sigilli impressi [37] in liquido, ita quod creatura continue [38] requirit assistentiam continuam ipsius Dei ad eius conservationem. Et sicut alias tangebatur probabile est dicere sicut dicit Guillelmus Parisiensis [f] quod creatura habet esse ab extrinseco, scilicet, a Deo assistente continue ipsi creaturae.

[Quartum principium theologiae]

8Aliud primum [39] principium praemittendum [40] provenit [41] quod 'Deus est ultima regula in perfectione [42] ' ad quam reducuntur R28rb omne bonum, omne iustum, et [43] omne decens. Et istud videtur esse magnae utilitatis secundum quod videbitur [44] inferius secundum [45] enim quod [46] tactum est [47] omnis veritas considerata [48] ut est extracta et [49] derivata a divino exemplari est theologicae considerationis et reducibilis ad illud principium 'Deus est,' ita omnis bonitas ex eo est bonitas, [50] quia est derivata et extracta a prima bonitate et ita recurrendo in singulis fons et origo est [51] omnibus quod 'Deus est [52] ' sic est.

[Corollaria ex quarto principio: quod humanum iudicum non est sufficiens regula iusti]

9Ex quo sequitur quod humanum iudicium non est sufficiens regula iusti vel rectitudinis.

10Ubi advertendum quod Philosophus in toto libro Ethicorum reducit V37va omnem rectitudinem actuum moralium ad rectum [53] iudicium rectae rationis humanae tamquam ad ultimam [54] regulam.

11Ita advertendum est quod iudicium humanum non est ultimata regula [55] ad quam reduci debent actus morales et huiusmodi.

12Ex quo sequitur quod Deus non vult se [56] fore ad extra quia bonum est [57] sic fieri, sed vice versa, bonum est sic fieri quod [58] Deus vult sic fore, [59] et in hoc fundabitur una satis gratanda [60] consideratio, [61] ita quod non est ex [62] parte obiecti determinatio divinae voluntatis ad hoc [63] quod sic vel sic regatur politia humana vel status gratuitus et omnia [64] huiusmodi.

13Ex quo sequitur quod absolute posset esse bonum quod omnes angeli mali et omnes [65] damnati essent salvati et quod omnes existentes in paradiso damnarentur. Nam prima facie quantum ad iudicium humanum istud videtur denegare divinam pietatem et misericordiam, et tamen non est ita quia istud quantum est de se non esset bonum [66] vel malam nisi in reductione et [67] ordine regulae divinae ad intra. Ideo eo ipso quod Deus vult sic illud [68] est optimum sive bonum.

14Ex quo sequitur quod non est standum in humano iudicio in inquisitione circa materiam [69] illorum qui nihil male [70] egerunt sicut scriptum est de Esau et Iacob antequam essent [71] "Iacob dilexi, Esau autem odio habui," [g] quia resolvendo se secundum iudicium humanum, si non esset fides videtur [72] ex quo antequam aliquid boni vel mali egissent, si unum odio habuisset et alium [73] amasset [74] quod Deus esset acceptor [75] personarum. Et istud clarius potest patere [76] tenendo quod homo non praescitur propter mala opera [77] quae faciet in futurum vel praedestinatur propter bona opera quae faciet in futurum [79] [78] sicut post per Dei gratiam tenebo.

15Ex praedictis enim [80] cum istis duobus, videlicet, quod aliquis reprobaretur [81] et aliquis [82] approbaretur [83] antequam R28va aliquid boni vel mali egissent nec etiam hoc fieret propter bona vel mala opera [84] per eos posterius [85] perpetranda. [86] Ex istis enim tribus statim videretur [87] stando in humano iudicio quod Deus esset acceptor [88] personarum vel quod faceret contra suam divinam misericordiam et bonitatem, ideo in talibus non debet homo resolvere se finaliter ad iudicium humanum, sed ad divinam regulam. Item [90] non est recurrendum finaliter [91] ad iudicium humanum [89] V37vb de cruciatis [92] perpetuo propter minimum peccatum morale, quia prima facie stando finaliter in iudico humano diceretur quod istud non esset [93] bene nec iuste factum quod est falsum, immo est optime, iustissime [94] et piissime factum.

16Item etiam non est standum in humano iudicio de infectione animae in primo instanti sui esse in corpore [95] in quo anima inficitur, et tamen in illo instanti nihil operatur nec potest operari et tamen ipsa est culpabilis sic quod si decederet [96] in illo statu damnaretur modo regula [97] sibi derelicta non posset iudicare qualiter hoc esset iuste [98] et optime factum, quia ultimata resolutio in talibus est quod Deus vult sic fieri, ideo illud est iustissime, optime, et misericordissime factum.

17Ex quo sequitur quod ista est radix ex qua Origenes sumpsit radicem sui erroris, [h] quia stetit finaliter in iudicio humano, nam stando in iudicio humano valde durum videtur [99] et [100] quod excluderet divinam misericordiam vel includeret crudelitatem quod homo pro uno peccato mortali perpetuo cruciaretur, quia non advertit bene ad ultimam et finalem radicem huius, quia [101] ut dictum est finalis et totalis radix huius [103] [102] est quod [104] Deus vult sic fore. Ideo sic esse est bonum, ita quod Deus est fons et origo omnium bonitatum et [105] omnium veritatum.

18Ex quo [106] sequitur quod pro satisfactione [107] murmurantium sufficit declarare praesumptionem et falsam imaginationem eorum nec aliter sunt eis solvenda dicta sua. Tamen sunt eis [108] sic declaranda quod eis appareat eorum praesumptio et falsa imaginatio, quia tota radix suae deceptionis est, quia finaliter resolvunt se ad iudicium humanum. Modo [109] iudicum humanum saepe est falsum et de malo iudicat bonum, et e contra saepe etiam contrariatur iudicio divino. Ideo ex praesumptione procedit deceptio eorum quia [110] debent [111] se resolvere finaliter ad hoc quod Deus vult sic fieri. Ideo sic fore est bonum et istud debet eis sufficere.

19Ex quo sequitur quod quicumque perfecte caperet divinam providentiam utique iudicaret R28vb omnia fieri optime et perfectissime, quia defectus iudicii in resolvendo se ad iudicium humanum vel [112] arguendo contra divinam [113] misericordiam provenit ex ignorantia divini consilii. Ubi advertendum est quod [114] aliqua sunt quae fiunt ex iudicio humano et divino V38ra sicut corollariae beneficorum in generali. Alia vero solummodo [115] sunt [116] ex iudicio divino aeque bona, tamen sicut illa quae fiunt ex iudicio humano et divino [118] [117] incaptabilia a nobis sicut malorum exaltatio virtuosorum infamatio [119] quae omnia fiunt propter bonum finem ex consilio divino, licet lateat nos.

[Quintum principium theologiae]

20Aliud principium potest poni generale quod nisi quis ponat obicem gratiam Dei consequitur, [120] dum tamen [121] sit in statu viae et in statu [122] rationis usus, ita quod regula generalis potest esse quod nisi quis ponat obicem hic in [123] via et sic in statu usus rationis gratiam Dei consequitur [124] et [125] per istam regulam salvatur multitudo damnatorum et bonorum, [126] quia [127] omnes tam praesciti quam praedestinati possunt salvari nisi ex parte sui ponant obicem, quia "Deus vult omnes salvos fieri" [i] ut dicit Apostolus, unde licet sit maior multitudo errantium quam non errantium hoc provenit ex parte ipsorum ponentium obicem. [128]

[Sextum principium theologiae]

21Aliud principium doctoribus approbatis in his quae tangunt fidem et Sacrae Scripturae expositionem, ubi non se [129] contradicunt et, nisi materia sit [130] speculativa pure, credendum est sicut [131] Augustino, Jeremino, Abrosio, et Gregorio. Istud probatur, nam credendum est quod in quocumque Sacrae Scripturae passu aliquid exponunt de Sacra Scriptura et exponunt secundum dicta Sacrae Scripturae in alio passu. [132] Ideo semper exponunt ad sensum verum, licet non semper [133] sub eisdem verbis. Item propter vehementem laborem circa Sacrae Scripturae expositionem sunt velut artifices, nos autem sumus [134] quasi discipuli, ergo credere debemus eis considerata bonitate morali ipsorum docentium. In materia autem pure [135] speculativa vel quae non tangit fidem vel ubi se [136] contradicerent, non esset eis semper credendum. Sed loquendum esset exhibendo eis reverentiam debitam, et hoc docet Augustinus de cessationem legalium et de reputatione, [137] [j] ubi contradicit cum Jeromino, et [138] e contra in quadam epistola [k] ubi [139] dicit quod solis litteris sacris propter se et sine ratione credendum est. [140] Litteris autem nostris non est credendum nisi inquantum [141] consonant Sacrae Scripturae vel rationi, et ubi non sic consonarent rationi vel Sacrae Scripturae possent [142] negari. Ubi est advertendum R29ra quod doctores, licet sint approbati, tamen non omnia eorum dicta sunt approbata, quia potuerunt errare. Nec oportet quod quicquid dicant sit V38rb approbatum vel etiam theologicum, quia nullum dictum falsum [143] est [144] theologicum, modo in multis contradicebant. Ideo apparebat [145] quod aliqua eorum [146] dicta [147] essent falsa, quia semper altera [148] pars contradictionis est falsa. Nec eorum dicta inquantum sunt ipsorum sunt fidei, sed inquantum sunt [149] Scripturae Sacrae consona.

[Septimum principium theologiae]

22Aliud principium: quod scribentibus non habentibus fidem non est credendum, nec eorum dicta sunt [150] auctoritates, nec [151] debent aliquem [152] movere [153] nisi prout sunt consona rectae rationi vel fidei vel Sacrae Scripturae, ita quod generaliter dictis eorum non est credendum, nisi altero modorum [154] scilicet, [155] vel quia consonant rectae [156] rationi vel quia consonant [157] fidei vel quia consonant [158] Sacrae Scripturae vel sint approbata per usum doctorum implicite.

23Et ideo [159] circa hoc, Ierominus de muliere captivata [161] [160] de qua praeceptum est Deuteronomii [162] [l] quod radantur [163] et abscindantur eius pili et ungues et postea nubat. Per mulierem enim captivatam [164] dicta contenta in voluminibus gentilium intelliguntur, [165] quae [166] non debent [167] inde recipi, sed abradi. Et hoc fit per consonantiam eorum ad rationem vel fidem vel quia sunt consona Sacrae Scripturae vel quia sunt [168] approbata per usum doctorum implicite, et tunc ipsis sic abrasis et examinatis possunt nubere, id est, potest eis uti. Et istis dictis gentilium utitur met [169] Paulus in pluribus locis in Sacra Scriptura. Et istud potest fundari satis, quia illi, qui non fuerunt in caritate, statuebant sibi finem malum. Et ideo sicut tangit Lactantius [m] propter apparentiam vel coniecturam [170] vel aliquid huiusmodi finxerunt varios errores. Et circa hoc sunt dicta Augustini undecimo capitulo De civitate Dei libri noni [171] , [n] ubi dicit quod quidam presbyter Aegypti in quadam epistola ad Alexandrum continebatur quod maximum fuerat tempus etc. Et hoc etiam saepe [172] finxerunt Atheniensi in laudem suae civitatis.

24Item etiam Albumazar infinita milia annorum posuit [173] ab Adam et sic de aliis quibus esset credendum nisi fuissent viles [174] homines et [175] mendaces qui forte propter iactantiam vel vanam gloriam vel aliquid huiusmodi non timuerunt mentiri et ponere multa sine apparentia et ratione sed praesumptiose, et istud patet clare de Solono qui narrat de V38va nativitate eiusdem, [o] credo Alexandri Magni. Unde dicit quod in tempore [176] suae nativitatis, Sol et Mercurius erant in signis oppositis, ipse enim ibidem loquitur de astrologia, et R29rb tamen nihil sciebat de astrologia, quia secundum [177] principia astrologiae Sol et Mercurius semper [178] sunt ita proprie adinvicem quod propter propinquitatem Mercurii ad Solem, [179] numquam possumus videre Mercurium.

25Aliud exemplum est de uno qui, in libro De proprietatibus rerum, [p] ponit quod caput et cauda draconis sunt duae [180] stellae, et istud est falsum quia non sunt aliquid positivum, immo nec [181] sunt licet [182] sectio duorum circulorum vocetur caput et cauda draconis. [183] Narratur etiam quod halli implevit [184] librum suum de mendaciis et ita de pluribus aliis, ita quod [185] leviter et [186] iactanter et praesumptiose sine apparentia vel ratione ponebant multa sibi ignota. Ideo non est eis credendum, quia sicut dicunt quidam et ita teneo, quod [187] ubi non est fides et caritas, ibi non est virtus. Ideo quia erant sine fide et caritate non erant virtuosi. Ideo ordinabant finem suum ad malum. Ideo dicta sua non debent [188] mere [189] recipi, sed debent [190] abradi, sicut [191] dictum est.

26Tamen quia erant viles [193] homines et non virtuosi quia sine fide et caritate, tamen quia erant [192] suspecti de mendacio, tamen quia dicta sua sunt a [194] nobis ignota, biblia autem est nobis nota, non suspecta de mendacio, ideo debet a nobis capi et dicta illorum [195] praedictorum omitti. Et si dicis [196] quid [197] tunc ita esset dicendum de Aristotele, iam solutum est quia Aristoteles [198] quasi per processum totum suum [200] [199] consonat fidei nostrae et rectae rationi, ubi tamen dissonat abradatur [201] sicut in hoc, quod ponit aeternitatem mundi, abradatur, [202] et tamen hoc solum posuit [203] opinative ut [204] alias allegatum est [205] in Topicis. [q]

[Conclusio et recapitulatio de principio theologiae]

27Alia principia theologiae non ponam, nisi quando materiae requirent, quia principia theologiae habent probari per Sacram Scripturam et e converso, sicut dictum est alias, [206] [r] et etiam [207] in Sacra Scriptura est [208] vera circulatio, sicut alias tactum est, et istud est quaedam proprietas Sacrae Scripturae.

28Veniendo ergo postea [209] ad materias distinctionum, non tamen [210] modo intrando, sed solum tangendo modum introitus. Pro quo sciendum est [211] quod alias fuit mota quaestio, utrum in casu iudiciali fidei per traditionem pure humanitus adinventam [212] iudex idoneus ferret sententiam pro fide pro quo [213] protestata fuit ista conclusio, [214] quod fides non subicitur V38vb humano iudicio.

29Secundo deductum fuit [215] quod humana investigatio respectu fidei [216] est tamquam serva, cuius sunt duae conditiones primo politicae: [s] prima est quod servus debet plene obedire domino suo; secunda est quod servus nihil facit [217] ex se nisi ex praecepto domini sui; istas enim duas [218] conditiones habet investigatio humana R29va circa fidem, sicut alias [219] deductum fuit. [220] Et [221] propter vehementem auctoritatem fidei, theologia est quasi particeps utriusque, scilicet, fidei et investigationis humanae, quia institutum est ad curandum [222] errores et apparentias sophisticas ad contrariorum [223] veritates ab ipsa humana [224] investigatione. Ideo ut [225] curetur [226] ipsa [227] humana investigatio ab huiusmodi erroribus et apparentiis sophisticis, dabitur sibi audientia et fides respondebit.

30Et primo incipiam a tertia distinctione, quia ibi incipiendum est, [228] quia ibi [229] tangit de esse Dei cognoscibili. [230] Et consequenter ad primam, et [231] secundam, et quartam etc. [232] Et primo videbitur [233] utrum Deus sit a nobis cognoscibilis? Et primo adducentur [234] auctoritates [235] insipientium dicentium in corde suo 'non est Deus,' secundo dubitantium, utrum Deus sit adducendo caducos ponentes Deum mere [236] corporalem, scilicet, caelum, et alios [237] ponentes ipsum esse stellas et huiusmodi. Deinde arguetur [238] ex [239] propriis dictis Sacrae Scripturae, quia scriptum est quod [240] "Deum nemo vidit umquam." [t] Scriptum est etiam quod "Deus inhabitat lucem inaccessibilem." Et de ipso dicit Dionysius quod " de ipso [241] non est scientia, nec opinio, [242] nec phantasia, [243] et consequenter faciam rationes ad probandum [244] quod Deus non possit a nobis cognosci." [u]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus