Lectio 20, de Notitia

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.1.0-dev | January 10, 2016

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, September 1st, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio20

Lectio 20, de Notitia

[Recapitulatio prologi]

1Sciendum est, secundum quod in praecedenti lectione dicebatur, in toto processu facto circa prologum visum est qualiter fides non subiacet humano iudicio. Et consequenter deductum est quod investigatio humana subiacet fidei et per eam dirigitur. Dictum est ulterius [1] quod theologia participat fidei [2] et investigationis humanae rationem, [3] ideo non participat fidei rationem [4] ad concedendum proprie, sed [5] ad dirigendum et curandum humanam investigationem [6] ab erroribus et falsis apparentiis contra veritatem; ideo fides sibi [7] subdelegabit et dabitur sibi audientia ut posset [8] inquirere veritatem.

[Rationes principales: quod Deus non est a nobis cognoscibilis]

2Et primo circa primum principium positum, [9] scilicet 'Deum esse,' arguit investigatio humana et adducit testes secum [10] contra fidem primo negantium 'Deum esse [11] , ' nam " dicit [13] insipiens [14] in corde suo 'non est Deus'," [a] [12] et [15] alios adducit [17] philosophos dubitantes 'Deum esse' [16] alios ponentes ipsum esse mere corporalem, scilicet, caelum et [18] astra et huiusmodi.

3Consequenter ex dictis fidei, arguit quod Deus non est a nobis cognoscibilis, V39ra et quod ita [19] sic testatur Scriptura Sacra, quia scriptum est [20] "Deum nemo vidit umquam." [b] Etiam Apostolus dicit quod " Deus [21] inhabitat lucem inaccessibilem." [c] Dionysius R29vb etiam dicit de ipso [22] quod "de ipso non est scientia nec opinio nec phantasia, ergo non est a nobis cognoscibilis." [d]

[Prima ratio]

4Deinde arguitur per rationes probando quod Deus non est a nobis cognoscibilis, quia, si sic, sit ergo cognitio ipsius [23] Dei a; vel [24] igitur [25] ipsa est proportionata obiecto, et tunc [26] est infinita, [27] cum obiectum sit [29] infinitum, [28] et sic anima humana non est ipsius capax; vel est proportionata potentiae, et sic solum est finita et improportionata obiecto, et per consequens non erit notitia Dei.

[Secunda ratio]

5Secundo SV213vb potest argui per comparationem loci ad locabile. [30] Nam si esset aliquod mobile localiter distans infinite a suo loco, in nullo tempore finito, immo numquam, posset moveri in illum locum nisi per formam infinitae virtutis. Modo loquendo proportionaliter de loco spirituali, Deus est locus spiritualis animarum infinite distans ab anima propter infinitam distantiam obiectorum [31] ergo anima non potest eum [32] attingere cognitive, nisi per notitiam infinitam simpliciter, quae est nobis impossibilis simpliciter. [33]

[Quarta ratio]

6Deinde probatur quod [34] etiam nec adiutorio luminis gloriae posset [36] anima [35] ad huiusmodi notitiam seu [37] S35va cognitionem ipsius Dei elevari, quia vel huiusmodi lumen esset divina essentia vel aliquod [38] creatum sufficienter elevans potentiam [39] animae cognitivam ad huiusmodi cognitionem Dei; non potest dici quod sit divina essentia, quia tunc infinite immutaret animam.

7Pro cuius determinatione, [40] supponitur quod quanto aliqua notitia est perfectioris speciei tanto perfectius immutat. Patet illud clare quare [42] inductive; fundatur etiam in [43] ratione, quia perfectio notitiae sumitur penes hoc, quod perfectori modo immutat, [41] ita quod a priori [44] perfectio notitiae attenditur penes hoc, quod est perfectioris speciei et a posteriori perfectio speciei attenditur penes hoc quod est [45] perfectius immutare.

8Modo considerata tota latitudine cognitionum creaturarum, quae in infinitum procedit ascendendo [46] secundum perfectionem specificam, notitia ipsius Dei est supra totam [47] latitudinem notitiarum creatarum, et est perfectioris speciei quam tota latitudo notitiarum creaturarum, [48] et tamen [49] tota illa latitudo infinite immutat; ergo notitia Dei perfectiori modo quam infinite immutaret.

9Si daretur [50] ista est V39rb fortior ratio [51] tenentium quod Deus non [52] potest esse notitia creaturae et supplere vicem speciei et volitionis. Et Magister Ioannes de Ripa [e] dicit quod Deus supplens vicem speciei et volitionis [53] est notitia infinita quoad speciem, et finita [54] quoad gradum.

10Sed mihi videtur cum sui [55] reverentia quod istud non sit multum [56] bene dictum in materia, [57] quia eo ipso quod est infinita R30ra quoad [58] speciem, est infinita simpliciter, et sic infinita quoad gradum. Sed non oporteret [59] e converso, si esset infinita quoad gradum, quod esset infinita simpliciter. Si enim esset infinita albedo quoad gradum, non propter hoc esset infinita simpliciter. [60] Verbi gratia: anima intellectiva est praecise finita et tamen in latitudine entium esset perfectior quam infinita albedo, si daretur. [61] Ideo solutio non videtur vera, [62] quia sicut tactum est perfectio notitiae simpliciter magis attenditur quoad speciem quam quoad gradum. Modo per [63] ipsum notitia divina supplens vicem speciei est infinita quoad speciem, ergo infinita simpliciter ergo infinite immutat nec potest dici quod lumen gloriae elevans animam sit aliquod creatum ex eo quod [64] divina essentia est immensa et incomprehensibilis a creatura, ergo non potest esse aliqua species vel notitia creata ipsam essentiam divinam secundum quodlibet sui [65] repraesentans.

11Et in istis rationibus, quandoque [66] inducam de notitia beatifica, quandoque de notitia hic in via, et videbitur in solutione [67] istarum rationum de utraque notitia.

[Quinta ratio]

12Item quinto SV214ra notitia talis esset [68] simpliciter infinita. Istud patet proportionando notitias secundum proportionem obiectorum. Nam generaliter perfectioris obiecti est perfectior cognitio, et specialiter loquendo de S35vb notitia intuitiva. Modo [69] latitudo notitiarum creatarum est infinita, scilicet, continue ascendendo secundum notitiarum perfectionem, quia quacumque data potest dari in duplo perfectior in triplo, [70] et sic in infinitum, sicut [71] contingit de obiectis ipsarum notitiarum. Modo, obiectum increatum, scilicet [72] ipse Deus, est perfectior [73] quam tota latitudo [74] obiectorum creatorum, [76] ergo notitia ipsius Dei [77] erit perfectior quam notitia infinitorum obiectorum creatorum, et tamen notitia infinitorum [78] [75] obiectorum creatorum, [79] si esset, esset [80] infinita, ergo etc.

13Et si dicatur, quod [81] non est eadem proportio cognitionum inter se, sicut obiectorum ita quod non semper [82] oportet quod obiecti perfectioris V39va in duplo sit notitia [83] perfectior in duplo, retorquetur ratio [84] iterum. Verbi gratia, datis duabus notitiis, quarum una est dupla ad aliam, si dicas [85] quod ad causandam [86] secundam non sufficit obiectum duplae perfectionis, si enim non sufficiat, capiam [87] obiectum in centuplo vel millecuplo perfectius quod sufficiet causare notitiam in duplo perfectiorem. Et sic augendo [88] continue proportiones obiectorum intantum quod semper duplabitur [89] notitia, cum sit processus in infinitum in obiectis continue ascendendo secundum perfectionem specie. Et ita erit processus in infinitum in [90] notitiis R30rb semper duplando [91] notitias et in multis habet locum ista augmentatio proportionum.

[Sexta ratio]

14Item talis Dei notitia esset perfectior quam esset una alia quae esset [92] infinitorum obiectorum creatorum, et cuiuslibet distincte, sed [93] illa esset infinita, ergo etc. Et istam rationem facit Adam, [94] quod autem notitia ipsius Dei esset perfectior quam notitia infinitorum obiectorum creatorum, et cuiuslibet distincte, si essent. [95] Patet [96] patet quia Deus est perfectius obiectum in se quam tota multitudo [97] infinitorum [98] obiectorum creatorum, si esset.

[Septima Ratio]

15Septimo sic, [99] quia vel [100] per talem cognitionem intuitivam Deus apparet [101] bonum finitum vel infinitum. Non potest dici quod apparet bonum finitum, [102] quia tunc aliqua creatura posset apparere intuitive melior Deo et [103] consequenter diligibilior, et consequenter sic videns posset rationaliter [104] Deo praeferre creaturam. Non [105] potest dici quod apparet [106] bonum infinitum, quia si sic [107] tunc comprehenderetur, quia quia cognosceretur secundum quodlibet sui.

[Octava ratio]

16 Octavo [108] potest argui per comparationem distantiae localis obiecti sensibilis a sensu. Nam propter magnam [109] distantiam, sensus decipitur circa obiectum proprium [110] et iudicat rem minorem esse quam sit; ita proportionaliter de visu intellectuali propter infinitam distantiam decipitur circa obiectum suum infinite S36ra ab eo distans. Et per consequens non possumus habere veram notitiam de ipso [111] Deo.

17Item ex parte obiecti: si esset aliquod luminosum infinitum quod infinite distaret a visu, visus non iudicaret 'ipsum esse infinitum', ergo ita erit de visu spirituali.

18Item etiam ex parte potentiae. [112] Nam debilitas potentiae facit apparere obiectum remissius vel [113] et minus quam sit, ergo si potentia in infinitum distet ab obiecto in infinitum deficiet a veri [114] obiecti cognitione. Illud SV214rb patet de oculo male disposito, V39vb ut in caecutiente, [116] [115] cui [117] lux solis videtur remississima. Istud etiam patet [118] de [119] oculo nocti [120] coracis. Unde propter debilitatem sui visus iudicat lumen solis remississimum intantum quod iudicat ipsum non sufficere ad videndum.

19Item dato quod Deus esset imaginabilis vel conceptibilis, non non sequitur quod Deus esset. Sicut enim non sequitur: vacuum est imaginabile vel chimera vel impossibile, ergo vacuum est, etc., quia sicut dicit Philosophus III Physicorum circa finem: "Imaginatum non est credendum." [f] Et [122] per consequens, dato quod primae rationes non [123] concluderent quin Deum esset [121] imaginabilis vel conceptibilis, non propter hoc sequitur quod Deus esset. Omnis enim ratio facta [124] ad probandum 'quod Deus sit' est ita [125] apparenter solubilis, sicut ipsa apparenter arguit, ita quod considerata tota [126] latitudine apparentiarum [127] rationum [128] R30va parte latitudo apparentiarum rationum in solutionibus probantium [129] 'Deum esse' ex una parte et considerata tota [130] latitudine apparentiarum solutionum illarum rationum ex alia parte, latitudo apparentiarum in solutionibus esse aequalis latitudini [131] apparentiarum [132] rationum probantium [133] 'Deum esse', et per consequens una pars non debet magis movere quam alia.

[Nona ratio]

20Item 'Deum esse' traditur [134] ad credendum, igitur non potest probari, quia si posset evidenter probari, non exiret limites animae creatae nec [135] etiam investigationes humanae, et per consequens non esset articulus fidei, quia fides est de his [136] quae excedunt facultatem humanam.

21Aliae sunt rationes quae tangunt alias materias quae reservabuntur loco suo, et istae sufficiant pro praesenti.

[Divisio Quaestionis]

22Nunc autem restat aliqualiter declarare materiam pro cuius declaratione et veritatis [137] circa [138] tertiam distinctionem quae ordine doctrinali debet esse prima, licet propter divisionem libri Magistri primo loco non posuerit et bene secundum intentionem suam. Et circa igitur materiam huius [139] tertiae distinctionis et inquisitionem veritatis erunt pro praesenti aliqui S36rb articuli et erunt sex. Primus [140] erit utrum de Deo possit haberi notitia incomplexa hic in via. Secundus erit de notitiarum intuitione et abstractione differentia. Tertius erit utrum aliquod praedicatum de Deo et creaturis univoce praedicetur. Quartus [141] erit utrum Deus reponatur sub aliquo decem praedicamentorum. Quintus articulus [142] erit utrum Deum esse sit hic in via demonstrabile. Sextus erit de responsionibus [143] ad rationes iam factas.

[Articulus Primus]

[Circa naturalis communicatio rerum]

23Quantum ad primum articulum resolvendo materiam ad divinam providentiam, quam praemisi pro secundo principio theologico [g] omnia debite [144] gubernantem, sciendum est quod naturalis communicatio rerum est necessaria pro universi conservatione V40ra maxime propter animalia [145] ut fugiant disconvenientia et convenientia prosequantur. Immo, secundum Magistrum II huius [libro], [h] et [146] secundum veritatem, omnia sunt facta propter hominem, immo etiam angeli sunt facti propter hominem, licet sint speciei superioris et [147] nobilioris, [148] caelum et terra, et omnis creatura, elementa propter mixta, mixta propter animalia, [149] et animalia [150] propter hominem.

24Secundo sciendum est [151] quod res non possunt communicari immediate seipsis nec cognosci eo quod sensibile positum supra sensum non facit sensationem, [152] ut dicit Philosophus III [153] De Anima, ubi etiam habetur quod [154] "lapis non est in anima sed species lapidis." [i] SV214va Ideo, divina providentia ordinate [155] res habent adinvicem communicari multiplicando R30vb species et quasi [156] seipsas, quantum possunt communicando, potentiis cognitivis ipsarum. Quia, ut tactum est, ut servetur debitus ordo, res adinvicem communicari oportet, et quia non possunt per se, ideo est instinctum eis quod se diffundant per suas species quantum possunt. Ideo, res sunt sui ipsius diffusivae specialiter [157] causando in potentiis sensitivis ipsarum rerum cognitiones, et consequenter ascendendo ad intellectum et [158] alias potentias interiores. Et etiam ex divina providentia potentiae provisum est de diversis organis, secundum diversitatem obiectorum, recipientibus species ipsorum, quia unus sensus mediante uno organo non posset de omnibus obiectis iudicare, sicut visus non iudicat de odoribus et saporibus. Consequenter, ordinavit unum sensum qui habeat iudicare de obiectis aliorum sensuum et ille est sensus communis. Et demum, ordinavit potentiam reservativam, [159] deinde potentiam superiorem animae quae non indiget organo et ipsa est multiplex, non quin sit una et eadem res sed habet diversos actus. Nam ipsa inquantum est actualis speciebus vocatur memorativa seu memoria [160] et ipsa est prima [161] pars imaginis correspondens Patri in divinis qui vocatur memoria S36va fecunda. [162] Ideo inquantum fecundatur per speciem intelligibilem, vocatur memoria. Inquantum productiva intellectionis, vocatur intellectus. Et inquantum productiva volitionis, [163] vocatur voluntas. Consequenter sciendum est quod de intellectiva est ad propositum quod ipsa est multiplex. Ipsa primo est potentia simpliciter apprehensiva incomplexae, deinde compositiva, deinde V40rb iudicativa, deinde assertiva, deinde abstractiva, deinde discursiva. Et secundum hoc diversificantur [164] species notitiarum et possent [165] sic subdividi sicut potentiae.

[Duae difficultates]

25Consequenter videndum est [166] unde consurget quod aliqua [167] notitia sui obiecti repraesentativa sit. Secundo videndum est quomodo obiectum sit sui ipsius [168] intentionaliter diffusivum. Ita quod hic [169] sunt duae difficultates. Una est, ex qua radice notitia dicitur sui obiecti esse repraesentativa, utrum hoc sit quia est similitudo sui obiecti vel ex natura specifica vel ex qua alia causa. Secunda est qualiter obiectum posset [170] intentionaliter diffundere et multiplicare [171] sic [172] species ipsius repraesentativas. Et primo, dicam unum verbum de secundo, et non finiam. Secundo [173] dicam de primo [174] et finiam in lectione sequenti, quia intendo aliqua dicere quae non reperio in scriptis.

[Circa secundam difficultatem]

[Opinio Ioannis de Ripa]

26Quantum ad secundam, sciendum est [175] quod Magister Ioannis de Ripa R31ra respondet [j] quod obiectum immo quod [176] nullum obiectum materiale potest concurrere obiective ad causandum huiusmodi notitiam intuitivam in potentia, [177] cuius radix principalis est, quia, dicit ipse, [178] nulla res agit ultra gradum proprium. Ergo nulla SV214vb res materialis agit aliquid immateriale [179] cuiusmodi sunt praedictae notitiae intuitivae, ut videtur et ad hoc facit tres rationes, sed mihi videtur quod omnes rationes suae fundantur in hoc quod nihil agit ultra gradum proprium.

27Unde sua prima ratio stat in hoc quod nullum obiectum materiale potest immaterialiter agere, ergo non potest [180] producere huiusmodi notitiam, [181] quia videtur esse immaterialis.

28Secunda ratio: nihil agit perfectius quam [182] sit ipsum agens. Modo quodlibet immateriale, [183] ut dicit, est perfectius materiali.

29 Tertio [184] quia si sic, tunc obiecta materialia in sacramento altaris possent agere in organis corporis Christi ibidem existentis, calefaciendo, frigefaciendo, quod non conceditur. [185]

30 Secunda conclusio quam ponit [k] quod [186] nec qualitas materialis agit intentionaliter producendo notitiam intuitivam sui ipsius, quia nihil agit ultra gradum proprium. Ipse enim incipit a superiori quia primo dicit quod non quaelibet substantia immaterialis potest concurrere ad sui notitiam obiective, et consequenter dicit quod nec [187] qualitas materialis. Et ut brevius [188] tangam radicem [189] suam, ipse supponit tria.

31 Primum [l] S36vb est V40va quod tota latitudo accidentium sit simpliciter finita, [190] ita quod tota latitudo specierum cognitionum producibilium [191] est [192] simpliciter finita in genere accidentium. Secundo [m] supponit quod semper obiecto alterius speciei correspondet notitia alterius speciei. Et [193] tertio [n] supponit quod species cognitionum sunt sicut numeri.

32Istis dictis, [194] imaginatur sic et capit obiectum infinitum quod causet notitiam sui obiective in potentia. Deinde capiatur [195] obiectum perfectius; causabit notitiam nobiliorem. [196] Et sic [197] ascendendo et sic dabitur certus numerus. Et sic, data infima notitia, [198] continue ascendendo, ex quo tota latitudo est solum [199] finita tandem devenietur [200] ad supremam, et illa erit ultima quae possit ab obiecto in potentia obiective causari, [202] etiam [203] quia si obiectum excedens totam latitudinem obiectorum, quae possunt causare sui notitiam obiective, causaret in potentia notitiam sui obiective, illa esset alterius speciei et superioris [204] ad supremam [201] iam datam, quod non est dicendum.

33Item, dato quod species non se haberent [205] sicut numeri, ex quo totum genus accidentium [206] est finitum, non posset in [207] infinitum procedi, et sic [208] tandem deveniretur ad supremam notitiam, vel diceretur [209] quod proportionaliter sicut obiecta crescunt secundum perfectionem ita et notitiae, ergo etc.

34Quantum autem [210] est de me ego tenebo [211] conclusionem contrariam respondendo ad istas rationes; et ad primum dubium motum, scilicet, an notitia ex sui natura sit sui obiecti repraesentativa, et sic [212] sua imaginatio prima habet satis magnam apparentiam, concessis suppositionibus, sed negando quod species non [213] se haberent sicut [214] numeri illa [215] imaginatio non procedet, [216] ergo etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus