Lectio 24, de Notitia

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.1.0-dev | January 10, 2016

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, October 1st, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio24

Lectio 24, de Notitia

[Recapitulatio]

1In praecedenti lectione dictum fuit unde notitia, et praecipue intuitiva, habeat quod sit [1] talis vel talis obiecti repraesentativa. Et consequenter dictum [2] est de notitia beatifica quod ipsa est quodammodo ad placitum Dei [3] significativa. Et ex consequenti pro huius [4] materiae ampliori declaratione dicebatur quod Deus concurrit dupliciter ad causandum huiusmodi notitiam beatificam, licet utroque modo concurrat immense et omnino [5] uniformiter adaequate.

2Quantum est de se uno modo concurrit pure effective, S48va et secundum hoc dat [6] tali notitiae beatificae [7] speciem essentialem. Secundo modo concurrit obiective uniformiter, tamen concurrendo obiective quantum est ex parte sui potest dare alium et alium modum repraesentandi tali V47va notitiae beatificae secundum bene placitum suae liberae voluntatis. Unde cum identitate specifica actuum potest Deus facere quod unus actus plura repraesentet uni [8] quam alteri. Ideo dicebatur quod diversitas actuum non provenit ex diversitate modorum concurrendi obiective ad eorum productionem, sed ex libera Dei voluntate sic ordinate, quia cum eodem [9] concursu omnino, vult Deus talem actum tantum vel taliter repraesentare. Ideo radix principalis repraesentationis notitiae [10] beatificae est ex divina libertate, et ista est natura actuum revelatorum supernaturalium, et [11] hoc quodammodo imitando divinam notitiam. Et de facto ita est de assensibus et notitiis beatorum, [12] sicut alias dictum est de fide et assensu fidei, nam sicut fides est assensus respectu alicuius futuri et tamen potest numquam fuisse assensus illius, ita oportet concedere quod beati habent [13] iudicia de aliquo futuro taliter fore, et tamen possunt talia [14] iudicia [15] numquam fuisse iudicia de sic fore sine deceptione quacumque. Ideo per hoc habetur quod huiusmodi actus supernaturales sunt alterius speciei et alterius conditionis quam actus naturaliter in nobis causati ab obiectis sensibilibus.

3Et circa hoc prius notatum fuit quod aliquae notitiae dependent a suis obiectis, immo etiam veritates naturaliter a nobis causatae, et in [16] talibus verificatur [17] illud ab eo quod res est vel non est, [18] etc. De notitiis autem supernaturalibus sic non est, immo habent rationem prioritatis ad sic esse R37va vel fore ad extra. Consequenter dicebatur quod staret quod esset [19] SV220va unus actus in specie qui esset in uno notitia plurium quam in alio [20] et sic per eundem actum specificum [21] omnes possent esse [22] beati. Unde iuxta hoc salvaretur quod tota [23] latitudo accidentium sive visionum beatificarum esset simpliciter finita quantum ad speciem licet essent infinitae quantum [24] visiones possibiles, quia omnes essent eiusdem speciei, ideo non redderent latitudinem accidentium [25] infinitam quoad speciem, immo nihil adderent. Per hoc etiam salvaretur de capacitate animae [26] intellectivae, quia communiter consuevit introduci [27] in materia illa de capacitate animae quod S48vb anima plus posset mereri quam posset beatificari. Istud faciliter solveretur ex quo eadem est species omnium visionum beatificarum, V47vb ideo quaelibet anima esset beatificata per eundem actum specie beatifica. Quod autem sit plurium graduum vel plurium cognitiva, hoc haberet ex divina libertate [28] quae non respicit limitationem capacitatis animae. Ex quo consequenter posset salvari quod fierent [29] diversae revelationes [30] actuum, quia idem actus ex divina libertate potest nunc repraesentare aliquid vel aliter [31] quod ante non repraesentabat. Et consequenter dicebatur quod staret quod idem actus repraesentaret primo Verbum, deinde creaturas [32] et Verbum secundum quemcumque modum [33] sibi [34] placuerit. [35] Et consequenter diceretur quod idem actus posset repraesentare Verbum et seipsum licet [36] stat quod solum repraesentet [37] Verbum, et sic staret eundem actum esse rectum et reflexum, quia esset reflexus inquantum repraesentaret se et esset rectus inquantum repraesentaret Verbum.

4Item diceretur quod non est improbabile quin actus posset esse simplex Dei notitia apprehensiva et etiam complexa, non solum affirmativa sed etiam [38] negativa, quod etiam eadem notitia esset affirmativa unius et negativa alterius sicut quod eadem notitia esset affirmativa divinae perfectionis et negativa imperfectionum vel aliarum habitudinum repugnantium ipsi Deo, non esset tamen concedendum quod huiusmodi actus posset [39] sibi [40] esse contradictorius. Patet quia, si sic, tunc certum est quod esset propositio [41] falsa et impossibilis, quia esset copulativa composita ex partibus [42] contradictoriis vel sibi aequivalens, [43] et sic beatus assentiendo per illam notitiam deciperetur deceptione maxima, scilicet assentiendo simul duobus contradictoriis. Isto tamen non obstante, potest eadem notitia esse [44] successiva iudicium contradictorium sed numquam simul.

[Reditio ad notitias abstractivas: duo genera conceptuum universalium]

5Quantum autem ad notitias abstractivas circa hoc fuerunt dati modi causandi notitias R37vb abstractivas ex [45] notitiis immediate causatis ab obiectis sensibilibus. Unus modus fuit, dato uno conceptu singulari cum connotatione accidentali et circumstantiis accidentalibus, vis [46] abstractiva potest immediate conceptum simplicem absolutum abstrahere [47] absque concursu aliarum causarum S49ra particularium. Sed de conceptibus [48] generalibus [49] sive communibus et de [50] ordine ipsorum restat aliquid dicendum pro nunc, ubi notandum quod huiusmodi conceptus sunt duplices. Quidam sunt dicentes perfectionem simpliciter sine quacumque limitatione. Alii sunt conceptus limitati propter V48ra limitationem cognitionis sive imperfectionem, SV220vb sicut sunt genera subalterna, et species subalternae, et [51] species specialissimae, unica forte excepta in genere substantiae, etc,

[Primus conceptus universalis: circa conceptus universales dicentes perfectionem simpliciter]

6Circa primum de modo causandi [52] huiusmodi conceptus est advertendum quod huiusmodi conceptus sumuntur [53] a convenientiis rerum generalibus; [54] unde, gratia exempli, capiatur infima species, quaecumque sit illa et minime participans divinam perfectionem, participans [55] solum in esse, ita quod habeat solum [56] esse, sicut divina essentia habet esse, et solum habeat esse, [57] tunc a convenientia generali ipsius cum [58] Deo, quia quilibet habet esse potest sumi conceptus universalis dicens perfectionem simpliciter, et esset [59] iste conceptus ens. Deinde sit secunda species: quaecumque fuerit [60] illa quae [61] conveniat cum Deo in aliqua maiori perfectione quam prima, et sic, gratia exempli, in [62] vivere. Tunc [63] a convenientia [64] illa [65] quae [66] est [67] communis sibi et deo sumitur unus conceptus dicens perfectionem simpliciter. Et sic consequenter de tertia, et quarta, et sic aliis [68] continue ascendendo secundum perfectionem specierum possibilium. [69]

7Et sic sicut est processus in infinitum in huiusmodi speciebus, quia quacumque data potest dari perfectior, quia quacumque data, cum inter illam et Deum sit infinita [71] distantia, inter illam et Deum [70] potuerunt [72] produci infinitae, quarum una semper erit perfectior alia, quia potentia infinita numquam adaequat sibi effectum [73] aliquem finitum [74] ad extra, quia si sic iam, [75] esset potentia finita et limitata ad illum effectum. Ita est processus in infinitum in huiusmodi notitiis abstractivis a convenientia specierum creabilium [76] cum [77] Deo. Ideo quot [78] sunt species producibiles a Deo [79] tot sunt conceptus formales ab intellectu ex convenientiis specierum cum Deo continue [80] perfectiores et perfectiores [81] secundum perfectiones specierum competentes Deo non particulariter sive singulariter [82] sed universaliter. Utrum autem [83] aliqua perfectio univoce competat Deo S49rb et creaturis, de hoc alias videbitur loco suo. [a]

[Secundus conceptus universalis: circa conceptus universales limitatos]

8Alius est modus abstrahendi [84] conceptus limitatos [85] generum R38ra vel specierum subalternarum. Et iste modus satis explicatur in Vico Straminis [86] secundum subordinationem terminorum repositorum in praedicamento substantiae et arbore porphyriana.

[Ulterior explicatio circa conceptus universales dicentes perfectionem simpliciter]

9Circa modum [87] primum est iterum advertendum quod, a quolibet conceptu [88] universali conveniente Deo et creaturis dicenti [89] perfectionem simpliciter potest abstrahi conceptus eiusdem generis dicens perfectionem inmensam cum exclusione omnium imperfectionum V48rb possibilium. Verbi gratia, ab infima specie [90] et eius convenientia cum Deo sumitur iste conceptus ens dicens perfectionem simpliciter. Consequenter iste conceptus 'ens' cum certis circumstantiis et determinationibus sibi additis potest sumi unus conceptus complexus adaequate supponens SV221ra pro Deo ut 'ens independens,' 'ens a se,' [91] 'ens primum,' etc. Et [92] ab isto conceptu complexo abstrahi potest unus conceptus simpliciter absolutus proprius ipsius Dei. [93] Et ita consequenter a secunda specie et [94] eius convenientia essentiali [95] cum Deo potest sumi unus conceptus universalis supponens pro Deo et creaturis. Et ille conceptus cum certis circumstantiis et determinationibus sibi additis erit adaequate supponens pro Deo. Et ab illo conceptu tamen [96] poterit iterum [97] abstrahi conceptus simplex proprius et absolutus ipsius Dei supponens pro omni illo pro quo supponit ille conceptus complexus.

10Et sicut [98] est processus in infinitum in conceptibus communibus Deo et creaturis, formatis a convenientiis essentialibus inter Deum et creaturas, [99] dicentibus perfectionem simpliciter, et [100] est processus in infinitum continue ascendendo secundum perfectius et perfectius secundum perfectionem specierum, ita [101] etiam in huiusmodi conceptibus propriis ipsi Deo abstractis ab huiusmodi conceptibus erit [102] processus in infinitum conformiter [103] sicut in praecedentibus, ita quod, sicut in latitudine conceptuum communium [104] Deo et creaturis contingit procedere in infinitum semper [105] secundum perfectius et perfectius secundum perfectionem specierum, ita in latitudine conceptuum propriorum Deo formatorum sive abstractorum ab huiusmodi conceptibus communibus Deo et creaturis. Et tot sunt huiusmodi conceptus [106] proprii Deo formabiles [107] ab intellectu quot sunt denominationes perfectionis simpliciter competentes Deo et creaturis, quia quilibet conceptus sumptus a convenientia essentiali convenienti [108] Deo et creaturis dicente perfectionem S49va simpliciter quilibet V48vb talis repraesentat Deum cum limitatione quadam, ut quod Deus est ens, quod Deus est vivens, et sic de aliis quia non habemus vocabula [109] imposita significabilia [110] omnes denominationes perfectionis simpliciter competentes Deo et creaturis. Ideo contingit infinitos conceptus formari ab intellectu R38rb ab huiusmodi convenientiis communibus Deo et creaturis, et consequenter ab illis conceptibus formari [111] conceptus infinitos ipsius Dei proprios.

11Et tunc consequenter imaginandum est quod posset [112] elici aliquis [113] conceptus absolutus et proprius ipsius Dei aequivalens omnibus istis conceptibus propriis ipsi Deo, et esset 'ens' in prima sui significatione competens ipsi Deo, quia secundum combinationem plurium conceptuum propriorum ipsi Deo possent elici conceptus perfectiores et perfectiores proprios [114] ipsi Deo secundum perfectiorem et perfectiorem combinationem plurium conceptuum propriorum ipsius Dei.

12Ex istis apparet [115] quod plures possunt haberi conceptus absoluti quorum quilibet supponit pro Deo adaequate et singulariter. Sed [116] iterum per combinationem illorum conceptuum propriorum ipsius Dei absolutorum possunt haberi conceptus proprii Dei perfectiores et perfectores secundum pluralitatem SV221rb combinationum plurium conceptuum propriorum ipsius Dei. Et inter illos esset ordo talis, quod quanto causaretur a conceptibus pluribus [117] magis [118] divinam essentiam exprimentibus, [119] tanto esset perfectior. Et tunc [120] esset processus in infinitum in huiusmodi conceptibus secundum perfectionem specierum abstractarum, [121] quia licet in homine daretur perfectior quae [122] posset elici ab homine, tamen ab angelo posset perfectior elici, et sic consequenter ascendendo secundum perfectionem potentiarum abstractivarum [123] possibilium. Utrum autem conceptus formatus ab omnibus huiusmodi conceptibus propriis ipsius Dei sit possibilis hic in via, dico quod non. Tamen dico quod [124] beati in patria habent [125] huiusmodi notitiam Dei aequivalentem omnibus denominationibus perfectionis simpliciter competentibus Deo et creaturis.

[Ulterior explicatio circa conceptus universales limitatos]

13Alius est V48vb imaginandus [126] modus abstrahendi notitiam propriam ipsius Dei non secundum processum datum, sed ex conceptibus limitatis creaturarum, et est quasi differens specie a primo modo. Unde advertendum est quod quaelibet notitia creaturae est immediate apta S49vb nata concurrere ad causandum notitiam ipsius Dei propriam abstractivam. [127] Nam sicut creaturae ordinem habent ad Deum sic etiam notitiae creaturarum ad notitiam ipsius [128] Dei. Ergo sicut creaturae sunt quaedam luminaria Deum repraesentantia, sic notitiae creaturarum sunt quasi quaedam [129] luminaria apta nata. Quantum est [130] de se concurrere ad notitiae Dei productionem ita quod ex unica [131] notitia creaturae potest immediate elici notitia abstractiva Dei, licet hoc sit nobis impossibile, scilicet quod ex unica [132] notitia creaturae possimus [133] elicere notitiam ipsius Dei, immo ut plurimum in nobis [134] requiruntur in nobis plures R37va notitiae creaturarum et apprehensivae [135] et adhaesivae ad formandum notitiam abstractivam ipsius Dei propter defectum et debilitatem potentiae abstractivae, licet [136] quaelibet notitia quantum est de se sufficiat. Ideo in nobis plures requiruntur notitiae creaturarum, nunc simplices nunc [137] cum [138] compositione nunc cum [139] divisione, nunc [140] cum discursu, vel cum ratiocinatione, et [141] secundum compositionem huiusmodi notitiarum creaturarum resultant diversi conceptus Dei magis vel minus perfecti, et ideo inter potentias animae, vis [142] abstractiva est multum nobilis et [143] perfecta et [144] multum intellectum [145] perficiens.

14Et de huiusmodi cognitione Dei fuerunt [146] multi modi dicendi antiquorum, nam recitat Rabi Moses [147] non fuit nisi unicum Dei nomen affirmativum, et fuit hoc nomen multum secretum et non fuit revelatum nisi idoneis, id est, [148] habentibus intellectum sufficienter dispositum ad abstrahendum. Unde ars abstractiva esset valde nobilis [149] si posset sciri, quia per eam, possemus acquirere [150] diversas notitias ipsius Dei et aliorum quas non habemus. Unde licet habeamus practicam abstrahendi, non tamen habemus artem, nec mirum, quia illud est [151] valde V49ra difficile propter latentes operationes intellectus. Unde per viam abstractionis potuerunt [152] philosophi devenire ad [153] notitiam intuitivam ipsius [154] Dei, et tunc [155] vocaverunt [156] ipsum intellectum adeptum.

15Unde SV221va circa hoc ad videndum, [157] unde sive [158] per [159] quid notitia abstractiva est sui obiecti notitia. Est considerandum quod certa habitudo et combinatio notitiarum nunc complexarum nunc incomplexarum animae ex talibus combinationibus, quasi per modum speciei repraesentatur [160] Deus, licet S50ra nulla pars illius combinationis sive [161] congeriei [162] notitiarum [163] repraesentet Deum. Tamen tota illa congeries quasi [164] per modum speciei repraesentat Deum intellectui. Et tunc [165] intellectus ex illa congerie [166] aptus natus est exire in actum ad causandum notitiam ipsius Dei quasi habens [167] speciem repraesentativam ipsius Dei format notitiam ipsius Dei. Et sic patet quod ex illa tota congerie notitiarum creaturarum resultat quasi species repraesentativa ipsius Dei, et tamen nulla illarum notitiarum est huiusmodi species sive nulli illarum notitiarum [168] competit [169] illa conditio competens toti congeriei, sicut harmonia est combinatio multorum sonorum simul, et tamen nec unus nec alter illorum sonorum est harmonia. Et sic [170] secundum varias combinationes creaturarum eliciuntur variae notitiae Dei specificae. Simile est sicut de eductione formarum R38vb substantialium de materia, nam secundum aliam et aliam combinationem qualitatum primarum educitur alia et alia forma de materia. Etiam secundum hoc [171] quod possunt perfectius et perfectius combinari, sic [172] perfectiorem et perfectiorem formam educunt de potentia materiae. Sic imaginandum est de notitiis tam [173] complexis quam incomplexis creaturarum quia ex alia et alia [174] combinatione ipsarum possunt elici varii conceptus ipsius [175] Dei et secundum perfectiorem et perfectiorem combinationem huiusmodi notitiarum secundum hoc potest haberi conceptus magis et magis perfectus ipsius Dei. Et tunc si [176] esset processus in infinitum in huiusmodi combinationibus, sic etiam [178] esset processus in infinitum V49rb in huiusmodi [177] ipsius dei notitiis abstractivis ipsius Dei formatis [179] ab intellectu ex huiusmodi combinationibus notitiarum creatarum, ita quod tot essent conceptus Dei formabiles ab intellectu quot essent huiusmodi combinationes notitiarum creatarum [180] possibiles. Et posito isto, scilicet [181] quod huiusmodi combinatio [182] notitiarum creaturae teneat locum speciei, tamen non causat proprie speciem ipsius Dei nec est propria species ipsius Dei. [183]

[Opinio Henrici de Oyta]

16Et ex hoc patet quod, salva reverentia Magistri Henrici de Oyta, ipse non bene videtur dicere quod in potentia sensitiva ex concursu duorum obiectorum causatur species tertii obiecti. Verbi gratia, ex specie lucis cum aliis opacis, species albedinis, [184] rubedinis, vel viredinis [185] in nobis causatur sicut est [186] in iride. [187] Ex specie [188] lucis et aliorum opacorum causatur S50rb in nobis species rubedinis et tamen non est ibi rubedo sed in hoc bene potest sensus decipi. Exemplum est clarum [189] de calce, nam si calx praesentaretur alicui in vase in quo [190] consuevit poni farina, intellectus vel sensus non exibit in actum nisi iudicando [191] de calce. Sed ibidem decipietur ex parte reflexionis, quia intellectus iudicabit [192] se videre farinam, et tunc, [193] si dicatur talis, in illo casu [194] iudicabit [195] ibidem esse [196] farina, ergo etc.

Responsio ad Henricum de Huta

17Respondetur dupliciter. Uno modo negando quod causabit actum farinae, sed correspondenter ad propriam SV221vb speciem calcis causabit notitiam calcis naturaliter agentis. Sed intellectus reflectendo supra suum actum decipietur [197] iudicando calcem sit farinam [198] quia, propter [199] proprietatem actuum [200] albedinis et [201] calcis, possibile est quod intellectus exeat in actum calcis mediante eius propria specie, et tamen iudicabit [202] se non habere actum calcis sed albedinis. Et sic si intellectus [203] vellet [204] habere notitiam reflexam supra suum actum, decipietur iudicando se cognoscere calcem, R39ra quia non sequitur intellectus iudicat se cognoscere calcem. [205] Notitia reflexa ergo cognoscit calcem.

18Secundo diceretur quod ex propria specie calcis cum habituali cognitione [206] farinae intellectus formaret propriam notitiam farinae, nam species calcis potest movere intellectum ad formandum notitiam farinae [207] cum quadam habituali recordatione sive cognitione farinae. Ideo similiter [208] diceretur quod in iride intellectus vel ex habituali notitia quam habet de rubedine V49va cum speciebus lucis et aliorum opacorum format notitiam rubedinis vel quod intellectus extra in actum proprium lucis et aliorum opacorum [209] iudicat tamen se cognoscere rubedinem.

[Resolutio: possibilitas notitiae circa Deum]

19Ex istis satis apparet quod multipliciter de Deo possumus habere notitiam simplicem et propriam absolutam. Uno modo ex conceptibus propriis creaturarum possumus elicere conceptus proprios ipsius Dei sicut dictum est. Secundo modo ex proprietatibus communibus Deo et creaturis possunt elici conceptus proprii ipsius, et in talibus est processus in infinitum secundum perfectionem specierum. Tertio modo potest haberi conceptus proprius Dei ex [210] combinatione propriorum conceptuum Dei abstractorum a [211] convenientiis S50va communibus [212] competentibus Deo et creaturis, et secundum hoc [213] quod a pluribus conceptibus elicitur proprius ipsius Dei [214] secundum hoc est perfectior et in talibus est processus in infinitum sicut dictum est.

20Ex istis possunt inferri plura corollaria contra oppositum opinantes sicut sunt [215] Ockham, [b] Gregorius, [c] et Sanctus Thomas [d] qui ponit quod magis via remotionis quam affirmationis potest haberi conceptus Dei proprius, scilicet removendo imperfectiones creaturarum, ut [216] quod Deus est ' ens [217] independens,' 'incorruptibile,' etc., et quanto plures imperfectiones removentur tanto conceptus erit [218] perfectior [219] Et causa brevitatis, non plus pro nunc. [220]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus