Lectio 3, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio3

Lectio 3, De fide

[Conclusiones circa fidem]

1Sciendum est quod quamquam fides sit [1] quoddam accidens essentialiter sub qualibet specie substantiae [2] constitutum, nihilominus habet aliquam denominationem perfectionis [3] moralem [4] quam, de facto, creatura vel [5] creata substantia substantia [6] non [7] habet, scilicet, denominationem repraesentationis [8] conformis divino iudicio. Ideo quantum ad hoc fides et actus fidei habent unam conditionem quae est tantae [9] excellentiae quod nulli substantiae creatae competit. Unde quantum ad hoc, habet modum aliquem aeternitatis, non quoniam [10] sit [11] res temporalis, sed quia in repraesentando, non transit in praeteritum, [12] et ideo semper manet contingentia futurorum. Unde, licet Sortes per assensum fidei assentit quod resurrectio mortuorum erit, ille assensus quantum ad hoc non trahit aliquam necessitatem ex praeteritione illa. Verum est tamen quod istud resolvere est difficile; pro cuius declaratione, ad imaginationem, capiamus aliquam creaturam, quae ex sua natura sequatur regulam divinae intelligentiae, tunc proportionaliter imaginetur quod fides de natura sua sit conformis divino iudicio. Et tunc, [13] isto dato, proportionaliter est dicendum de fide sicut de divino iudicio, ita quod non stat fidem a divino iudicio [14] discedere, [15] ita quod divinum iudicium sit exemplar factum necessarium ipsius assensus fidei. [16]

2Item imaginetur quod Deus ostendat formaliter [17] in Verbo Sorti [18] 'Antichristum fore' et quod Sortes ei assentiat; certum est quod illa notitia, quam Sortes habebit, erit conformis notitiae Verbi. Item imaginetur quod Verbum non solum obiective repraesentet 'Antichristum fore,' sed quod realiter sit met notitia in eadem proportione, sicut esset una notitia creata. Quare ergo [19] non posset Deus creare [20] unam notitiam, quae haberet eundem modum repraesentandi Sorti sicut Verbum ipsum, non V8vb enim videtur aliqua [21] ratio vel [22] repugnantia. Item certum est quod positio est aliqualiter [23] difficilis, sed si resolvamus quantitatem effectus in quantitatem [24] potentiae, non erit aliqua [25] difficultas.

3Item ex quo fides facit credere miranda, scilicet, quod una et eadem res simplicissima est tres personae, et quod facit intellectum abnegare semet ipsum et fertur [26] in obiectum absque apparentia vel ratione probabili, [27] non est mirum, si sit alterius conditionis quam alia accidentia. Imaginando igitur quod ista denominatio sit communicabilis creaturae, et cum hoc etiam denominatio vitae sit communicabilis creaturae [28] et cum ista non repugnant simul esse, quia reperiuntur in Deo competere possunt creaturae [29] quo dato, videtur quod talis creatura non posset errare quovis R4ra modo [30]

[Objectio contra illas conclusiones]

4 Verum est quod ista positio habet aliquas difficultates, ita quod arguitur [32] quod quacumque creatura [31] intellectiva, data quantumcumque perfecta, adhuc [33] esset peccabilis.

[Prima ratio]

5Arguitur primo quod sic [34] hac creatura data, adhuc [35] esset intrinsece et essentialiter libera. Ponatur igitur quod sit libera [36] respectu a effectus, tunc potest eum producere vel non producere. Ulterius ponamus [37] quod Deus praecipiat sibi facere a; quia potest cadere sub praecepto, et cum sit libera, tunc poterit non facere a, quia propter praeceptum non mutabitur eius libertas; tunc ultra non facit a et est sibi praeceptum, ergo peccat.

[Secunda ratio]

6Secundo arguitur [38] sic [39] quia dato quod huiusmodi creatura haberet conditionem fidei, ita quod esset necessario conformis divino iudicio in repraesentando, staret quod esset rectitudo alteri et non sibi, ergo [40] est de fide. Ergo positio praedicta [41] non est fundata bene, quia, data intelligentia tua, non esset rectitudo sibi, sed alteri, quia non est repugnantia quod aliquid sit aliqualiter notitia alicui et non sibi sicut de facto est de Verbo divino quia [42] potest esse notitia finita creaturae et non [43] sibi, [44] ideo etc.

[Tertia ratio]

7 Tertio [45] sic, data tali creatura, Deus V9ra posset actus suos deacceptare, ergo actus sui possunt esse peccata. Consequentia tenet quia deacceptatio Dei [46] reddit opus creaturae culpabile, ergo etc. Confirmatur, quia sola acceptatio significat creaturam, ergo a simile deacceptatio sufficienter [47] indignificat creaturam. [48] Antecedens [49] fuit tactum in meo principio. [a]

[Quarta ratio]

8 Quarto, [50] quia dato quod talis creatura [51] non [52] commissive posset peccare, saltem omissive posset, quia ad omissionem nihil requiritur positivum.

[Quinta ratio]

9Item probatur quod posset errare, [53] quia eius essentia intrinsece subiceretur praeteritioni, sequitur etc., [54] tenendo positionem [55] praedictam, scilicet, quod sit possibilis talis creatura.

[Responsio ad rationes praedictas]

[Ad primam]

11Ad primam: quando dicitur quod adhuc talis creatura esset libera essentialiter, posset dici de libertate quod forte [56] non esset libera respectu quorumcumque actuum. Sed ista responsio non valet, quia sufficit quod sit libera respectu alicuius actus, [57] quia de illo argueretur: dicendum igitur est [59] aliter quod loquendum esset de tali creatura, sicut de bono [60] confirmato in gratia sicut [61] de anima Christi, quia eodem modo argueretur [58] quod talis posset peccare et, sicut responderetur de anima Christi, ita respondendum esset [62] hic: quod non esset possibilis, licet quaelibet pars casus esset [63] possibilis, sed [64] adhuc ista [65] responsio non vadit [66] ad radicem. Ideo aliter dicendum est imaginando quod in isto casu propria natura esset [67] inseparabilis ab huiusmodi creatura est omnino sequi iudicium divinum, [68] et tunc diceretur [69] quod stante praecepto non libere produceret [70] a, licet ante libere [71] R4rb potuisset produxisse, et causa est quia a habet tunc [72] conformitatem divinae rectitudini. Ideo eo ipso quod [73] habet conformitatem divino iudicio, naturaliter talis creatura inclinatur ad illud, et ista solutio est melior et fundatur in hoc quod naturale [74] est isti quod feratur in quodcumque cuius omissio esset sibi V9rb obliquitas, et ideo quantum ad hoc motio [75] ad conformitatem divinam non esset libera ad producendum a, sed naturalis et istud potest exemplificari aliter, nam naturaliter inclinatio primaria semper est recta, quia immediate dirigitur ab agente [76] infallibili, [77] quare non errat, quia si erraret, imputaretur Deo, quia inclinatio primaria naturalis est quidam pulsus [78] a Deo immediate. Et tunc consequenter dicitur in casu in quo esset aliquod praeceptum datum tali [79] creaturae rationali quod esset contra eius inclinationem naturalem et [80] variaretur eius naturalis inclinatio, quia numquam Deus immediate inclinat creaturam contra praeceptum suum [81] datum creaturae rationali quod esset contra inclinationem eius naturalem, [82] quia inclinaret immediate ad malum quod immensae [84] bonitati repugnat divinae. [83] Et [85] istud ponit Guillelmus Parisiensis in libro suo De universo [b] et in libro suo [86] De virtutibus, [c] etc.

12Ex dictis sequitur quod sola [87] extrinseca legis positio variat respectu eiusdem operationis speciem causalitatis, quia de specie causalitatis libera efficitur naturalis, sicut dictum est. Sequitur ultra quod, si latenter Deus ordinaret pro bono universi causare a actum, creatura a actum mere naturaliter produceret. Sequitur ultra quod, si, ad imaginationem, [88] talis creatura [89] obligaretur ad a, necessario faceret a.

13Contra praedicta [90] arguitur probando [91] quod: talis creatura [92] adhuc [93] peccare posset sive errare quia, stante obligatione, ponatur [94] quod Deus subtrahat suam activitatem et quod secum non concurrat ad actum [95] causandum, tunc talis creatura non impleret praeceptum. [96]

14Ad istud dicitur quod transgressio obligationis pro tunc non esset culpabilis, quia Deus contra suam misericordiam ageret obligando aliquem ad impossibile. Secundo dicitur [97] quod: si Deus, ad imaginationem, sic faceret, tunc esset transgressio legis omissive, quod non [98] imputaretur sibi ad culpam.

[Ad secundam]

15Ad secundam rationem quando dicitur, V9va 'licet talis creatura posset esse esse [99] alteri' etc., ista ratio petit principium, ita quod negatur antecedens. Unde bene [100] probat quod probatio [101] adducta pro ista ratione non est evidens, sed sufficit quod sit probabilis. Et breviter, quando dicitur, 'sic est de fide, [102] ' ergo etc., negaretur consequentia, quia nulla creatura rationalis potest esse notitiam alteri, licet sibi, sicut ponitur [103] de suprema [104] intelligentia possibili, et ideo, quantum ad hoc, esset conditio opposita fidei.

[Ad tertium]

16 R4va Ad tertiam rationem [d] de deacceptatione, [105] quia 'Deus posset deacceptare actus suos,' etc. Hic dicitur breviter [106] negando consequentiam, et pro responsione oportet dare aliquam notitiam. [107] Primo dicitur quod non est simile de acceptatione et de acceptatione. [108] quia de acceptatione bene conceditur quod, eo ipso quod Deus acceptat creaturam, ipsa est Deo grata, [109] quia non est revocandum in dubium quin, eo ipso quod Deus vult creaturam esse bonam, ipsa sit [110] bona, quia ipse est principalis pars bonitatis creaturae, [111] quia licet gratia et caritas beatificant creaturam, non tamen sine ista [112] acceptatione. Deacceptatio autem [113] respectu concurrentium ad peccatum non habet istam prioritatem, immo deacceptatio est posterior [114] ad actum malum, quia per prius creatura male [115] agit quam Deus [116] deacceptet eam nec indignatur sibi, nisi [117] quia mala est. [118] Econverso autem est in acceptatione, quare non est simile.

17Item comparando [119] illa, quae concurrunt ad actum bonum et [120] ad acceptationem, et comparando [121] illa, quae concurrunt ad actum malum [122] ad deacceptationem: acceptatio ad illa, quae concurrunt ad bonum actum haberet [123] multo maiorem proportionem quam deacceptatio [124] ad illa, quae concurrunt ad actum malum.

18Item divinae [125] bonitas est acceptare creaturam non suis exigentibus meritis, sed deacceptare sine meritis: illud pertinet [126] ad diabolum et non ad Deum.

19 Ideo [127] tertio dicitur quod deacceptatio non potest esse sine culpa, ideo dicitur quod casus est impossibilis [128] quod, creatura in nullo derelinquente, [129] Deus eam deacceptet.

20 V9vb Quarto dicendum est imaginando quod peccatum plura includit, scilicet, actum liberum libere elicitum contra legem et deacceptationem et alias circumstantias multas et totale aggregatum proprie dicitur peccatum, et tunc diceretur [130] quod in casu in quo creatura, in nullo derelinquente [131] deacceptaretur, non peccaret, utendo de peccato sicut nunc, quia ad integritatem peccati [132] requiruntur [133] multo plura quam deacceptatio. Modo, ad positionem partis non sequitur positio totius, sed bene [134] sequitur quod haberet aliqualem [135] indignationem, unde imaginandum est quod, [136] sicut figulus potest ordinare de vasis suis unum ad bonum et aliud [137] ad malum, sicut [138] est de Deo respectu creaturarum quod [139] Deus de sua potestate absoluta potest creaturas ordinare unam ad bonum et aliam ad malum

[Ad quartam]

21Ad confirmatione de omissione iam responsum est [140] quod, stante praecedente, [141] iam habet habitudinem respectu productionis a, [142] ideo necessario facit a, quia iam intrat rationem [143] illorum quorum omissio esset sibi obliquitas.

[Ad quintam]

22Ad aliam quando probatur [144] quod posset errare R4vb quia posset transire in praeteritum etc. [145] dicendum est quod talis creatura, licet [146] quantum ad essentiam suam transiret in praeteritum, [147] non tamen quantum ad esse iudicium vel cognitionem, sicut tactum est de fide, quia fides licet quoad [148] eius essentiam transeat in praeteritum, [149] non tamen quoad [150] eius repraesentare. [151] Est ergo fides quid habitus supernaturalis a solo Deo ipsi animae infusus, mentis humanae illustrativus ad assentiendum veritatibus theologicis inclinativus naturaliter semper [153] se conformans divino iudicio. [152]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus