Lectio 31, de Notitia

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.1-dev-master | May 7th, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, May 7th, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio31

Lectio 31, de Notitia

Responsio ad rationes principales: quod Deus non sit a nobis cognoscibilis

1Aliae fuerunt factae rationes quaedam ad probandum contra nostram fidem quod de ea nec de eius obiecto possit haberi scientia, ad quas nunc respondendum. Arguebatur enim primo quod Deus non sit a nobis cognoscibilis, quia si sic, huiusmodi notitia, per quam cognosceretur Deus, esset potentiae perceptivae proportionata. Et si sic, cum potentia sit finita et finite immutabilis, sequitur quod huiusmodi notitia erit improportionata obiecto, quia obiectum est infinitum. Vel viceversa, huiusmodi notitia erit proportionata obiecto, et si sic, erit improportionata potentiae. Et per consequens, data notitia Dei, sequitur necessario quod illa proportionata R52rb potentiae et disproportionata obiecto vel e contra, et per consequens non reputabile obiectum.

Responsio ad primam rationem

2Respondetur primo dicendo quod: inter potentiam et notitiam et inter notitiam et obiectum non requiritur aliqua proportio secundum proprium modum loquendi, quia nec requiritur proportio proprie sumpta quae est in quantitatibus continuis, ut cuilibet constat, nec est ibi proportio quae reperitur inter potentias ad similitudinem quantitatum, sicut in potentiis motivis, quae ad similitudinem quantitatum dicuntur ad invicem comparari, scilicet, secundum proportionem, quae reperitur in quantitatibus continuis vel in numeris. Ad propositum nullo modo huiusmodi proportio requiritur inter potentiam et notitiam vel notitiam et obiectum.

3Secundo dico quod dicta Sanctorum et doctorum dicentium: 'quod inter potentiam et obiectum debet esse certa proportio', debet intelligi quod obiectum est conveniens potentiae vel bonum quantum est de per se. Unde quod est alteri bonum vel ad quod alterum ordinatur vel cuius adeptio sibi proficit vel se habet in ratione finis vel alterius causae illi proficitur[?} illud. Respectu illius dicitur proportionatum. Unde obiectum esse proportionatum potentiae vel intellectui, nihil aliud est quam ipsum esse bonum tali potentiae vel conveniens vel ad quod talis potentia inclinatur vel ordinatur. Et iste est verus intellectus omnium dicentium quod 'inter potentiam et obiectum debet esse certa proportio'. Et non ita est proportio in proposito quod Deus est obiectum beatificum et finis ultimus ipsius creaturae. Ideo consequentur est obiectum proportionatum potentiae intellectivae creaturae pro cuius adeptionem creatura optime est, quia ipsa est secundum quod ordinata est. Ideo in eo formaliter quiescit et omnis inclinationes, quae sunt in creatura per modum carentiae cessant. Et solum remanent complacentiae convenientis.

4Sequitur primo quod quanto Deus excedit potentiam, tanto est sibi magis proportionatus. Patet nam, nisi Deus excederet potentiam perceptivam immense et infinite, non haberet rationem finis ultimi creaturae, nec esset obiectum finaliter quietans creaturam, ergo non haberet sufficientem proportionem ad creaturam secundum modum iam expressum.

5Sequitur secundo de actu quod quanto actus, qui inter potentiam et obiectum, magis excedit facultatem naturalem potentiae perceptivae, tanto talis actus est potentiae perceptivae magis proportionatus. Unde imaginandum est quod tota latitudo actuum beatificorum excedit facultatem naturalem potentiarum beatorum. Et tunc imaginandum est quod in huiusmodi latitudine, quanto actus magis recedit a non gradu, magis excedit facultatem naturalem talis potentiae. Et tamen quanto magis ascendit, tanto est sibi magis conveniens et magis proportionatus, quia quanto magis ascendit recedendo a non gradu, tanto magis delectatur R52va et quietatur potentiam perceptivam, ergo etc.

6Ex quo sequitur tertio quod huiusmodi proportio non consistit in aliquo gradu quantum ad speciem, quia tota latitudo graduum beatificarum est talis quod in huiusmodi latitudine quilibet gradus est proportionatus et conveniens potentiae. Et ascendendo continue secundum proportionem datur semper convenientior et convenientior potentiae quantum ad speciem et forte quod de potentiae Dei ordinata non est dabilis actus supreme conveniens et proportionatus potentiae, et quod ita sit, patet de anima Christi, cui dedit Deus supremam speciem actuum creabilium. Et sic si detur talis gradus, ille erit supremae proportionatus potentiae. Sic autem non credatur de lege communi, quia de lege communi numquam quis ascendit ad suum caput, quod est Christus. Adhuc quantum ad humanitatem, ita quod nullus viator de lege communi potest ad tantam beatitudinem pervenire sicut Christus, et hoc quoad humanitatem.

7Sequitur ulterius quod nullum obiectum finium est summae proportionatum potentiae creatae intellectivae, quia nullum obiectum finium est summae quietatum[?] intellectus. Item nulla creatura habet rationem infiniti et ultimi finis. Modo, sicut alias dictum est, proportionalis ordo est causarum finalium, sicut agentium, ita quod, sicut causa secunda concurrit active per accidens et non ex se, sed ex causa infinite et immense activa. Item causa finalis secundaria potest esse causa finalis per accidens alicuius ordinati in ipsam, et non se sola, sed mediante ultimo sive immenso, etc. Ideo dicit Augustinus""inquietum est cor nostrum, Domine, donec requiescat in te.""

8Ulterius sequitur quod nulli potentiae proportionatum obiectum est sibi simile vel ipsamet solo Deo excepto, quia quaelibet alia potentiae ordinatur et tendit finaliter in ipsum, tamquam in sibi proportionatum, ergo etc.

9Ex quo sequitur quod ex diversitatem magis consurgit proportio convenientiae quam ex similitudine, simile enim reperitur in naturalibus. Nam materia est improportionatissima formae, et tamen una maxime in naturalibus appetit aliam, et tamen cum hoc habet oppositas conditiones, quia forma est actus etet [1] materia potentia, et ista convenientia consurgit ex appetitibus ipsarum habentibus ordinem inter se. Et ex isto consurgit bonum convenientiae.

10Sequitur ulterius quod dependenti independens et finito infinitum sunt proportionativa[?issima?], ita quod independens est proportionum dependenti, quia nisi obiectum dependentis esset independens, non quietaret dependendum, nec dependentis ad dependendum posset esse terminus finalis, nec quietatio.

11Sequitur ulterius quod ad esse proportionatum sicut requiritur inter potentiam R52vb et obiectum, non requiritur essentialis convenientia, immo sic esse proportionaliter consurgit ex oppositis rationibus quantum ad esse similitudinis. Sed magis ex inclinatione et tendentia unus in aliud. Unde si A inclinetur ad B et continue tendat in B et per convictionem A cum B cessat tendentia ipsius A.

12Sequitur ulterius quod proprie loquendo inter actum et obiectum non requiritur similitudo, quia, sicut alias dictum, est non competit notitiae ratione similitudinis ipsius ad obiectum quod sit repraesentativa obiecti, sed ex concursu obiecti et inflexu obiectivo, sicut est de notitia intuitiva vel ex certa combinatione notitiarum, ex quibus resultat certa combinatio et proportio tenens locum speciei, ex qua elicitur notitia abstractiva de re. Et sic patet quomodo prima ratio sit soluta.

Responsio ad secundam rationem

13Secundo principaliter arguebatur quod impossibile sit de De habere notitiam, et hoc ratione infinitis[?] distantiae obiecti a potentia per similitudinem de mobili localiter. Nam si esset aliquod mobile localiter quod distaret infinite a loco, non posset tale mobile moveri ad locum sic infinite distantem, nisi per formam infinitae virtutis. Istud est impossibile creaturae, ita de loco spirituali posset fieri argumentum nam potentia perceptiva est quodammodo localis spiritualiter in ipso Deo a quo infinite distat. Et per consequens moveri non potest ad illum locum nisi per formam infinitam, id est, per notitiam infinitam et infinite repraesentantem, et talis creaturae est impossibile, ergo etc.

14Hic est notandum, sicut ad primam rationem, quod quantum ad essentialem perfectionem essentia divina infinite distat a creatura, non tamen infinite distat quantum ad propositum. Spectat, quia divina essentia non distat infinite cognoscentis[?] a creatura. Ita quod ita quod cognoscere divinam essentiam non est infinitae difficultatis. Unde possumus imaginari aliquas res secundum unam rationem infinite distare abinvicem et finite solum secundum aliam rationem. Gratia exempli: sicut sunt superficies et lineae mathematicae, considerando quantum est ex parte essentialis perfectionis linea et superficiens non distat infinite, et tamen quantum est ex parte proportionis distant infinite, ita quod quantumcumque linea augeretur numquam deveniret ad aequalitatem superficiei. Ita in proposito quasi viceversa quantum est ad rationem essentialis perfectionis creaturae ad Deum est infinita distantia. Quantum autem est ad possibilitatem cognoscendi est distantia solum finita, nam potentia intellectiva creaturae se extendit ad quodlibet obiectum cognoscibile. Ideo in suo ambitu claudit divinam essentiam, ideo etc.

15Secundo dicitur R53ra quod: si esset in argumento aliquis color hoc esset ad probandum quod impossibile sit creaturae divinam essentiam [2] attingere comprehensive, quia ad comprehendendum divinam essentiam, oportet habere notitiam aeque perfectam in esse notitiae, sicut est obiectum in se. Ita quod notitia, per quam obiectum, quod est Deus, comprehenderetur, esset infinita et infinite immensa, et sic bene concederetur quod isto modo creatura non est huiusmodi notitiae capax, immo solus Deus cognoscit se sic comprehensive. Cum hoc tamen stat quod Deus sufficienter cognoscitur a beatis.

Responsio ad tertiam rationem

16Tertia ratio principalis: sensus non potest attingere ad materiam rem intelligibilem immaterialem, ergo nec intellectus ad rem infinitam et immensam. Probatur consequentia, quia multo magis Deus excedit nostrum intellectum quam intellectus sensum. Si ergo sensus non sufficit intelligere[?] materiam[?] abstractam a materia, sequitur quod intellectus non sufficiet in Deum mi?eum[??], qui est obiectum immensum absolute.

17Respondendum est quod huiusmodi excessus quam spectat ad excessum rerum inter se est impertinens ad propositum. Et istud potest exemplificari in cognitione sensus, nam sensus visus habet obiectum suum color et lumen vel lucem, sensus gustus habet saporem pro obiecto, modo visus non potest percipere saporem, nec gustus colorem sive lucem. Unde sensus sunt limitati secundum organa quibus utuntur. Intellectus autem non est potentia organica nec utitur organo in suis operationibus perfectis, ideo sufficit intellectui quod habeat intelligibile pro obiecto. Unde de ratione intrinseca sensus, non est quod posset in illud obiectum et non in aliud, maxime cum intellectus et sensus sint eadem potentia; et etiam cum omnes sensus sint eadem potentia, sed sensus est talis quod non est aptus natus exire in obiecta nisi mediantibus diversis organis, intellectus autem non. Ideo habet quodlibet intelligibile pro obiecto. Ideo patet quod illa ratio nihil concludit. Unde non provenit imperfectione sensus quod non posset in hoc obiectum vel in illud, sed hoc provenit ex limitatione diversorum organorum secundum quae sensus fertur in sua obiecta diversa. Si autem non limitatur intellectus organo corporeo, ideo etc.

Responsio ad quartam rationem

18Quartum argumentum esset: si Deus esset a nobis cognoscibilis, vel huiusmodi notitia esset divina essentia vel esset qualitas creata. Non primum, quia tunc illa notitia esset immensa, quia divina essentia est in se et essentialiter et intrinsece immensa. Confirmando arguebatur sic: per hoc quod notitia est perfectioris speciei proportionaliter secundum hoc perfectius immutat, modo notitia divina est specie immensa. Nec potest dici quod huiusmodi notitia sit qualitas creata, quia nulla qualitas creata R53rb potest esse sufficienter Dei repraesentativa.

19Ista ratio tangit difficultatem, quae debet tractari circa distinctionem 17, quia secundum aliquos, qui ponunt quod Spiritus Sanctus realiter sit caritas et dilectio qua diligimus Deum et proximum, et quod vitaliter seipso ipsam immutat potentiam affectivam, scilicet, voluntatem per modum habitus vel actus secundum aliquos, sicut ponit Magister. Eadem difficultas est utrum posset esse realiter notitia creaturae, et ista materia habet prolixius tractari circa distinctione 17. Tamen licet Magisterin hoc multi videantur negare, reputo illud satis probabile, sicut dicunt plures, ut Magister Ioannes de Ripa.

20Unde circa hoc respondeo ad rationem: potest pro nunc probabiliter dici quod notitia qua Deus cognoscitur a creatura est ipsemet Deus, ita quod seipso potest immutare potentiam vitalitercreaturae intellectivam absque productione notitiae vel speciei distincte ab ipso.

21Tunc ad rationem quando dicitur quod illa notitia esset absolute immensa, negatur consequentia ad probationem, quia [si], Deus est realiter et intrinsice notitia immensa, conceditur, esset creaturae immensae notitia. Negatur consequentia, quia Deus mere libere se communicat creaturae secundum quaecumque gradum notitiae sibi placuerit, sicut infinita causalitate activa concurrit quantum est de se semper uniformiter, et tamen quodcumque effectum potest producere, sive parvum sive magnum, secundum quod sibi placuerit, ita est ex parte causalitatis istius, quae reducitur ad extra rem vel obiectalem.

22 Ad confirmationem, cum arguitur sic: generaliter quanto aliqua notitia est perfectioris speciei, tanto perfectius immutat. Sed notitia illa, quae est Deus, supra omnem aliam possibilem, etiam supra summam intelligentiam, si daretur, ergo etc. Negatur consequentia, quia huiusmodi notitiae, quae sunt immediate causatae ab obiectis, illa obiecta sunt agentia naturalia, ideo immutant potentiam secundum ultimum sui posse. Modo sic non est de notitia divina, quia mere libere immutat potentiam secundum quod sibi placet.

23 Ex quo sequitur quod staret quod aliqua notitia causata ab obiecto creata perfectius immutaret et faceret perfectius cognoscere obiectum suum quam Deus, ut notitia concurrens, non quod Deus sit intensibilis et remissibilis, sed ex sua libertate esset quod esset creaturae creatae vel tantae cognitio.

24Et ad istam rationem respondet Magister Ioannes de Ripa sub aliis verbis, dicit enim sic: quod si Deus sit notitia creaturae, sicut ipse tenet, tunc Deus erit notitia infinita quantum ad speciem, finita tamen quoad gradum.

25Sed istud, ut mihi videtur, non potest stare, quia licet Deus absolute sibi et R53va etet [3] intrinsece sit infinita notitia, tamen non est notitia creaturae secundum tantam denominationem secundum quam est sibi notitiam. Nam si modus secundum quae[?] Deus est notitia creaturae esset infinitus et immensus, ratio demonstraret, ut mihi videtur, quod Deus infinite immutaret creaturam, quia perfectius immutaret quam quaecumque notitia creata, etiam quam suprema, si sit debilis. Et ideo videtur quod istud sit contra opinionem praedictam, et contra ipsum dicentem quod Deus non potest esse notitia creaturae secundum quaecumque gradum notitiae sibi placuerit sive intensum sive remissum.

26Unde circa hoc de reponendo huiusmodi notitiam sub specie, quia istud est mere extrinsecum sibi, potest dici quod illa erit in esse notitiae creaturae eiusdem speciei, cuius notitiae vicem gerit.

27Ex quo sequitur quod potest esse infinitarum diversarum specierum in esse notitiarum creaturae, quia imaginabiles sunt infinitae notitiae creaturae possibiles. Ex quo ergo Deus supplet vicem, vel supplere potest, reponetur sub eadem specie sub qua reponitur notitia cuius vicem supplet. Et illud est probabilius dicere quod ipse idem repraesentat et eodem gradu immutat potentiam, sicut species cuius vicem gerit. Ergo quantum ad habitudinem ad potentiam et obiectum se habet, sicut notitia cuius vicem supplet. Et per consequens quantum ad hoc potest dici: eiusdem speciei cum notitia illa cuius vicem supplet [4] , igitur etc. Et sic non concederem cum Magistri Ioannes de Ripa quod Deus esset infinita notitia quoad specie. Unde data quacumque notitia creata in eadem proportione, Deus potest libere immutare potentiam; et huiusmodi immutatio non includit inhaesionem vel informationem, quia de ratione notitiae non est quod inhaereat vel informet potentiam.

28Respondendum est secundum aliam viam admittendum secundam partem argumenti, scilicet, quod Deus possit esse a nobis cognoscibilis notitia creata. Et cum dicitur: 'Deus est immensus, ergo nulla notitia creata potest eum repraesentare.' Negatur consequentia ad probationem, incircumscriptibilis est dicendum, esset, si placet de vocabulo, quia vel intelligitur quod nulla notitia creata Deo adaequatur comprehensive, et sic ratio concludit verum. Alio, quod est incircumscriptibilis vel incomprehensibilis, id est, quod per nullam notitiam creatam beatifica potest repraesentari. Et sic negaretur, quia isto modo cognoscendo Deum sufficit cognoscere ut summum bonum et summae quietatum secundum quod in eo consistit ratio ultimi finis. Utrum autem possit aliqua notitia creata cognosci secundum omne de eo dicibile, teneo, propter reverentiam Sanctorum etet [5] doctorum et R53vb animae Christi, dicentium quod anima Christi cognovit omnia, quae verbum, et quod ipsa notitia animae Christi est tamquam exemplar divinae essentiae et quare mundus architectus in quo relucet Deus et omnia factibilia cum hoc. Tamen stat quod illa notitia non sit comprehensiva ipsius Dei, quia oporteret quod esset notitia in se aeque perfecta sicut Deus. Modo secunda notitia animae Christi non esset aequae clara in se nec aeque perfecta sicut Deus, ergo. Modo secunda notitia animae Christi non esset aeque clara in se nec aequae perfecta sictu Deus, ideo etc.

29Sed tunc dicit Adam penes quid attenditur perfectio notitiae.

30Responsio est facilis penes imaginationem illius supremae notitiae. Valde enim imaginale est quod sint plures notitiae distinctae idem repraesentantes. Verbi gratia, possibile est quod sit aliqua notitia quae modo repraesentet etiam Deum et nullam creaturam. Potest iterum esse una alia, quae non repraesentet nisi Deum, quae magis assimilabitur primae luci quam prima. Ita quod possibile est quod sint duae notitiae, quae non repraesentant nisi idem, et tamen una perfectius repraesentabit quam alia. Et istud induxi ad ostendendo quod nedum quoad istam multitudinem, quae est omnium cognoscibilium possibilium habuit anima Christi cognitionum, sed habuit suprema in speciem possibilem, quia Deus dedit sibi tantum quantum potuit et extensive et intensive. Et ideo cum reverentia ipsius Adae videtur mihi quod non bene dicit declarando se dicens quod: si Sortes et Plato cognovissent istam conclusionem 'triangulus habet tres' etc., aeque perfecte cognovisset unus sicut alter. Verum est dicit ipse quod de triangulo unus potest habere notitiam perfectiorem quam alter; sed quantum ad illam conclusionem, aeque perfectam notitiam habuisset unus sicut alter. Et consequentur dicit quod: si Sortes cognoscat triangulum habere tres, etc. aeque perfecte, cognoscit sicut Deus cognoscit, quia Deus respectu huius conclusionis triangulus hoc[?] etiam adaequate cognovit finite sicut Sortis, licet de substantia[?] illius conclusionis habeat infinitas cognitiones.

31Istud ut videtur non bene stat, quia Deus eandem conclusionem multum clarius et perfectius cognoscit quam Sortes, quia quicquid Deus cognoscit infinite, ita quod si, ad imaginationem, iudicia essent in Deo distincta, quotquot essent, essent infinita et infinitae perfectionis. Et ideo iudicium illud quod Deus habet de creatura est infinitae virtutis et nobilitatis et lux infinita. Lux autem quam habeo de creatura est infinita et limitata.

32Unde dicit consequenter continuando materiam: non est dicit ipse inconveniens quod Deus cognoscat contingenter, ergo non est inconveniens quod cognoscat finite. Salva sui reverentia, consequentia non valet, immo ex hoc, scilicet, quod cognoscit R54ra contingenter cum hoc, quod est substantia[?] immutabilis, sequitur ipsius immensitas et infinita perfectio; ergo non sequitur, contingenter cognoscit, ergo finite cognoscit; immo ex antecedente[?], cum uno addito, vero sequitur oppositum recte, scilicet, quod infinite cognoscit. Nam bene sequitur Deus contingenter cognoscit et non est mutabilis, ergo infinite cognoscit. Et ita argueretur de notitia revelata a Deo, quia bene sequitur ista notitia contingenter repraesentat et est infallibilis, ergo est immensa vel saltem quod est exemplar divinae immensitatis specialiter. Tamen in Deo arguitur quod sit immensae perfectionis ex hoc, scilicet, quod contingenter cognoscit et est scientia immutabilis. Et sic patet quantum ad istam rationem a creatura Deus notitia creata et etiam notitia increata potest cognosci. Et sic patet quid sit dicendum ad istam rationem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus