Lectio 32, de Notitia

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.1-dev-master | May 7th, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, May 7th, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio32

Lectio 32, de Notitia

Responsio ad quintam rationem

1Quinta ratio principalis inducta ad probandum quod Deus non sit a nobis cognoscibilis tangebat illam difficultatem: utrum huiusmodi notitia esset finita vel infinita. Et breviter resolvitur ad hoc quod si ponatur esse finita, tunc aliqua notitia creaturae erit perfectior. Si autem ponatur infinita, tunc creatura non erit illius notitiae capax.

2 Quod autem si ponatur quod sit finita, sequitur ex hoc quod sit aliqua notitia creaturae perfectior. Probabatur, quia obiectem certae perfectionis causat notitiam sui certae perfectionis, et obiectum perfectius causat etiam perfectiorem notitiam, et cum sit processus in infinitum in obiectis creabilibus, sequitur quod tandem deveniretur ad aliquuod obiectem quod causabit notitiam sui perfectiorem quam sit notitia Dei. Nam si ponatur quod notitia ipsius Dei sit finita, habeat igitur certam proportionem notitiae albedinis; cum igitur sit processus in infinitum in obiectis creabilibus et correspondenter eorum notitiis, et semper perfectius obiectum causat perfectiorem notitiam, sequitur quod tandem dabitur aliquod obiectum quod causabit notitiam quae habebit maiorem proportionem ad notitiam albedinis quam notitia ipsius Dei finita.

3Ista ratio prima facie est apparens, tamen ipsius possunt esse variae possunt esse solutiones. Primo igitur, quia tenendum est quod ipsa est finita et finitae perfectiones, ideo restat respondere ad rationem unde Magister Ioannes de Ripa ponit quod non est processus in infinitum in notiis huiusmodi causatis ab obiectis, quia tenet quod tota latitudo et totus numerus omnium accidentium est finita sive finitus; ideo tenet quod solum sunt finitae species cognitionum accidentium; ideo datur aliqua suprema etiam finita; ideo non est processus in infinitum in notitiis, R54vb sicut in obiectis creabilibus. Et ideo consequenter diceret quod aliqua sunt obiecta, quae non possunt concurrere obiective ad sui notitiam causandam. Et ideo ascendendo secundum obiecta veniendo ad intelligentias dabitur aliqua intelligentia, quae non poterit concurrere obiective ad sui notitiam causandam. Sed si debeat cognosci, ipsa erit suimet notitia. Et ideo difficultas argumenti non est aliqua apud ipsum, quia illa notitia erit perfectior quam notitia Dei creata, quia est una intelligentia et notitia Dei est accidens. Ideo ista ratio non est difficilis in aliquo. Dicendo[?] consequenter ad sua principia.

4Verum est quod ista positio, licet sit probabilis, quia non est contra fidem, tenui tamen in praecendentibus lectionibus contrarium. Ideo ipsa relicta respondendum est aliter ad rationem admittendo quod sit processus in infinitum in huiusmodi notitiis obiectorum creabilium quod tamen non admitterem, si concederem quod accidentia reponerentur in genere perfectionis metaphorice loquendo. Ideo repono accidentia extra latitudinem illorum, quae constituunt genus perfectionis metaphorice. Advertendum tamen quod non est proportionalis habitudo notitiarum inter se sicut obiectorum a quibus causantur et in hoc stabit fundamentum huius dubii. Et causa est, nam valde bene possibile est quod aliquod idem obiectum uniformi concursu quantum est ex parte sui esset variarum notitiarum diversarum specierum exemplum[?] de obiecto sensibili quod causatis[?] notitiam intellectivam et sensitivam immaterialem et alterius speciei quam sit notitia sensitiva ab eo causata.

5Item eodem concursu causaret in angelo notitiam perfectiorem et alterius speciei, si angelus esset praesens, uniformi tamen concursu et inter alias causas, una causa est, quia obiectum non est totalis causa huiusmodi notitiae, sed potentia concurrit active ad huiusmodi notitiam causandam. Et ideo non sequitur, si aliqua multitudo causarum concurrit ad productionem alicuius effectus, si una dupletur vel augeatur quod effectus dupleturduppletur vel augetur. Et ideo potentia diversificat effectum, quia si sic potentia nobilior ipsa cum obiecto producit effectum nobiliorem, et ex ista radice bene apparet quod non secundum proportionem obiectorum est proportio notitiarum, immo staret quod idem obiectum eodem concursu quantum est de se in infinitum produceret diversas notitias perfectiores et perfectiores secundum quod potentiae quibus applicarentur variarentur continue ascendendo secundum perfectius et perfectius. Et sicut continue ascendendo secundum perfectius et perfectius contingit quod idem obiectum causet infinitas notitias, ita descendendo, quia sicut intuitivam R54va notitiam in homine, ita sensitivam, deinde potest causare aliam notitiam in potentia sensitiva, deinde potest causarecausare [1] aliam notitiam [2] in potentia sensitiva minus bene disposita, et sic in infinitum continue dividendo vel diceretur quod ex alia radice ascendendo per obiecta contingit devenire ad aliqua quae mere libere agerent et viderentur secundum quod placeret eis, et istud est conveniens in angelis propter misteria et officia, quae Deus vult esse secreta, ideo etc.

6Quarto dicitur quod non dantur huiusmodi proportiones, sicut imaginatur Adam, et quod in perfectionibus essentialibus notitiarum non erit processus in infinitum secundum perfectionem obiectorum, ita quod semper perfectioris obiecti erit perfectior notitia. Et sic data notitia aliqua potest dari in duplo perfectior et in triplo, et sic in infinitum eo quod species non concurrunt in aliqua perfectione unica in quo possint sic comparari. Modo comparatio debet esse in aliquo quod sit eiusdem rationis in quolibet comparabilium, comparatio enim sive proportio proprie dicta semper reperitur in rebus eiusdem generis, sicut quantitatis ad quantitatem, vel numerum ad numerum. Sic autem non est in speciebus, nec potest imaginari quomodo daretur perfectio dupla ad perfectionem humanam. Quid enim esset hoc dicere quod proportio perfectionis humanae duplaretur, ideo argumentum procedit ex falsa imaginatione, scilicet, quod species sint adinvicem comparabiles secundum perfectionem essentialem, et sic consequenter diceretur de notitiis.

7Alio modo potest dici quodlibet adhuc ad modum loquendi communem et causa doctrinae admitteretur quod aliquo obiecto dato dabilem[?] est perfectius in duplo, in triplo, et sic in infinitum secundum quod placuerit diceretur quod non esset eadem proportio notitiarum, sicut obiectorum, quia non oportet quod causatas obiectiva correspondeat proportionaliter ad perfectionem essentialem et intrinsecam, quia iam de facto ita est de causalitate activa. Videmus enim quod non est ordo causalitatis activae secundum ordinem perfectionis rerum, quia materia prima ponitur perfectior quam causalitas, et tamen materia prima non est activa. Et calidum[??] est activa, ita in proposito potest dici quod causalitas obiectiva non correspondet proportionaliter ad perfectionem essentialem et intrinsecam rerum secundum congruentiam et indigentiam universi, ita quod res secundum magis congruunt et sunt magis necessariae et magis influunt obiective et aliae quae non sunt, ita necessariae, nec ita congruunt secundum hoc etiam influunt minus obiective, sicut non congruit universo quod materia prima agat secundum quod recipiat formas substantiales, etc. Et sic tenendo R54vb quod perfectiones notitiarum sicut secundum perfectiones obiectorum, non tamen in eadem proportionem, sed ascendendo per non gradum adderetur, immo quod forte in ascendendo infinitum non adderetur, nisi unus gradus vel duo. Et iste modus est satis probabilis.

8Respondendo ad istam rationem, ita quod data una notitia causata finita, non oportet quod obiecti perfectioris in duplo sit dupla notitia, immo data dupla ad illam forte non attingeret suprema intelligentia, si daretur. Et sic non oportet quod si visio Dei esset finita quod posset dari cognitio creaturae perfectior.

9Sexto dicunt aliqui quod aliquo modo visio Dei est infinita, licet non absolute, quoniam scilicet in eadem specie posset dari maior et intensior. Et istud dicit Adam. Non capio, ideo repudiat. Tamen iste modus potest satis sustineri secundum unum modum loquendi, quia quando loquimur de perfectione visionis, utrum sit finita vel infinita, non loquimur de perfectione graduali, quia dicimus quod tota latitudo accidentium est sub anima. Unde notitia Dei pro tanto potest dici infinita, quia scilicet habet infinitas potentias sub se minus perfectas se. Sicut enim infinita sunt obiecta creabilia, et cuilibet correspondet notitia alterius specie et minus perfecta quam notitia Dei. Ideo in comparatione ad illas, potest dici infinita, tamen in suo esse absolute est finita. Et istud potest satis stari secundum istum modum loquendi.

10Aliter respondet Adam imaginando quod ex parte capacitatis animae evadetur huiusmodi difficultas. Nam dicit ipse, dato quod omnia obiecta essent creata quae posset[?] concurrere obiective ad sui notitiam causandum et quod influerent secundum ultimum sui posse, quia est anima est finitae capacitatis, non posset agere notitiam ultra gradum capacitatis animae. Imaginetur enim ex quo capacitas animae est finita quod sit repleta mille gradibus, quodlibet ergo obiectum est causatum in ipsam notitiam graduum ut mille, et sic finite, quia non, nisi ut mille. Et tunc consequenter dicit, dato quod Deus ageret obiective naturaliter causando sui notitiam, non causaret eius notitiam nisi ut mille, ergo tunc quaelibet notitia creavit in ipsa potentia sit finita et visio Dei sic aequalis graduum et nobilior obiecti. Sequitur quod adhuc erit perfectior et nobilior quam quaecumque notitia creaturae, quia ipsa erit causata quoad gradum sicut quaecumque notitia creaturae debetur, et nobilior quantum ad speciem et etiam quantum ad obiectum.

Contra opinionem Adam

11Ista solutio non sufficit iudicio meo nec evacuat difficultatem.

12 Primo, quia impertinens est haec de capacitate animae, utrum sit finita vel infinita; quia capiatur angelus, vel ex quo est processus in infinitum in obiectis secundum perfectionem, iste processus R56ra ponit [3] potentias sufficientes et sufficientes capacitates. Ideo de illis fiat augmentum, nam sicut in infinitum per obiecta perfectioris et perfectioris speciei causabant, etiam perfectiorem et perfectiorem notitiam imperfectionem et perfectionem potentia continue ascendendo secundum perfectionem potentiarum, sicut obiectorum. Et sic restabit adhuc difficultas procedens.

13Iterum non solvit difficultatem, quia hic non arguimus de intensione graduali vel perfectione graduum eiusdem speciei, sed de perfectione specifica. Nam graduum eiusdem speciei, eadem est perfectio intrinseca et essentialis. Nam circa hoc tenendum est quod: albedo mille graduum non esse nec perfectior quam albedo unius gradus. Ex acquisitione enim novorum graduum eiusdem speciei non acquiritur nova perfectio essentialis. Ideo ubi agimus de perfectione cognituum, agimus de perfectione specierum et quantum ad latitudinem specierum, et non quantum ad perfectionem graduum eiusdem speciei. Et sic adhuc restabit difficultas, quia de huiusmodi perfectione specifica, Adam non respondet. Verum est quod iudicio meo ipse ponit notitiam Dei perfectiorem quoad speciem et quoad intentionem graduum quam notitia creaturae, licet non expresse.

Aliqua, quae declarandum sunt

14Circa istam materiam pro eius ampliori declaratione sunt aliqua advertenda, licet solutio rationis possit elici ex aliquibus iam dictis. Tamen advertendum est quod nos possumus loqui de essentiali perfectione notitiae quando quaerimus: 'utrum notitia Dei,' etc. Et quantum ad hoc non videtur inconveniens quod aliqua notitia creaturae esset essentialiter perfectior vel aeque perfecta, sicut notitia Dei vel visio Dei A vel B, si daretur, quia quantum est ex parte obiecti creati non repugnat sibi quam talibus cognitio, quia obiectum creata notitia infinita cognoscitur, sicut notitia qua creatura cognoscitur a Deo, quae est simpliciter infinita et immensa. Et ideo aliqua notitia est infinite perfectior quam sit notitia animae Christi, quam habet de Deo. Consequenter, quia obiectum non est causa totalis notitiae, sed potentia active concurrit ad productionem notitiae, ideo secundum concursum potentiae perfectioris potest esse perfectior notitia de eodem obiecto ascendendo continue ad perfectiores potentias. Et sic videtur quod aliqua potentia cum obiecto causato causabit notitiam perfectiorem quam sit per notitiam Dei A vel B. Unde ponatur quod Deus concurrat finite quantum ad effectum respectu potentiae debilis, producitur tunc notitia Dei valde debilis quoad speciem, et sic videtur quod aliqua creatura posset producere nobiliorem qualitatem, quae sit R55rb odium Dei, quam sit a visio Dei, loquendo de perfectione essentiali. Verisimile enim est quod supremus angelus elicuerit odium Dei valde perfectum essentialiter et forte magis perfectum intrinsece et essentialiter quam sit una parva notitia Dei quam Sortes elicit hic in via cum notitia aenigmatica fidei. Ideo non esset magnum inconveniens concedere quod aliqua notitia creaturae esset perfectior speciei essentialis quam essentia Dei.

15Secundo nos possumus quantificare notitiam quantum ad intentionem, et tunc non est difficultas, quia bene stat quod de creatura habeatur notitia intensior quam sit notitia Dei, quia sicut potest producere Deus notitiam sui ut duo, ita ut unum, et sic in infinitum continue dividendo, ergo etc.

16 Quarto potest quantificari notitia quantum ad gradum perceptionis, et pono hic magnam differentiam inter gradum perceptionis et gradum notitiae. Pro cuius intellectu advertendum est quod si eadem notitia, vel similis omnino quoad partes intensivas notitiae, ponetur in angelo, quae est in homine, angelus esset maior et intensior perceptio quam homini realiter, quia angelus est maioris perceptibilitatis quam homo, ideo etc. Utrum autem gradus perceptionis et gradus notitiae sint aequales, credo quod non, vel saltem dubium est quod si sint aequales in uno quod non in alio, quia perfectio potentiae accidit ad intentionem perfectionis perceptionis notitiae et non in se. Non, quod ponam distinctionem [4] rerum inter gradus perceptionis et notitiae, sed quia notitia in esse perceptionis est intensior quam in esse notitiae, vel quod potentia per notitiam intensius percipit quam notitia sit in se notitia. Et tunc, isto modo loquendo, bene staret quod notitia creaturae esse maior perceptio quam a notitia Dei.

17Quarto modo, potest conclusio intelligi quantum ad speciem lucis in se, quia realiter Deus est lux in se, immo quaelibet notitia est quaelibet lux et species lucis, tunc imaginando latitudinem omnem cognitionum, quae sunt quaedam luces. Et primus gradus sit lux divina, quae est prima lux. Tunc diceretur quod lux Dei semper est perfectior lux quam lux cuiuscumque creaturae, quia lux Dei est immediatior et propinquior primae luci immediate et immediate emanans a prima luce. Ut si comparemus lucem solis ad lucem alterius minus lucidi: tunc quaelibet lux solis, sive quilibet radius solis esset perfectior quam lux, sive radius alterius lucidi minoris, quia quaelibet lux sive radius R55va solis esset immediate emanens a luce solis, quae est perfectior quam lux alterius minus lucidi, ita lux Dei, quae esse immediate emanans a luce prima. Ideo esset perfectior quam quaecumque lux creaturae.

18Quinto modo, potest una notitia comparari alteri notitiae quantum ad perfectionem, quae est in habitudine ad finem ultimum, vel ad finis ultimi consecutionem. Et quantum ad hoc notitia creaturae est imperfectior notitia Dei, quia notitia Dei immediate coniungit potentiam cum sua luce et cum fine ultimo in qua coniunctione consistit ultimata perfectio creaturae. Et ideo quantum ad hoc notitia Dei tenet supremum gradum. Et quantum ad hoc potest dici quod creatura non posset habere notitiam de creatura perfectiorem quam sit notitia Dei, ut illa quae ut ita loquar sufficeret immutare potentiam creaturae cum Deo. Et secundum illum modum, notitia creaturae esset imperfectissima, quia multa sunt cognitiones creaturae quae sunt omnino impertinentes ad finis ultimum consecutionem. Et inter illas, quae sunt pertinentes una est magis pertinens quam alia. Et ideo Deus non indidit nobis quod nos cognosceremus multa, quae sunt sicut angelus, quia eorum cognitio non multum confert nobis ad salutem, nec eorum esset nobis utilis, nisi quod in ea reluceret divina essentia quae relucentia satis apparet in aliis. Ideo quantum ad hoc notitia fidei est perfectior quam quaecumque notitia alia, quia est ad fidem. Et licet non immediate feratur[?] in finem ultimum, tamen disponit immediate ad finem ultimum et etiam cognitio sui multum confert. Quantum ad hoc, quia facit homini cogitare fragilitatem suam et appetere virtutes per quas creatura [5] ducitur in finem suum. Et sic finaliter quantum ad hoc, quaelibet notitia Dei est perfectior quam quaecumque alia notitia.

19Sexto quo[?] potest intelligi sumendo extrinsece perfectionem notitiae, scilicet ex perfectione obiecti. Et tunc isto modo notitia Dei esset infinita, quia esset infiniti obiecti repraesentativa, cum hoc tamen esset intrinsece et essentialiter finita.

20Alio modo potest attendi perfectio notitiae penes modum repraesentandi comprehensive suum obiectum, et sic illa notitia esset isto modo perfectior quae perfectiori modo et magis accedit ad suum obiectum. Et secundum hoc, ponitur hic conclusio: notitia Dei quaelibet creata est in infinitum imperfectam et infinite modica, quia quaelibet notitia Dei creata infinite distat sive deficit ab adaequata comprehensione sui obiecti. Ideo isto modo ipsa est imperfectissima, quia quaelibet notitia creaturae magis appropinquat adaequatam comprehendentem[?] sui obiecti quam quaecumque R55vb notitia creata Dei.

21Unde uno modo creatura [6] est comprehensibilis ab illa creatura, et alio modo non. Pro quo notandum est quod creaturam comprehendi ab alia creatura potest dupliciter intelligi. Uno modo pro cognoscitur secundum omnem praedicatum disci?le[?] de ea, et tunc isto modo non potest creatura comprehendi ab creatura, nisi miraculose et supernaturaliter, sicut secundum aliquos est de anima Christi propter infinitas habitudines quas habet ad se et ad alias res. Tamen istud non denego ab anima Christi, sed cuicumque alteri de lege ordinata. Alio modo potest intelligi quod cognoscitur secundum omnia praedicata essentialia disci?lia[?] de ea, et tunc creatura bene est comprehensibilis ab alia isto modo.

22Ex istis statis apparet qualiter uno modo quantificandi notitias, notitia Dei uno modo est perfectior quam notitia creaturae; alio modo vero est e converso, scilicet, quod notitia creaturae est perfectior quam notitia Dei. Et secundum istas distinctiones respondendum est in ista materia, et sic apparet solutio istius quintae rationis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus