Lectio 34, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.05-dev-master | May 29, 2012

Original Publication: LombardPress, Baltimore, MD, May 29th, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio34

Lectio 34, de Fruitione

Quod in nulla creatura sit ponenda felicitas

1Postquam ostensum est theologia dirigit investigationem humanam, nunc consequenter R58ra declarare oportet sic primam esse bonitatem cuius affectio perficit affectum et cuius adeptio perficit intellectum.

2Et quia circa felicitatem erraverunt multi antiqui ut, scilicet, declarat Augustinus et Aristoteles Io Ethicorum ut Epicurii qui posuerunt felicitatem in voluptatibus et sic de aliis. Ideo ad hoc, quod humana investigatio sit certa circa hoc indiget theologia et sapientia. Et istam partem sapientiae tradidit Magister in prima distinctione. Probatur ergo ratione quod in nulla creatura sit ponenda huiusmodi felicitas.

Primo ratio

3Et haec ex parte creaturae, quia nulla creatura sufficit sibi ad esse nec ad bene esse.

4Quod non ad esse patet quia creatura est in maiori dependentia respectu Dei quam accidens respectu substantiae, immo Deus est sustentans creaturam.

5Secundo proportionalis est habitudo causarum secundarium efficientium ad suos effectus, sicut finalium ad suos. Sed constat evidenter theologo quod causa secunda non sufficit ad ponendum effectum in esse, igitur causa finalis non sufficit terminare suum effectum.

6Item sicut nulla causa secunda est essentialiter causa, ita nulla causa finalis est essentialiter finis, sed accidentaliter finis.

Secunda ratio

7Secundo, in nulla creatura reperitur ratio perfectae bonitatis.

8Modo ""felicitas est status omnium bonorum aggregative perfectus."" per Boetium. Modo, in nulla creatura est plenitudo omnium bonorum.

9Item in creatura sunt imperfectiones multae, ideo in nulla creatura potest esse terminus beatitudinis finalis.

10Item obiectum finale sub ratione finis est quod sit principium omnium bonorum et plenitudo fundamentaria et productiva omnium, et quod omnia redeant in illud principium. Modo nulla creatura est illo modo principium, igitur in solo Deo qui est principium fundamentale et plenitudo omnium bonorum ad quem redeunt omnes creaturae est felicitas. Ideo non sine causa vocatur Deus a in Apocalypsis ""alpha et omega principium et finis.""

Conclusio: quod Deus est summa bonitas

11Et ex istis, sequitur evidenter quod Deus est summa bonitas mentis quietativa in quo ponendus est finis laetitiae. Et ideo Magister usus est istis terminis ''frui'' et ''uti'', verum est quod ista materia tractatur sub aliis terminis dando mandatum de dilectione Dei, scilicet, ""diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, ex toto corde, ex totis viribus,"" scilicet quod mens feratur se tota, scilicet, ex totis viribus in Deum. Et illud mandatum est maximum in lege per cuius observationem ingreditur quis vitam. Dilectio igitur Dei ex tota anima, scilicet propter se, non propter S74rb commodum, est fruitio. Consequenter praecipit diligi proximum R58rb et hoc propter Deum, et ideo est hic materia de usu et traditur in evangelio principaliter.

Quomodo Deus debemus diligi toto corde et proximus est diligendus

12Et ideo materia huius distinctionis tractatur quomodo Deus debemus[?] diligi toto corde et proximus est diligendus. Et dilectio Dei super omnia est dilectio quae non debet referi in aliud, sed diligi debet propter suam bonitatem. Et diligere proximum est eum diligere in relatione ad Deum, et magistri hic aequivocant de terminis, et ideo debent distingui termini.

Distinctio termini

13Unde ''fruitio'' causatur aliquando generaliter pro omni actu potentiae appetitivae cum dilectione tantum. Et sic homines et bruta dicuntur frui cibo, et ista est generalis acceptio.

14Secundo [capiatur] magis stricte pro omni actu voluntatis quo aliquid diligitur propter se sine relatione actuali. Et sic virtutes possunt diligi sine relatione actuali.

15Tertio [capiatur] strictius pro actu voluntatis respectu obiecti inreferibiliter actu vel habitu in aliud. Et sic capitur in proposito, et posterius videbitur, utrum eodem actu diligitur Deus et creatura, et hoc non refert quantum ad materiam.

16Similiter, ''usus'' quandoque capitur communissime, ut in Topicis cum dicitur, ""cuius usus bonus ipsum quoque bonum est"".

17Aliquando pro acceptare vel deacceptare propter aliud sumendum.

18Aliquando pro acceptare vel deacceptare aliquid propter aliud quo fruendum est. Et isto modo distinguitur ''uti'' contra ''abuti''.

Rationes principales contra conclusionem

19Pro declaratione materiae praesentis quae continet multas utilitates, immo tota theologia posset hic tractari iuxta illud: ""in hiis duabus mandatis pendet tota lex et prophetae."" Et ideo hic introducetur ratio humana contra fidem et theologiam et introducentur materiae tractandae.

Prima ratio principalis

20Primo arguitur pro ratione humana sic: anima humana est finita, igitur potest quietari in aliquo bono finito.

21Confirmatur divina essentia movet bonum praecise finite, igitur aliqua creatura in maiori proportione potest movere rationem et quietative.

22Confirmatur, quia per divinam essentiam praecise finite est bonum creaturae, igitur potest dari creatura quae faciet in duplo melius creaturae.

23Item creatura rationalis est in potentia obedientali ad hoc quod quietetur in illo in quo Deus vult eam quietare, igitur non repugnat, quin quietetur in creatura.

24Item inclinatio creaturae in Deum est quaedam commotio ad extra igitur Deus potest suspendere motionem suam respectu creaturae, igitur creatura tendet in aliud.

25Item creatura magis inclinatur ad se quam ad Deum, quia creatura non potest se odire nec R58va actu nec habitu. Sed creatura potest odire Deum, et sic Deus non erit finis creaturae. Et sic, si diligit Deum, hoc est ut bonum sit [sibi]. Et ideo, quicquid creatura S74va appetit, hoc est propter sui conservationem.

26Confirmatur, si Deus esset finis naturaliter intentus, tunc naturaliter posset adipisci, quia Deus et natura nihil faciunt frustra.

27Confirmatur, quia omnia alia possunt acquirere naturaliter suum finem, igitur et homo cum sit perfectior et etiam dans formam dat omnia consequentia.

Secunda ratio principalis

28Secundo principaliter non videtur rationale creaturae diligere Deum, quia non potest ex sua naturali facultate Deum diligere supra alia propter errorem Pelagii.

29Item non est ex libertate voluntatis obiectum huiusmodi velle, quia nullus est actus liber, quia respectu cuiuscumque actus est motio Dei praevia qua posita non stat voluntatem resilire et illa non est in potestate voluntatis, sed solum Dei, igitur nec actus est in potestate voluntatis. Unde prima causa non solum facit effectum sed etiam movet causam. Unde sequitur Deus vult quod voluntas agat, igitur voluntas agit, sed antecedens non est in potestate voluntatis. Igitur nec consequens immo Deus est causa necessitans quia quando vult agere aliquid, illud agitur, alias frustraretur.

30Item nulla persona divina est obiectum fruibile, igitur. Antecedens patet, quia si Pater esset obiectum fruibile, Filius frueretur alio a se.

32Item Deus est diligendus propter beneficia, igitur beneficia sunt magis diligenda. SV240va Et sic Deus non propter se absolute est diligendus.

33Item David dicit: "se servavisse legem propter retributionem", igitur retributio est finale quod diligitur.

34Item si Deus esset diligendus propter bonitatem, tunc proportio bonitatis esset ratio dilectionis. Igitur angelus magis deberet diligi ab homine quam homo, et sic homo teneretur magis diligere proximum meliorem.

35Item beatitudo illa non est summum bonum, quia privatio eius non est summe mala, alias nos essemus summe mali.

Aliae rationes

37Et quaerit utrum Deus sit in infinitum magis diligendus quam proximus.

38Et si sic velvel [1] ergo finite, et sic poterit augeri dilectio proximi quod erit aequalis dilectioni Dei. Si infinite, non posset creatura adimplere.

39Item arguit sic: sint Sortes et Plato quorum quilibet diligat a gradu et velit Sortes suum gradum esse magis adimpletivum praecepti quam Platonis gradus, tunc videtur quod Sortes magis mereatur cum illa R58vb circumstantia. Tunc ponatur quod Plato intendat suum gradum usque ad summum, et Sortes actum suum quo vult esse magis adimpletivum et maneat dilectio Sortis a gradu, tunc aequaliter merebuntur, quia Sortes illa S76vb circumstantia tantum meretur sicut Plato et tamen inaequaliter diligent, et sic inaequaliter diligentes deum ex caritate aequaliter merebuntur.

40Verum est quod circa primum argumentum erunt multa tractanda et circa potentiam et circa obiectum, unde utrum potentia finita sit in causando vel infinita. Unde potest imaginari et sustineri quod potentia sit infinita in esse capacitatis. Et fortior ratio contra illam positionem est, quia esse perceptivum est denominatio perfectionis simpliciter, igitur competit limitate potentiae.

41Istem ista denominatio non est de primis modo posteriores communicantur in remissiori gradu ex eo quod gradus posteriores includit priores, quia quilibet gradus esse perceptivum includit quemlibet gradum esse entis communicati sub perceptivo. Unde, si communicetur denominatio esse perceptivum, tunc latitudo graduum supra perceptivum communicatur perceptivo, et sic non stat aliquid esse infinitum in perceptibilitate et non esse infinitum in entitate.

42Sed contra, quia dicit Philosophus IIo De Anima quod ""sensus propter excellens sensibile laeditur"". Sed intellectus quanto altiora intelligit redditur aptior ad intelligendum, igitur cum in infinitum contingit ascendere in intentione superioris cuius contrarium est in potentiis organicis quae laeduntur ab excellenti sensibili, sequitur quod intellectus est infinitae capacitatis.

43Unde ad rationes in oppositum, cum arguitur quod nulli rei finitae correspondet denominatio infinita simpliciter breviter advertendum est quod aliquae sunt denominationes quae sunt mere essentiales et capiuntur abstractae a convenientia Dei SV240vb et creaturarum et istae sunt specierum constitutivae, et sic ens est prima. Modo de istis, nulla est communicabilis creaturae nisi finite.

44Aliae sunt morales accidentales et extrinsecae et istae possunt intensius communicari vel remissius ut esse activum communicatur intensius vel remissius secundum Dei bene placitum. Unde materia quae est perfectior caritate non est activa, et tamen caritas est activa, ita quod esse activum est denominatio extrinseca accidentalis moralis et tunc diceretur quod esse perceptivum est denominatio accidentalis moralis, et sic esse capax vitaliter est denominatio moralis variabilis ad voluntatem Dei, sicut esse activum. Unde posset communicari angelo quod produceret infinitum et tamen esset finitae essentiae, sicut accidentia producunt substantias R59ra non in virtute proprie sed primae causae. Sed si capitur opposito modo esse perceptivum ut sit denominatio essentialis non convertibilis, tunc diceretur quod potentia est solum finitae capacitatis, et sic passio non convertibilis. Et per hoc salvatur de anima S75ra Christi quod licet infinita participaret tamen esset finitae capacitatis, et per hoc possent solvi argumenta Adae. Unde arguit quod esse aliquis qui tantum meretur quod non posset praemiari. Unde diceretur quod non esset dabilis maximus gradus beatificabilis et beatitudinis etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus