Lectio 37, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.07-dev-master | July 07, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, July 7th, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio37

Lectio 37, de Fruitione

Quod in nulla creatura potest esse felicitas

1Ex habitudine creaturae ad deum ostensum fuit quod in nulla creatura potest esse obiectalis felicitas quaequid dependentia non est nova nec noviter opinata, quia est opinio sacrae scripturae ut ait Apostolus ""quia per ipsum et in ipso facta sunt omnia""; et actuum 17o "in ipso movemur vivimus et sumus". Et etiam augustinus Super Genesim comparat creaturam ad deum sicut Radium solis ad solem. Immo Aristoteles ponit quod a deo dependet caelum et tota natura, et Avicenna dicit quod opinio Aristotelis fuit quodlibet mundus fuerit ab aeterno. tamen omnis res mundi ceperunt esse per productionem a deo. unde licet ex necessitate naturae et naturaliter produxerit eas et conservet, tamen opinio sua est quod intelligentiae et creaturae non habent necesse esse ex se.

2Sed quare non corrumpuntur, hoc est ex bonitate summa dei quam vult ad extra communicare. et ideo aliqui poetae dixerunt in ipso ""movemur vivimus et sumus."" unde dato quod Aristotles ponat quod de necessitate naturae deus conservet caelum, tamen si per imaginationem subtraheretur influentia eius tunc propter dependentiam eius de necessitate laberetur in nihilum.

3Sequitur ulterius quod in nullo bono creato potest Reperiri ratio diligibilitatis ultimatae. Et ex hoc sequitur quod omnes affecti SV242vb ad temporalia quaerunt illud quod non est in creaturis, quia quaerunt rationem terminantis et finientis, et ex hoc apparet eorum deceptio, quia illam nobilitatem quae est terminare finaliter attribuunt creaturae. ideo possunt vocari idolatriae.

4Unde avaritia dicitur idolorum servitus quia attribuunt creaturae illud quod debet exhiberi Deo, scilicet, esse summum bonum et causam supremam finalem. ideo ad deum debet esse ultimata Resolutio et ideo homo debet ad deum converti. ideo habet caput ad caelum elevatum, ut ait metrificator: ""Os homini sublime dedit caelumque videre,"" etc.

Contra opinionem Henrici de Huta

5Sequitur consequenter contra henricum de huta quod nulla est possibilis rationalis creatura quae posset in aliquo bono finito quietari, quia nullum bonum creatum habet rationem quietalis, ergo cum ibi non Reperitur sequitur quod creaturae ad creaturam non est ratio quietativa.

6Unde dicit in forma quod quamvis absolutae foret possibile creaturam rationalem ordinate et in participari frui creatura. hoc tamen non est possibile de creatura rationali sufficienter capaci ultimi finis debitum usum rationis habenti. quantum est de secunda parte illa conformatur dictis supra. sed secundam partem ipse probat, possibilis est rationalis creatura libera quae ratione suae imperfectionis non est elevabilis ad dei cognitionem, ergo nec fruitionem frui, ergo fruitio illa non est sibi possibilis, ergo potest quietari in creatura.

7Sed contra, quia si huiusmodi creatura daretur ipsa tenderet in ultimum finem, ergo circa ultimi finis adeptionem semper inquietaretur. antecedens deductum est supra.

8secundo talis creatura esset felicibilis et in nulla creatura ultimate, ergo quia nulla creatura habet rationem felicibilis, ergo in deo solo.

9Item tali ratione posset dici quod infantes et usu rationis carentes possunt licite frui creatura, quia pro illo tunc non sunt elevabiles ad dei fruitionem.

10Item huiusmodi fruitio esset deordinativa creaturae quia statueret sibi non finem pro fine, et sic moveret ad illud quod non esset finis et sic inordinata fruitio.

11quinto per unum cor?rium[??] quod ponit arguitur. unde dicit quod quamvis foret possibile hominem capacem dei frui creatura licet peccaret, tamen deus posset sibi non velle dare penam pro tali fruitione. et sic licet esset peccatum, non tamen imputatum ad penam. sed creatura secunda pars, quia licet deus non imputaret tamen esset deordinatio, quia fruitio huiusmodi moveret in Rem SV243ra tamquam in finem contrarium qui non esset finis.

12et sic illa fruitio esset motus in finem alicuius Rei qui tamen non esset finis suus. consequenter dicit quod deus non posset facere absque deordinatione ultimate frueretur creatura, quia licet non esset demeritum quia, scilicet, non Inputaretur ad penam. tamen esset deordinatio, quia habitudo Rei ad finem non conservaretur et ita esset in proposito, quia creatura talis quam ponit haberet ordinem essentialem ad suum finem. nec posset tolli talis ordo, quia non iam esset deordinatio.

Obiectio et Responsio

13Sed ponatur quod nedum dispensetur cum isto de dilectione dei, et fruitione sed etiam dispensetur cum illo de inordinatione.

14contra primo quia praeceptum superveniens non variat naturam huius actus diligendi, ergo eodem modo immutat adveniente praecepto sicut ante, et sic operatio non variatur propter superveniens extrinsecum, ergo si ante immutabat respectu creaturae, ergo et nunc, quia non efficitur fruitio alterius speciei propter extrinsecum. et sic licet dispensaretur de inordinatione hoc tamen est extrinsecum respectu diligibilitatis dei. et sic positio sua non est bene fundata.

15Sed quando arguit possibilis est creatura rationalis quae non sit capax dei ergo potest frui creatura, negatur antecedens et consequentia. antecedens negatur, quia sicut alias tangebatur, nulla ratio penitus cognoscit, quoniam inter supremam speciem brutorum et humanam speciem sit aliqua alia possibilis nec aliqua ratio cognoscit ad ponendum quod aliqua species rationalis creaturae sit producibilis sub anima, nam, ut dictum est alia, dispositio sub qua producitur anima est minima sub qua non potest produci forma bruti, et ideo ex ordinatione complexionum rationalis et bruti inter se concluditur quod complexio humana non habet latitudinem infra quin statim intret latitudinem brutorum.

16Secundo negatur consequentia, quia dato quod daretur huiusmodi creatura quae non esset dei capax in participari, tamen esset capax in generali. et tunc daretur aliqua ratio quae esset maxime conveniens et bona suo statui sub qua quietaretur quia sufficeret ad suam felicitationem quod iuxta suam naturam caperet deum. unde in sua ultima et suprema dilectione et delectatione consisteret felicitas sua. unde omnia entia appetunt finem ultimum et felicitantur operando operationes sibi opportunas in ordine ad finem ultimum, quia in huiusmodi operationibus consistit eorum operatio.

17Sed de homine habente usum rationis, utrum deus posset acceptare quod frueretur creatura et non demereretur. hic dicendum quod bene est differentia inter peccatum et demeritum, quia stat quod aliquis peccet SV243rb et non demereatur, quia demeritum cognoscat penam debere infligi et illam penam deus posset Removere. et sic concederetur quod staret[?] quod creatura frueretur creatura et tamen non demereretur licet peccaret, et tunc quando dicitur praecipiatur alicui quod fruatur creatura, dico quod non potest praecipi, quia deus non potest praecipere deordinationem et difformitatem quia illa quae praecipiuntur debent esse ordinata quia ad ea deus specialiter concurrit ultra generalem influentiam ad praeceptum implendum et deus non potest concurrere ad illam difformitatem.

18et sic casus est impossibilis, quia deus non potest decipere se solo immediate creaturam et ideo si non posset decipere. videtur etiam quod non posset se solo causare immediate assensum falsum. ideo non potest obligare creaturam ut fruatur creatura, quia illud est de per se deordinativum. Unde filli israel non peccaverunt causando vasa egyptiorum, quia erant dei. et sic poterat eis praecipere ut ea caperent. et sic illud non potest praecipi sicut nec odium dei. unde diaboli semper peccant, quia continue eliciunt nova odia quae sunt Realiter peccata, et tamen non demerentur quia deus non ordinavit infligere penam pro illis et non solum peccant comissive sed etiam obmissive, quia non diligunt Ddum nec implent praecepta, et tamen non sunt soluti a praeceptis divinis, nec excusantur propter impossibilitatem implendi, quia posuerunt se in huiusmodi statu.

Responsio ad rationes probantes quod creatura potest quietari in bono creato

19Tunc Respondendumnota est ad rationes probantes quod creatura potest quietari in bono creato

Prima responsio

20quando dicitur immo deus movet creaturam praecise finite et praecise finite delectat, ergo potest dari creatura quae magis delectet, et sic alia, et sic in infinitum.

21Primo potest Responderi quod licet ad imaginationem concederetur quod creatura posset intensius delectare quam deus delectet a lumen, scilicet, minime[?] bonum[?]. non tamen convenientius et perfectius, quia huiusmodi delectatio non esset conveniens nec ordinata nec satiaret nec quietaret, immo si in infinitum cresceret huiusmodi delectio non quietaret quia non haberet rationem quietandi. et sic licet appetitus delectationis respectu creaturae non quietat, sed semper tendit, et sic dicitur quod appetitus divitiarum crescunt in infinitum et sic licet delectaret quod ad gradum intensius non tamen delectaret quietative.

22Aliter Respondet eliphat, et dicit quod casus non est possibilis quia si aliqua creatura deletur[?] in deum. et alia deletur[?] in creatura et obiectum duppletur non oportet quod causetur duppla delectatio, et causa est quia non dupplatur habitus diligendi huiusmodi creaturam. Unde ad dupplationem dilectionis vel delectationis non sufficit dupplatio obiecti, quia non solum obiectum concurrit, sed etiam habitus et vigor voluntatis. Verum est quod quantum est de habitu illud non solubilis, quia deus posset dare adiutorium aliud et posset concurrere cum voluntate. et sic staret argumentum. ideo prima solutio est melior, quia intensior non facit ad quietationem SV243va quia si daretur Remissivius gradus fruitionis quietaret quia per eum haberetur finis ulterius.

Secunda Responsio

23Secundo arguebatur volitio[?] est praecise finite bene, ergo per creaturam potest sibi esse ita bene . negatur consequentia, quia illa esse bene sunt diversarum specierum, et sic licet volitio[?] sit praecise finite. unde per habitudinem tamen numquam per creaturam posset sibi esse. ita bene etiam si infinita esse bene haberet a creatura. exemplum ignis per hoc quod est in loco suo naturali bene est, et motus ascensus in circa proportione est sibi bonus et velocior est melior, et alius velocior est melior, et sic in infinitum, et tamen si in infinitum velociter moverentur motu ascensus non esset sibi ita bene sicut per esse in loco suo naturali, quia motus ille ordinatur in illum finem puta ad esse in illo loco, et sic etiam si infinite bene esset creaturae per creaturam adhuc non quietaret quia illud bene esse quod habet a creatura ordinatur in finem, et sic minus esse beatificum esset melior omni esse bene creaturae.

Tertia Responsio

24Alia ratio fuit de potentia obedientiali quia rationalis creatura est in potentia obedientiali, ergo deus potest ordinare unam creaturam in alia. et quod non appeteret aliud, et sic creatura habebit suum obiectum ultimum in creatura, et creatura erit eius ratio quietandi et deus non movebit eam et nullam patietur miseriam nec pene ut supponitur nec culpae, quia hoc erit ex ordinatione ipsius dei ergo etc. Dicitur quod potentia obedientalis non se extendit quoniam creatura inclinetur ad deum, quia habitudo creaturae ad deum est insolubilis nisi per corruptionem creaturae. sed magis potentia obedientalis se extenderet ad agendum vel patiendum quia deus potest elevare creaturam ad quodcumque effectum producendum vel ad producendum supremam intelligentiam si dabilis esse.

25alii dicent quod potentia obedientialis se extendit solum ad illa, quae creatura continet, enuntiet[??] vel aequivalenter ut individuum unius speciei poterit producere individuum in illa specie ut angelus angelum, licet angelus non produceret angelum naturaliter. et sic productio Rerum fit per modum diffusionis speciei et sic ordo naturae est limitatus quod homo producit hominem, et hoc est ex inordinatione naturae, tamen de potentia absoluta quaelibet creatura potest producere quamlibet aliam a se, et sic de potentia dei ordinata solum creatura producit effectum contentum in sua specie, et sic potentia obedientalis se extendit ad agere vel pati, et tunc ad casum quod deus ordinet etc. casus potest sic intelligi quod esse aliqua creatura quam valde diligeret et non Refferret in aliud, et huiusmodi dilectio non esset fruitio sed actus medius inter usum et fruitionem, et si ponatur quod credat illam esse deum tamen ex hoc non esset beatam nec posset se credere esse beatam SV243vb et non esset et ideo quia motio naturae quae creaturae ad deum est insolubilis non potest deus statuere quod creatura tenderet ultimate in creaturam.

Quarta Responsio

26ulterius arguebatur tendentia creaturae in deum est quaedam motio ad extra, ergo deus potest substrahere suam influentiam respectu illius.

27Respondetur primo quod huiusmodi inclinatio non est res distincta a creatura, sed est talis quod oportet invitatur deo immo suum esse est deo inviti sicut esse accidentis esse inviti substantiae, et sic creatura est intrinsece tendentia in deum. et sic deus non potest facere quoniam creatura in eum tendat, ex quo illa tendentia est met creatura vel intrinseca creaturae vel dicitur quod est dependentia quaedam formalis, et est quoddam dependere formaliter, et sic magis est habitudo ad causam finalem quod efficientem, quia illud dependere esset dependere passivum.

28Tertio dicitur quod si poneretur aliquid distinctum, poneretur tamen per modum habitudinis non separabilis a creatura, sicut dicimus quod non stat relationem esse sine extremis[?]. ultimo diceretur quod licet esset Res positiva, tamen non a creatura tolli quia eo ipso quod tolleretur Res essent summe mala, quia non haberet finem, et sic repugnaret deo tollere illam motionem creaturae in deum, ut licet deus posset producere odium dei. et etiam producere animam non tamen potest deus producere odium dei in anima sic quod anima formaliter odiat deum, quia hoc Repugnat divinae bonitati.

Quinta Responsio

29Alia ratio fuit, quia creatura magis diligit se et inseparabilius quam deum quia necessario diligit se, Item non potest se odire, et tamen potest odire Deum.

30hic Respondet eliphat distinguendo de dilectione, quia creatura diligit se affectione commodi et affectione iusti, quantum ad affectionem commodi neccesario diligit se, non autem diligit se neccesario quantum ad affectionem iusti, et sic non valet consequentia creatura magis diligit se et inseperabilius quantum ad affectionem commodi ergo, quia huiusmodi dilectio non est quietativa. Aliter tamen dicitur quod creatura magis tendit in deum quam in se, immo generaliter sicut tenebo creatura primo et principaliter tendit in deum et appetit eum propter se ultimate, et non tendit in se nisi tamquam medium acquirendi deum, licet tamen de corrupta tendentia creatura magis tendat in se, illa tamen tendentia est mala et talis corrigitur per tendentiam iusti, et sic tales tendentiae corruptae sunt inordinatae, licet non imputentur aliquando ad culpam propter penam peccati originalis. unde si creatura cognosceret distincte se et deum et habitudinem sui ad deum creatura SV244ra magis afficeretur et affectione iusti et commodi in deo quam in se, quia videret deum haberet ultimatam rationem omnis diligibilitatis et finis. Immo deum non posset odire, sed quare eum[?] non sic diligit, hoc est ex ignorantia. et sic dilectio honesti esset causa aliarum dilectionum et esset semper prior et cetera, et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus