Lectio 38, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.07-dev-master | July 07, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, July 7th, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio38

Lectio 38, de Fruitione

Additiones ad illud quod creatura rationalis non potest nisi in Deo finaliter quietari

1Visum est prius quod creatura rationalis non potest nisi in deo finaliter quietari et hoc ex habitudine creaturae in qua non reperitur essentialis causalitas finalis, et ut magis materia appariatur pono aliqua.

Prima propositio: quod ratio quietationis in Deo non est ex hoc quod intellectus non reperit maius bonum

2primo quod ratio quietationis in deo non est ex hoc quod intellectus non Reperit maius bonum.

3et hoc pono est contra unum doctorem. unde imaginatur iste doctor quod intellectus quietatur quia discurrendo non Reperit maius bonum.

4sed contra staret quod intellectus iudicaret a esse summum bonum et ultimate quietativum, et quod appetitus rationalis ultra illud nihil appeteret per active volendi, et tamen talis creatura non esset quietata, quia adhuc esset motio naturalis illius creaturae rationalis in deum, propter quod dicit augustinus domine, fecisti nos ad te, ibi denominatur causae finalis habitudo, et inquietum est cor nostrum donec Requiescat in te.

5Unde licet in tali creatura non esset inquietudo ex motionibus voluntatis et rationalis, tamen in ea esset inquietudo ex motionibus naturalibus, et sic licet talis creatura iudicaret se quietata, tamen esset inquietata quia haberet motus contrarios licet motiones voluntatis et rationalis quietarentur, tamen motiones naturales semper tendent in deum, et sic staret naturaliter quod esset aliqua inquietudo in creatura et tamen causam ignosceret, et sic talis creatura non quietaretur.

6Unde si Sortes velit habere a et non possit habere a ex hoc consurgit obiectum tristabile[?], et sic talis creatura posset experiri in tali creatura male esse, licet nesciret resolvere causam, et sic in quietaretur quia non haberet illud quod naturaliter desiderat habere, et etiam ibi esset contrarietas motionum voluntatis et rationalis contra motiones naturales, ex qua consurgeret tristitia et inquietudo, et sic quantum est ex parte Iudicii intellectus est impertinens.

Secundum

7Secundo dicitur quod ex habitudine naturali dei ad creaturam, licet sub absoluta ratione, competit sibi esse ultima ratio fruibilis et quietandi creaturam, et secundum istam habitudinem, dicitur esse obiectum felicissimum unde ex eo quod creatura est dependens et fluit et deus habet talem naturam quod terminare potest finaliter tendentia SV244rb creaturae. ideo creatura quietatur, nolo tamen dicere quod talis habitudo sit formalis ideo quietandi creaturam ut videbitur.

Tertium

8Tertio dicitur quod ex naturali propria conditione deus est huiusmodi et ex natura sua est talis.

Quartum

9ideo quarto dicitur quod si daretur creatura omnino independens a deo per imaginationem nihilominus in deum quietaretur, quia natura dei talis et sic si per imaginationem esset alius deus ipse frueretur deo et quietaretur in eo et sic patet quod multiplex est ratio in deo quare creatura quietatur in eo, unde quia creatura exit a deo et tendit in eum et deus potest terminare suam habitudinem et tendentiam. ideo est obiectum felicitatis et quietativum.

Aegidius de Roma et tres causas quod Deus est obiectum felicitatis

10Et circa hoc aegidius de Roma in quolibetis suis assignat tres causas.

Prima causa

11primo assignat causam, quia deus est causativus et conservativus omnis boni et ipse hoc Resolvit ad illum sensum quod talis naturae est quod nullum potest esse bonum nisi a deo. Et pro declaratione istius ipse dicit quod imaginandum est quod deus se habeat ad creaturam. non sicut impressio figurae sigilli ad creaturam, quia talis impressio Remanet in cera sigillo amoto, sed se habet sicut impressio figurae sigilii ad aquam, qui continue Requirit praesentialiter[?] figuram sigilli, quia per eius subtractionem, desineret in aqua figura sigilli, sic creatura remota influentia conservativa eius desineret esse quia semper Requirit praesentiam conservatis[?] ipsius dei.

12unde deus magis est intimus creaturae quam creatura sibi met. et sic creatura habet magis esse in deo quam in se et iuxta hoc guillelmus parisiensis ponit quod magis Realiter deus est esse creaturae quam creatura sit. unde dato quod de per se creatura magis diligeret se quam deum. tamen magis debet diligere deum quia magis debet diligere suum esse quam suum non esse modo ad deum non esse sequitur creaturam non esse Sed ad creaturam non esse non sit, quia adhuc Remanet ars factiva creaturae, et sic ad esse dei sequitur posse esse creaturae, sed ad non esse dei sequitur impossibilitas esse creaturae, et sic visa illa habitudine magis debet diligere deum et optare ipsum esse quam se esse quia quantumcumque creatura non sit adhuc Remanet ars factiva eius et potest esse.

Secunda causa

13secunda via quia dicit quod deus est totale bonum creatura vero non est nisi bonum partiale, ideo tendit in deum quia totum et pars habent habitudinem, quia pars exponit se pro toto immo pars magis diligit totum quam se sicut patet de manu quae se exponit morti pro toto. modo deus est fons totius bonitatis, immo est tota bonitas, immo creatura non est nisi quaedam participatio tenuissima illius bonitatis.

14et ista via continet duas, quia Realiter creatura non diligitur propter aliquam umbram participatam a summa bonitate, et sic in deo Reperitur summa bonitas, ideo magis debet diligi, et etiam creatura non est nisi quoddam minimum vestigium ad similitudinem summae bonitatis.

15Item est alia via ex ordinatione totius ad partem. et sic videmus quod unum elementum Relinquit bonum proprium propter universum SV244va et sic ordo naturae est quod semper praefert pars totum sibi et magis diligit totum quam se.

Tertia causa

16tertia causa quia deus est essentialter talis naturae quod summa honestas et summa pulchritudo et in ipso Reperitur immensum secundum omne genus quod potest exprimi et sic in ipso est ultima ratio et summa diligibilitatis et sic debet summe diligi a quocumque cognoscente ipsum.

Difficultas sub qua ratione est proprie sic diligibilis

17Sed tunc est difficultas sub qua ratione est proprie sic diligibilis et sub qua beatus eum sic diligit fruitione.

18et primo dicit de Rippa quod deus sub unica ratione formali vel sub duabus vel sub finitis solum ostensus non est obiectum fruibilie. Imaginatur enim distinctionem formalitatum secundum distinctionem praedicatorum essentialium ut dicebatur supra, ut si videretur in esse entis bene apparet infinitum in esse entis non tamen ibi esset ratio fruitionis, sed ille actus quo diligeretur sub illa ratione esse actus medius inter usum et fruitionem, et sic divina essentia apprehendens seipsam sub unica ratione formali illa non est ratio formalis obiectiva fruitionis[?]. et sic ratio obiectiva formalis est resultans ex omnibus rationibus formalibus, et illa forsitan est ratio distinctis.

19Sed contra quia non oportet quod beatus videat deum secundum quamlibet rationem formalem deo competentem, quia haberet omnem notitiam de deo et sic sciret omne praedicatum dicibile de deo intuitive et evidenter, et sic unus beatus non perfectius cognosceret quam alius. et sic omnes essent aeque vim, quia beatitudo magis consistit in illis rationibus.

20Et ideo circa illud potest aliter dici sive ponatur distinctio formalis in deo sive non, quia quicumque videt deum videt eum sub ratione fruibili et summi boni. unde dato quod ponantur rationes formales sicut de Ripa ponit diceretur quod ex visione unius potest elici Iudicium quod deus est summe bonus et summe bonum et obiectum fruibile, et ideo eo ipso magis Reputatur, quia beatus videns sub unica ratione iudicat eum habere omnem bonitatem.

21secundo tales rationes formales non oportet ponere ergo, et ideo quando clare videtur et obicitur apparet ut summum bonum, quia statim potest elici iudicium quod est summum bonum quamcumque videtur secundum pauca praedicata sibi competentia.

22Sed contra durandum quod habitio dei vel habere Deum non est obiectum quietativum, quia illud Refertur ad utilitatem creaturae quia habitio dei est creaturae visio, et sic illud est bonum creaturae. et sic diligere deum ut videantur est peccatum et est abuti, et sic diligere eum ut habitum est eo uti est peccatum, ex superioribus dictis, scilicet, ex habitudine dei ad creaturam sequuntur aliqua quia ex tali habitudine possunt omnia tractari tam in philosophia quam in theologia.

Corollaria

Primum corollarium: quod in Deo sit plenitudo divini

23Sequitur ergo primo ex habitudine dei ad creaturam quod in deo sit plenitudo divini supra quod non potest ipsum abdicare nisi per corruptioS244vb nem creaturae quia creatura non potest esse quoniam subiciatur sibi.

Secundum corollarium: quod Deus iuste potest quos vult ad praedestinationem vocare

24Ex hoc sequitur quod deus iuste potest quos vult ad praedestinationem vocare et quos vult Reprobare. et licet hoc fuerit supra praedicatum, tamen hoc sinunt ex alia radice quam nunc et hoc tangit Apostolus sub similitudine figuli qui est dicens suorum vasorum, "ideo potest unum facere et ordinare in honorem et aliud in contumeliam." Modo divinum dei respectu creaturae est in infinitum maius, ergo etc.

Tertium corollarium: quod dominari non est ita essentiali Deo sicut subici est essentiale creaturae

25Sequitur ulterius quod dominari non est ita essentiale deo sicut subici est essentiale creaturae. patet quia nullo modo potest creatura quoniam subiciatur Deo, modo deus potest non dominari creaturae, quia potest corrumpere creaturam et sic non esset dicens actualiter, licet dominativa potestas sit sibi essentialiter intrinseca et fuerit in eo ab aeterno, et sic non esset dicens actualiter licet denominativa potestas sit sibi essentialiter intrinseca et fuerit in eo ab aeterno.

Quartum corollarium: quod creatura est magis Deo subiecta quam sit in se ipsa quaedam essentia

26Sequitur ulterius quod creatura est magis deo subiecta quam sit in se ipsa quaedam essentia, quia secundum suam totalem essentiam est deo subiecta, et secundum operationes quas deus vult ex ea facere est sibi subiecta et hoc passive, et tamen deus potest infinitis modis eam ordinare in aliqua ideo infinite est deo subiecta licet sit in se finita.

Quintum corollarium: quod nullius creaturae ad aliam est essentialis habitudo subiectionis

27Sequitur ulterius quod nullius creaturae ad aliam est essentialis habitudo subiectionis, quia, licet sit respectu dei essentiale divinum[?], tamen respectu creaturae actualiter competit divinum sive morale sive naturale, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus