Lectio 39, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.07-dev-master | July 07, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, July 7th, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio39

Lectio 39, de Fruitione

Quae sit intrinseca ratio diligibilitatis Dei?

1Postquam ostensum est in praecedentibus quae sit intrinseca ratio diligibilitatis dei, nunc consequenter ostendendum est aliud idem quasi per effectum et hoc ex Radicibus praedictis, scilicet, ex habitudine conservationis et efficientis et habitudine creaturae ad deum.

Quod creaturae ad Deum et viceversa est summa propinquitas

2Et circa hoc sit prima propositio quod creaturae ad deum et viceversa est summa propinquitas ex qua debet consurgere summa ratio diligibilitatis Resolvendo materiam si pater est causa filii a quo genere causae, tunc pater dicitur esse filio propinquus et sic deus dicitur esse propinquior effectibus ratione causae efficientis et finalis et terminantis dependentiam creaturae.

Quod in infinitum in Deo reperitur maior causalitas paterna et materna superna amicitae beneficientiae, et purae honestatis, delectabilis, et utilis quam in quocumque Patre carnali

3Ex quo sequitur quod in infinitum in deo Reperitur maior causalitas paterna et materna superna amicitiae beneficientiae, purae honestatis, delectabilis, et utilis quam in quocumque patre carnali. nam consideretur Radix paterna hoc est ratio diligibilitatis etiam et cum ipso maxime Reperitur causalitas materna, quia plus facit ad effectum quam quaecumque mater carnalis et ita Resolvendo omnis amicitias quae Reperiuntur in creaturis Reperiuntur in deo. Unde dicit magister quod ""totum residuum mundi fecit propter homines."" Unde licet angeli sint perfectiores SV245ra tamen in ministerio homini fecit angelos, et sic plus dilexit homines, et satis ostendit amicitiam, quia factus est in carne frater noster. patent etiam beneficia incarnatione, passione sua, et Redemptione de honestate pulchritudine utilitate et delectatione ista sequitur universaliter ex primo principio ex eo quod est deus et universaliter perfectum, et sic in eo est plenitudo honestatis delectabilis utilis et pulchritudinis, quia ipse est plenitudo omnium bonorum a genere perfectus. Ex quo patet quod congrue dicitur in ordine dicta pater noster, quia in infinitum est propinquor nobis paternitate quam pater carnalis. et ideo licet illo modo orare.

Quo nos omnes essemus nobiles nisi sponte degeneraretur et sponte reduceretur in servitudinem[?] ultimam

4sequitur ulterius quod nos omnes essemus nobiles nisi sponte degeneraretur et sponte reduceretur in servitutem ultimam. Patet quia habemus nobilissimum patrem, quia genus ipsius summus ut dicit Apostolus. Ex hoc sequitur admiranda peccati turpitudo, scilicet, Relinquendo generis nobilitatem et Ius hereditatum ad Regnum aeternum infinitum. et vilissime servituti subiciendo accendendo etiam habitudinem dei et Regis nobilissimi nobis semper praesentialiter existentis et dirigentis in bonum. Et ideo non est mirandum si maxima pena debeat talibus infligi, quia praeferunt vilitatem culpae honori Regio, et honorem Regium post ponendo vilitati peccati unde peccatum est adversio a summo bono minus bonum praeeligendo.

Quod omnis malus est ignorans

5Sequitur ulterius quod pulchre dictum est ab aristotele quod omnis malus est ignorans, quia nisi esset ignorantia numquam quis Relinqueret generis nobilitatem et propriam hereditatem et libertatem, et numquam se subicieret vilissime servituti. unde talis plus se convertit ad rem ubi non est illud quod quaerit, quia ibi est ratio mali et turpis et tristabilis, nec est ibi illud quod quaerit.

6Unde advertendum quod in peccato est quaedam tristitia naturalis vel identica cum natura. ubi advertendum quod semper ex inclinatione una naturali et alia contraria sequitur quaedam tristitia. ideo omne peccatum habet rationem tristabilis. et hoc dupliciter uno modo quia ex Repugnantia inclinationum consurgit quaedam tristitia quasi naturalis, et per modum primi motus, secundo modo potest imaginari quod licet non consurgeret ex inclinationum Repugnantia, nihilominus potest imaginari quod per modum sensus naturae ex inclinationum contrariarum concursu sensus naturae percipiat tristabilitas[?].

7ubi advertendum quod guillelmus parisiensis praeter quinque sensus exteriores et interiores, et praeter perceptivam intellectivam et volitativam ponit quemdam instinctum naturalem aequivalentis conditionis, et est quid sensus naturae per quem sensum Res SV245rb percipit aliud sibi disconveniens iuxta quam imaginationem salvatur quod sortes percipit inimicum perceptione alia quam sit sensus ut in praesentia Inimici insurgit ille instinctus et sensus naturae, ut patet de brutis quod terrentur et tamen non percipiunt obiectum terrestabile[tristabile?] aliquo sensu, sic potest imaginari quod ex inclinationibus naturalibus et inclinatione deturpente sequitur quaedam tristitia, et sic omne peccatum est tristabile, vel tristitiam quae est in sensu naturae vel tristitia quae est in potentia cognitiva. unde in bene dispositio est tristitia sensus naturae et potentiae cognitivae, sed in male est solum tristitia sensus naturae, licet non percipiat.

Quod nihil ex nobis possumus tamquam ex nobis.

8Sequitur ulterius quod nihil ex nobis possumus tamquam ex nobis. patet quia creatura non sufficit esse. et non sufficit de non esse ad esse pro gradi[?]. nec sufficit producta operari, et sic nostrum operari est a deo.

9et sic patet quod quaerere utrum ex puris naturalibus possumus facere aliquod bonum, si intelligitur virtute propria, Respondetur quod non. tamen est advertendum quod proportionaliter sicut in politicis sunt officia et ministri et illa quae sunt solum secundum exigentiam officiorum in politia fiunt secundum cursum communem illius politiae, ita causae naturales sunt iustitiae ad causandum varios esse ccus[?] secundum institutionem principis, et illa quae fiunt secundum illam institutionem fiunt naturaliter. si autem varietur illa institutio tunc est opus supernaturale ut in politia si princeps officium inferiorum vel solveret ministrum ultra decuplum, tunc non est opus secundum communem cursum politiae sic in proposito et tunc est sensus utrum ex puris naturalibus posset quis facere bonum opus dicendum est quod non adiuncto peccato originali. unde imaginandum est quod peccatum originale est adiunctum homini et increatum in eo nec potest Removeri ab eo saltem quantum ad poenam, et sic non potest creatura elicere actum bonum ex puris naturalibus, nec de gratuitis ut nomen est, nec demonstrabilibus ut probabitur loco suo.

Quod optima est habitudo subiectionis creaturae per actus virium superiorum

10Sequitur ulterius quod optima est habitudo subiectionis creaturae per actus virium superiorum, quia optima est anima quando est transquilitas in Regno suo. et sic quando inclinationes virium superiorum sunt conformes cum inclinationibus naturalibus, tunc est pax et transquilitas in Regno animae. et tunc optima habitudo creaturae ad deum, quia tunc est sic ordinata quod omnes actus suos ordinat in deum.

Quod sic Deo subici est realiter nobilitari

11Sequitur ulterius quod sic deo subici est Realiter nobilitari. patet quia Realiter haec est fieri filium dei et iuxta apostoli[?] haec est effici heredem, ergo Realiter est effici nobilem.

Quod in creatura habitudo subiectionis est nobilior quam habitudo denominationis

12Sequitur quod in creatura habitudo subiectionis est nobilior quam habitudo dominationis[?]. unde SV245va creatura potest habere duplicem habitudinem.

13unam ad Res infra se et minorum perfectionis quam sit et Realiter et iuste potest eis dominari.

14Aliam habet ad deum, et sic illa quae est ad deum est nobilior quam ut dominetur creaturae, quia habitudo creaturae ad creaturam non est ut creatura felicitetur nec perfecit eam, sed alia habitudo, scilicet, subiectionis respectu dei perficit creaturam et felicitatur per eam.

Quod melius est animae Christi Deo plene subici quam toti mundo dominari vel hypostatica unione Deo uniri

15Sequitur quod melius est animae christi per deo plene subici quam toti mundo dominari vel hypostatica unione Deo uniri. patet, quia huiusmodi, hypostatica unio non est de intrinseca sua ratione Requisita ad suam felicitatem. Et sic, sive huiusmodi unione anima christi posset esse sufficienter bona, et ita de dominatione, non autem sic est de habitudine subiectionis respectu dei, quia sive illa non haberet suum summum esse.

Quod nobilius est servire quam dominari quantum ad creaturam

16Sequitur quod nobilius est servire quam dominari quantum ad creaturam. ideo testatur scriptura servire deo Regnare est, quia servire est nobilior modus respectu creaturae se habendi. immo sequitur quod Regnare non habet proprie nobilitatem nisi ex subiectione quia tota Radix nobilitatis ex plena subiectione ad deum consurgit.

Quod secundum proportionem subiectionis creaturae ad Deum quantificatur eius nobilitas

17Sequitur ulterius quod secundum proportionem subiectionis creaturae ad deum quantificatur eius nobilitas, quia quanto creatura deo magis subicitur tanto nobilior est et hoc quantum ad causam Radicalem et primam nobilitatis. Unde nobilitas quantum ad temporalia et dominos temporales potest dominari nobilitas. sed hoc non est ex prima causa et Radice nobilitatis.

Quod praelati et doctores ad maiorem gradum subiectionis obligantur

18Sequitur quod praelati et doctores ad maiorem gradum subiectionis obligantur quam inferiores simplices, doctores inquam ex gradu et notitia. nam ex cognitione dei et habitudine talis creaturae ad deum surgit quaedam obligatio ad maiorem dilectionem ipsius dei. unde dato quod non esset obligatio naturalis adhuc talis doctor deberet praediligere non esse quam deum non esse quia adhuc Remaneret factiva eius ut dictum est. immo posito quod magis de per se diligeret se quam deum tamen bene docta praeeligeret non esse quam deum esse.

Quod sunt varii gradus subiectionis

19unde advertendum quod quando dicitur quod doctores et praelati magis obligantur etc. intelligendum est de doctoribus et hoc ratione doctrinae et notitiae quae in eis debet esse et de praelatis hoc est ratione officii et ministerii. unde advertendum est quod sunt varii gradus subiectionis creaturae ad deum.

20primus gradus est hominem velle sustinendum actualiter quidquid deo placeret etiam adnihilationem et perpetuum cruciatum et quantumcumque malum p??ale[?] et hoc propter deum. et ista est suprema vix amorum dei et subiectionis ad ipsum, et continue debet esse in huius actu et subiectione. et diversificaretur iste gradus secundum diversificationem actus volendi, quia staret quod sit volendo quis intensius vellet sustinere talem penam, et alius intensius et sic de aliis.

21Sed quantum est ex parte obiecti ille est maximus gradus subiectionis. Infimus autem gradus subiectionis est velle quidquid deus praecipit eam velle, ita quod est diligere deum sit quod creatura velit facere quidquid deus praecipit et obligat creaturam ad sic velle et fieri et vitare omne illud quod tenetur vitare et ad illud obligatur omnis creatura, quia debet velle implere quidquid deus praecipit et vitare omne quod prohibet et secundum statum augetur obligatio. unde praelati obligantur ad aliqua ad quae non obligantur simplices et theologi et Religiosi obligantur ad aliqua ad quae alii non obligantur. Et sic posset poni gradus, et consequentur propria ad supremum gradum obligatur.

Quod ad Deum diligendum fruitione in via non obligamur in primo modo nec ad primum gradum subiectionis

22Sequitur quod ad deum diligendum fruitione in via non obligamur primo modo, nec obligamur ad primum gradum subiectionis. patet quia numquam Reperitur in sacra scriptura quod creatura velit sic cruciari et sustinere talem penam pro deo. unde advertendum quod si occurrat huiusmodi materia, tunc creatura debet suspendere actum a consideratione talis materiae. unde si creatura consideret quod deus vult eam sustinere penam inferni creatura debet tollere huiusmodi materiam nec obligatur habere actum electivum, sed suspensivum.

23Secundo dico quod in casu in quo eligeret sic cruciari, tunc esset actus magnae perfectionis, sed quia creatura propter sui debilitatem posset eligere actum contemptivum dei, ideo magis deberet suspendere.

Quod electio adnihilationis vel perpetui cruciatus contingit dupiliciter

24Ulterius advertendum quod cum huiusmodi electione adnihilationis vel perpetui cruciatus contingit creaturam dupliciter se habere.

25Uno modo absque Remorsu inferiorum virium et cum efficienti voluntivae[?] ad sustinendum talem penam, et sic talis creatura esset magnae perfectionis.

26alio modo, quia cum huiusmodi efficienti volitione staret Rebellio in inferioribus viribus, et sic staret quod talis creatura haberet huiusmodi volitionem et esset in caritate sicut in nobis stat talis Rebellio cum caritate ut de elemento, licet ex eius corruptione fiat mixtum.

27et deus vellet elementum corrumpi, tamen deus ordinavit quod elementum, quantum possit, Resistat suae corruptioni, sicut etiam possumus SV246ra esse in caritate, licet in nobis sit huius Rebellio.

28Sed utrum possit esse talis creatura quae vellet perpetuo cruciari vel adnihilari absque Remorsu aliquo vel inclinatione contraria, tenendum est quod sit de anima christi unde si non esset specialis dei ordinatio semper inclinationes inferiores essent subordinatae essentialiter superiori, et Ideo stante illa coordinatione affectio commodi numquam esset diformis affectioni iusti. unde anima christi est huiusmodi, quia semper vult complacere deo, nec in ipse est Rebellio virium inferiorum ad superiores. et sic actualiter vult si deo placet perpetuo cruciari sine Remorsu.

29Et sic patet qualiter creatura debet esse deo subiecta et quomodo tenetur eum diligere, quia tenetur facere quidquid praecipit et vitare quod prohibet, nec Reperitur altior gradus subiectionis in isto statu, tamen ad plura quam simplices obligantur praelati et doctores ut supra dictum est, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus