Lectio 4, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Baltimore, MD, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio4

Lectio 4, De fide

[Fides est conformis divino iudicio: solutiones ad multas instantias]

1Sciendum est quod, ex imaginatione de fide quod fides est conformis divino iudicio, multae instantiae possunt solvi et multae rationes quibus tenentes oppositum arguunt.

[Prima instantia]

2Unde primo arguunt quod non aequali certitudine credatur [1] ex fide futuris contingentibus et articulis necessariis. Verbi gratia quod non aeque certitudinaliter creditur huic ex fide 'iudicium futurum [2] erit' sicut huic 'Deus est trinus et unus,' quia unum est necessarium et necesse est sic esse sicut per [3] eum significatur [4] et alius [5] est contingens et contingenter est sic esse sicut ipsum significat [6] V10ra et sic potest non esse verum [7]

[Responsio ad prima instantia]

3 Breviter [8] ex iam dictis facillimum [9] est huic argumento respondere, quia, licet iudicium futurum possit non fore, tamen assensus fidei respectu huius est ita firmus quod non potest falsificari, ita quod tanta certitudine creditur quod 'iudicium futurum erit' sicut quod 'Deus est,' nec plus potest esse error respectu unius quam [10] respectu alterius, sic credendo ex fide. Et sic aequaliter secundum fidem, id est, habitum fidei vel quia [12] est ipsamet fides est aequaliter assentiendum cuilibet articulo et aeque certitudinaliter, immo ille assensus, qui est fides, est quodammodo necessario verus. [11]

4 Dico tamen quod ille habitus potest non esse simpliciter, sed non stat talem habitum in animam et voluntatem, et quis per eum assentiat falso, immo dico quod habitui tali vel fidei non potest sub esse falsum, nec per quamcumque potentiam ipso habitu remanente secundum suam naturalem inclinationem. [13]

5 Ulterius dico quod fidei nulla requiritur apparentia exterior de sic esse, sicut per propositionem significatur [15] esse. Etiam dico quod: si sit fides respectu articuli de futuro (puta 'iudicium erit') aeque certitudinaliter inclinat intellectum ad assentiendum illi, sicut propositioni necessariae. Et dico quod: si iudicium sit vel non, non est cura, immo est impertinens, quia apparentiam non capit ab obiecto exteriori, S7ra sed naturaliter quodammodo primam veritatem et divinum assensum et divinum velle imitatur se semper ei conformando. Unde proportionaliter est imaginandum de fide respectu futuri, sicut de divino iudicio, nam si divinum iudicium iudicavit 'Antichristum fore', Deum sic iudicR5ra asse est causa quare Antichristus erit et non quia Antichristus erit, ideo Deus sic iudicavit. Ideo est ordo in veritatibus, nam Deus vel iudicium divinum est causa quare 'Sortis currit', si Sortis currat, et non e converso. Sed in nobis, SV190vb veritas huius 'Sortis currit' dependet ex sic esse; veritas talis in nobis est causa apparentiae seu iudicii quod 'Sortis currit' et totaliter contrario modo est de divino iudicio et de fide. Unde Deus sui iudicii nullam a rebus capit apparentiam. Ideo sicut divinum iudicium respectu propositionis de futuro potest non fuisse iudicium respectu eiusdem, ita est dicendum de fide; unde, per imaginationem, si Deus non esset, nulla esset veritas, et si creatura rationalis esset et sic maneret, tamen, Deo, ad imaginationem, non existente, talis creatura non esset bona nec vera nec aliquid esset verum, nam non [16] dicitur aliquod verum nisi quia conforme est primae veritati, et sicut unaquaeque res in suo esse est a prima causa, ita in esse verum dependet a prima veritate. [14]

[Secunda instantia et rationes]

6Probatur tamen quod fides non est tantae certitudinis, sicut dictum est, immo quod fidei potest sub esse falsum.

7Primo quia de facto spei sub est falsum, igitur et fidei. [17] Consequentia tenet, quia spes videtur esse tantae excellentiae et certitudinis sicut fides. Item, confirmatur consequentia quia quantum ad hoc, quod est credere, spes includit assensum, [18] ideo quantum ad hoc habet conditionem fidei. Antecedens probatur de praescito existentis in gratia, qui realiter credit se habiturum [19] vitam sempiternam, [20] et tamen hoc est falsum, licet illa credulitas sit licita et per eam mereatur.

8Confirmatur quia potest accidere quod quis ex caritate credat et [21] ex fide falso, ut si quis, in extremo mortis petat corpus Christi et presbyter afferat hostiam non consecratam, credet ex fide quod ibi sit realiter corpus Christi, quia si presbyter interroget eum, 'credis?' respondebit [22] 'credo'

9Tertio capiamus aliquem qui ante incarnationem crederet 'Christum incarnandum', ita quod mediante habitu fidei exeat in assensum huius: 'Christus incarnabitur.' Et ponatur [23] ultra quod in illo assensu, ille continetur [24] per Dei potentiam usque post incarnationem Christi, tunc assensus ille erit falsus, in instanti incarnationis, igitur [25] Item de facto ille assensit huic 'Christus incarnabitur,' et hoc est falsum, igitur [26] assensit falso.

10Quarto, de facto Abraham meruit ex fide credendo falsum, scilicet, [27] solum [28] credendo filium suum esse immolandum, quod tamen [29] erat falsum, et tamen dicit Apostolus "credidit Abraham et reputatum [30] est ei [31] ad iustitiam. [32] " [a]

11Quinto arguitur apparentis sic: [33] V10rb Spiritus Sanctus potest concurrere active ad assensum falsum, ergo et et fides. [34] Consequentia tenet R5rb quia aeque perfecte, immo perfectius, [35] Spiritus Sanctus concurrit ad assensum aequalis certitudinis sicut [36] fides. Antecedens probatur, [37] quia Spiritus Sanctus principaliter concurrit et tamquam principale agens ad cuiuslibet effectus productionem.

12 Sexto sic: fides est in potentia obedientali ad cuiuscumque effectus productionem [38] secundum quod placuit Deo. Unde imaginantur aliqui quod quaelibet creatura est in potentia obedientali ipsi Deo, ita quod quamlibet creaturam [39] potest assumere ad concurrendum secum ad cuiuscumque [40] effectus productionem secundum quod sibi placuerit, ergo Deus potest assumere fidem ad productionem assensus [41] erronei sive [42] falsi, ergo etc.

[Opinio Holcot]

13 Alias [b] rationes inducam postea et solvam. Sed ante hoc, notanda sunt aliqua, quae tangit Holcot.

14Unde, cum dicitur quod actus fidei libere producitur ab anima, Holcot tenet oppositum, et dicit quod intellectus numquam credit articulis, nisi necessitetur per rationem seu [43] apparentiam et ad hoc facit aliquas rationes, [44] tamen ipse excludit habitum, quia non est imaginandum quin anima mediante habitu posset libere exire in [45] actu. Sed mihi videtur quod male initiat quia nullus ponit quod actus fidei sit in potestate animae, nisi mediante habitu, et causa est quia actus fidei est supernaturalis, sicut eius habitus; ideo non potest produci ab anima, nisi mediate habitu.

15Nihilominus tamen habet anima [46] aliquam dispositionem primam in sua libera potestate qua posita ex ordinatione et institutione, divina ponitur actus fidei, et ita diceretur de aliis qualitatibus supernaturalibus, et ideo iste non vadit ad radicem, quia stante habitu fidei solo qualis infunditur in baptismo, [47] non est credendum quin valde remissus sit et quod se solo non sufficit exire in actu respectu credibilium. Exemplum est de puero baptizato, qui nutritur [48] inter Saracenos, tunc quando erit adultus, si sibi proponatur V10va articulus fidei, non credet. Et si quaeratur, tunc non erit differentia inter habituatum et non habituatum, [49] tali habitu fidei [50] differentia enim [51] erit in hoc: quia iste qui habet habitum fidei, ceteris paribus, facilius se disponet ad [52] actum fidei quam alter. Unde ad habendum actum primum, requiritur certa latitudo diligentiae. Modo, illa non erit [53] tanta in habente habitum vel saltem non requiritur, sicut in non habente, ita quod et [55] minor diligentia et minor labor requiruntur [56] in illo qui habet habitum [54] quia habitus iuvat.

16Item diligentia facta de vita sua in [57] habente habitum et qui est etiam in caritate, [58] operatio sua est bona et [59] viva et augmentat caritatem. [60] In illo autem qui non habet habitum, [61] operatio sua est mortua est. R5va Ideo in habente habitum, actus citius [62] et intensior producitur.

17Item utrum, [63] posito quantocumque habitu fidei intenso posset [64] anima exire in actum credendi, forte si bene consideretur, imaginando illius actus nobilitates [65] et conditionem, erit bene difficile; utrum anima mediante illo solo habitu possit exire in actum et forte quantum ad hoc, [66] multi homines decipiuntur quia quandoque inducunt actum illum ex rationibus probabilibus sive ex aliqua [67] apparentia, et ille actus non sufficit ad salutem, et tamen illum credunt esse verum actum fidei. Unde actus ille est tantae virtutis et nobilitatis quod fert animam in bona spiritualia et contempnit temporalia. Modo, illud est maxime difficile, ideo dicit Apostolus [c] quod, propter avaritiam, multi apostataverunt a fide, ita quod [68] possibile est dicere [69] quod avaritia in certo gradu non est compossibilis actui fidei. [70] Et ideo mihi videtur quod rationes Holcot solum procedunt ex actu fidei producto [71] mediantibus rationibus probabilibus vel apparentiis tantum.

Rationes de Holcot

18Oportet tamen respondere ad rationes suas, quia dicit ipse non est in potestate nostra [72] assentire vel opinari sine motivo, nec est in potestate V10vb nostra [73] credere sine motivo propositioni dubiae; datis enim duabus propositionibus inevidentibus, ego non possum minus inevidenti assentire sine ratione, ergo nec magis inevidenti. Sed [74] propositio mere contingens, sicut ista, 'Sortis currit [75] ' vel [76] 'rex [77] sedet,' est magis inevidens quam ista, 'Deus est' et tamen non [78] possum isti 'Sortis currit [79] ' vel [80] 'rex [81] sedet' assentire [82] sine ratione, ergo etc.

19Item quia tunc in potestate mea esset [83] tristari vel [84] gaudere tantum sicut vellem, et sic in potestate mea esset habere tantum gaudium vel dolorem, sicut habent beatus et damnatus, quia per imperium voluntatis possum causare assensum talis propositionis 'cras habebo tantum gaudium sicut Petrus et Paulus,' quia ad apprehensionem talis propositionis, sequitur quod gaudium ex quo assentit. [85] Et sic videtur quod intellectus omnino non posset ferri assentive in aliquam propositionem, nisi per rationes sit probata [86] vel appareat esse probata, [87] nec est in potestate voluntatis nostrae [88] propositionem facere esse veram vel falsam.

[Responsio ad rationes de Holcot]

20Advertendum est hic [89] quod lata est differentia inter propositiones indifferentes [90] ad finem hominis consequendum et inter propositiones, [91] quae habent ordinem necessarium ad sui finem consequendum. Verbi gratia, utrum 'rex sedeat' vel non, non est necessarium saluti hominis; utrum autem 'Deus sit' est de necessitate hominis salutis. Ideo homo ex naturali instinctu inclinatur ad assentiendum R5vb huiusmodi propositionibus necessariis ad suum finem consequendum et non [92] aliis. Et sic verum est quod natura indidit cuilibet creaturae rationali quamdam inclinationem naturalem ad consequendum suum finem, [93] pro tanto dicit [94] Philosophus [95] I Politicae quod "homo a natura est animal civile." [d] Unde quia homo non potest [96] habere [97] ex natura sua [98] omnia [99] necessaria ad salutem, ideo dicit ipse [100] a natura sua [101] est animale communicabile [102] et indiget ut relevetur per potentiam [104] et bonum regimen. Unde imaginandum est quod sunt instinctus tales et inclinationes quibus homo tendit in Deum naturaliter et ad bene operandum et ad Deum colendum et Deo serviendum. [103] Ideo dicitur: quod 'Deum esse' est naturaliter inditum homini et [105] a natura et ad hoc fides inclinat. Nam dico [107] quod homo inclinatur naturaliter ad honorandum et orandum Deum, licet propter peccatum originale non percipiat se homo talem instinctum habere. Et ex hoc forte fuit et [106] in hac radice fundatur idolatria, unde omnis creatura naturaliter tendit in Deum ex quodam naturali instinctu; ideo homo secundum partem affectivam [108] et intellectivam naturaliter tendit in Deum. Et ex hoc, [109] male aliqui sumpserunt sub quia in simplicibus, ratio est debilis, ideo sub illa ratione [110] sumpserunt creaturas [111] credentes illas 'esse Deum,' et hac [112] optima radice male applicata.

21 Ideo idolatraverunt aliqui et adoraverunt false creaturas, nescientes talem instinctum insequi et creatori talia attribuere, sed magis terrena intendentes, propter quod dictum fuit, propter avaritiam, ceperunt homines apostatare a fide; honorem soli Deo tribuendum creaturae impendentes. Et ad illud propositum dicebat Macrobius in libro De Somno Scipionis [e] quod somnia principum et magnatum et potentum sunt futurorum quaedam iudicia et praesagia subiungens, quod naturaliter prima causa indidit ex ordine universi quod maxime talibus quam simplicibus, qui sint personae communes per quasdam motiones et influentias speciales innotescent quiddam circa potentiam totam novi effectus vel mirabilis accidere deberet sicut verisimilem est fuisse de Saul Rege [114] , de David, de Achas, de Caiapha, de Pharaone, de Nabuchodonosor, et de pluribus aliis. Unde dico quod ex eo quod natura humana fuit infecta et corrupta propter peccatum nescivit talem motivitatem specialem ad consecutionem sui finis ultimi. Ideo quidam spiritualem appetitum insequentes, reverentiam Deo debitam, creaturae impenderunt, ut soli vel lumini et sic de aliis. Sed gratia et fides intellectum maxime regulant in mediante tendendo R6ra in ipsum Deum et finem ultimum consequendum. Et instinctus talis quem habemus naturaliter est inclinans ad Deum diligendum, licet corrupte propter originale [peccatum], nec [115] de se sufficienter, sed adiuvatur ab ipsa fide tamquam regulante appetitus sensitivos et intellectuales. [113]

22Et per V11ra hoc, patet [116] solutio eorum [117] quae tangit Holcot de propositionibus quae nullo modo sunt necessariae ad salutem. Secus autem est de propositionibus, quarum veritas necessaria est homini ad salutem. [118] Ideo talis assensus respectu propositionum necessariarum ad salutem [119] est specialis instinctus naturae et gratiae et [120] specialis assistentia angeli boni [121] Ita [122] quod sua consequentia est semper neganda quia [123] arguit [124] propositionibus minus inevidentibus sine ratione vel apparentia non possumus assentire, ergo nec magis inevidentibus; quia fides naturaliter inclinat ad assentiendum veritatibus catholicis requisitis necessario ad consequendum salutem, non autem sic est de aliis. [125]

23Ex alia etiam [126] radice possunt solvi praedictae rationes, quia fides habet [127] alium modum quam aliae qualitates, quia non movetur [128] ab apparentia obiecti nec habet veritatem ex obiecto, nec [129] requirit aliquam apparentiam ex parte obiecti; sed sic non est de aliis assensibus, ita quod assensus fidei non requirit aliquam apparentiam in obiecto, immo est met apparentia. Et si dicatur quod obiectum intellectus est verum vel apparens verum, verum est quod oportet quod notitia per quam [130] intellectus asserit sit vera vel apparens vera, [131] sic est de fide, quia fides [132] habitualis est quaedam apparentia et etiam eius actus; sed istam apparentiam non habet ab obiecto, immo est met apparentia sua, etc. [133]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus