Lectio 46, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.08-dev-master | August 10, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, August 10, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio46

Lectio 46, de Fruitione

Novus casus quando Deo non fruendum est simpliciter

1In praecedenti lectione Responsum est, ad unum argumentum quod probatur quod in casu non est deo fruendum, sed magis creatura et potius diligenda est creatura quam deus. et circa hoc dictum est quod converso ad creatura ordinata est dei fruitio, ita quod impossibile est quod quis convertatur ad creaturam ordinate quoniam ordinetur fruitione ad dilectionem dei, quia in hoc quod debite ordinatur creatura realiter fruitur deo.

2continuando aliqualiter materiam arguitur quod liceat cessare a fruitione dei simpliciter et quod, in casu, fruitio dei esset peccatum. et ponatur casus quod detur sorti praeceptum negativum, scilicet, quod per totam a horam non fruatur deo, ita quod illud praeceptum cadat sub a hora determinata, tunc, isto posito, si sortes exeat in actum fruendi dei peccat mortaliter. et hoc si exeat in actum fruendi in illa hora, quia facit contra praeceptum dei, ergo peccat mortaliter.

Responsio ad istum casum

3Ad istam rationem multipliciter est Respondendum quia supposito, et hoc intendere tenere in sequentibus quod non stat quod aliquis fruatur deo sit in peccato mortali. ude ad argumentum, dico multa.

Propositiones

Prima propositio: quod semper fruitio Dei est licita

4primo dico stante casu creatura rationalis potest transgredi praeceptum, quia stante casu potest nole conformiter ad praeceptum sibi datum quo dato Realiter transgreditur praeceptum, scilicet, nolendo divino praecepto obedire. Sed per hoc SV253rb non evacuatur difficultas, quia quaeritur utrum stante casu actus fruitionis dei esset licitus a creatura in illa hora. pro quo pono istam conclusionem quod semper fruitio dei est licita, sic quod non stat per eam pereccare stante communi lege.

Secunda propositio: quod non stat creaturam elicere fruitionem stante prohibitione sibi facta

5secunda propositio: non stat creaturam elicere huiusmodi fruitionem stante prohibitione sibi facta. patet quia tunc meretur et peccaret simul. et ex hoc sequitur quod huiusmodi praeceptum non potest immediate transgredi. et voco immediate quod faciat directe oppositum, scilicet, quod faciat sibi prohibitum. patet quia prohibitum est quod non fruatur, et si non fruatur adimplebit praeceptum, et tunc erit in gratia, quia frui est deum diligere super omnia, et per consequens esse in caritate, et sic casus est impossibilis.

6Sed contra: fruatur sortes deo et continet actum fruendi, tunc habeat sortes praeceptum concipiendi fruitionem usque ad a instans praecise et non ultra, tunc adveniente a sortes fruetur deo, et immediate post a fruetur deo. probatur multipliciter, quia stante huiusmodi praecepto a instans non est sorti nomen, nec est in potestate creaturae cognoscere huiusmodi instans, ergo creatura continuis[?] usque ad aliquod instans post a, ergo. credendo adimplere praeceptum fruetur post a, ergo peccabit.

7Item creatura post a non est minus libere quam ante a, ergo si ante a poterat frui deo, ergo et post a.

8Item voluntas non potest subito cessare ab actu suo, et tunc ista consequentia est bona voluntas fruitur in a instanti, ergo fruetur post a. et ultra fruetur post a, ergo peccabit, quia contra praeceptum facit, ergo aliqua creatura fruendo deo peccabit.

9Item voluntas quae fruitur in a instanti sic se habet quod eius actus fruendi tunc est. et casu non datur ultimum instans Rei permanentis in esse, ergo actus fruendi erit post a, et ultra ergo creatura Realiter fruetur deo post a, ergo peccabit, ergo fruendo deo peccabit.

10pro solutione ad istas rationes, aliqua sunt advertenda.

11primo advertendum est quod respectu fruitionis Dei concurrunt tres causae principaliter et subordinatae, scilicet, specialis dei assistentia et coefficentia et nedum quo ad productionem, sed quo ad conservationem.

12secundo concurrit specialis caritas[?] efficientia et coexistentia, et etiam nedum quo ad productionem fruitionis, sed etiam eius conservationem.

14Ex quo sequitur quod a speciali dei coefficentia et caritas[?] dependet principaliter actus fruendi, ex quo patet quod istorum duorum substractio est actus fruitionis de futuro, quia ille actus habet specialiter coefficentia et conservari ab illis duobus.

Tertia Propositio[??]: quod Deus respectu actus mali non potest specialiter concurrere movere vel influere

15tertio notandum est quod deus respectu actus mali non potest specialiter concurrere movere vel influere, nec etiam caritas, nam dictum est SV253va quod deo Repugnat causare immediate assensum falsum, et hoc se ipso immediate in creatura. et nedum assensum falsum participationem[?] ad hominis salutem, sed etiam impertinentem.

16Ex quo patet quod non stat stante casu actum fruitionis durare ultra a instans. patet, quia in toto Residuo post a huiusmodi fruitionis est prohibitus, ergo deus substrahit specialem suam assistentiam et coefficientiam, et etiam caritas, et sic talis actus desinit esse in a instanti. et sic voluntas creata non poterit continuare huiusmodi actum, quia non sufficit se sola, nisi concurrente prima causa per cuius substractionem desinit actus esse et sic apparet qualiter in isto casu creatura non fruetur nec poterit frui post a instans, quia deficiet sibi specialis assistentia dei et coefficentia dei et caritas.

Ad rationes

Ad primam

17Et tunc ad primam rationem creatura non cognoscit distincta a instans, ergo poterit frui ultra a. ex dictis patet qualiter est Respondendum unde si distincte non cognoscit illud instans, tamen non concurrit ultra illud instans propter substractionem divinae assistentiae et coefficentiae et influentiae dei et caritatis.

18unde si creatura non posset non posset naturaliter distincte certificari, tamen sperare habet quod deus concurret secum ad continuandum actum usque ad tempus licitum et non ultra vel etiam posset per modum specialem certificari. Verbi gratia, si praecipiat deus sorti quod faciat aliquid in a hora et non ultra poterit per aliquod extrinsecum certificari, ut per aurologium vel aliquod aliud. Et ista materia tangit utrum aliquis posset non mereri vocando non mereri. et istam tangit adam, sed pro nunc nolo intrare.

19Advertendum tamen est quod casus posset sic poni quod Repugnaret legi ut si creatura de a instanti non posset certificari et obligaretur creatura ad continuare usque ad a et non ultra et deus nolet concurrere secum ad certitudinem instantis. tunc casus esset impossibilis, quia creatura cogeretur ad peccandum.

Ad secundam

20Ad secundam, creatura habet aequalem libertatem post a, sicut ante. ergo si ante poterat, ergo et post. conceditur quod creatura habet aequalem libertatem ante a et post, tamen illa caritas non sufficit ad illius actus productionem post a nec conservationem, sed Requirit specialem dei assistentiam et coefficientiam, et etiam caritas quibus substractis non est in potestate naturali voluntatis, ita producere, sicut non est in potestate naturale voluntatis, actum meritorium producere sine speciali dei productione. et sic quantum ad hoc apparet qualiter sit solvendum. ad aliam, si voluntas frueretur in a et non posset frui post a, tunc daretur ultimum instans Rei permanentis in esse.

21hic Respondendum est quod nullum videtur inconveniens quod Rei permanentis in esse sit dabile ultimum instans, quia hoc habent SV253vb concedere ponentes quod quantitas continua distinguitur a substantia, quia esset dabile ultimum instans pedalis quantitatis in Rarefactione, nam si aliquid Rarefit quod sit pedale, tunc quando incipit Rarefieri est dabile ultimum instans pedalis quantitatis habet ibi esse, nam in illo instanti est pedalis quantitas et in nullo post, ergo est ultimum.

22et ita de caritate, nam si aliquis incipiat peccare et successive, tunc dabitur ultimum instans caritatis, quia in illo instanti successivo erit caritas, et immediate post illud non erit caritas. Et si instetur[?} huiusmodi Res corrumpitur, ergo in instanti in quo est.

23Respondetur quod Res potest vocari corrumpi, quando desinit esse, et sic Res corrumpitur quando est, scilicet, in instanti in quo ultimo est. secundo dicitur quod quando Res corrumpitur, non est dandum aliquod instans in quo verum sit dicere quod in isto instanti res corrumpitur, sicut valde bene staret quod a angelus, nunc non esset. et tamen immediate post deus enim produceret, et tamen non esset aliquod certum instans in quo produceret primo, quia tunc illud esset instans proximum primo dato

Ad tertiam

24Ad aliam, nego istam consequentiam voluntas vult in hoc instanti, ergo volet post immo voluntas potest subito cessare ab actu suo verum est quod in volitionibus ad quas voluntas se sola cum influentia dei generali concurreret quod voluntas non posset subito cessare ab actu suo.

Responsio ad argumenta quod Deo non fruendum solum

Ad rationem quartam, quintam, et sextum

25Ad unam aliam rationem quae fuit tacta prius quod deo est utendum et creatura fruendum et ponebatur casus de agregato divinitatis et humanitatis in christo, quia illud agregatum est magis diligendus quam pater vel spiritus sanctus.

27Item, tota caelestis curia est magis diligenda quam deus solus.

28Item humanitate christi est utendum, ergo christo, ergo deo.

29Item fruitio humanitatis christi est illicita, ergo fruitio dei est illicita per communicationem idiomatum.

30Ad ista, Responsio de humanitate christi et verbo sicut communiter dicitur christus sumpsit pro verbo cognoscendo humanitatem sibi convictam. et tunc christo est fruendum nec christus est magis diligendus quam pater vel spiritus sanctus. nec ullus gradus diligibilitatis correspondet humanitati, nec ratione dei, quia deus est fons totius bonitatis et diligibilitatis, nec alia a deo sunt de se diligibilia, nisi inquantum Reducuntur in deum, et per hoc apparet de caelesti curia incluso deo. unde dicitur quod agregatum ex deo et beatis non est magis diligendum quam deus.

31Sed contra arguitur illud aggregatum est diligendum et non usu, ergo fruitione.

32Responsio hic quod proprie illud agregatum non est unicum obiectum rationabiliter diligendae, sed si illud agregatum est diligibile illud aggregatum propter Deum est diligibile usu, et tunc voluntas respectu illius multitudinis si Recte diligat eliciet et constituet sibi duo obiecta, quia eliciet fruitionem SV254ra respectu dei, et usu respectu alterius multitudinis, vel dicitur quod huiusmodi multitudo potest esse obiectum usus terminati tamen ad deum, et sic ille usus est fruitio, et sic huiusmodi multitudo diligitur plusquam deus immo deus magis diligitur, quia huiusmodi multitudo diligitur per modum usus ordinati in deum, et sic deus diligitur fruitive. Et si dicatur tunc deus esset pars usus. Respondetur quod non est inconveniens quod deus sit pars usus in casu in quo usus ille est fruitio, sed bene esset inconveniens quod deus esset obiectum usus in casu quo ille usus non esset fruitio.

33Consequenter quando dicitur humanitate christi est utendum, ergo christo est utendum, nam bene sequitur sortes videt humanitatem christi, ergo videt christum. et sortes tangit humanitatem christi, ergo tangit christum, ergo ita bene sequitur humanitate christi est utendum, ergo christo est utendum.

34Respondetur est primo quod quamquam sic decet de obiecto usus vel fruitionis intelligendum est de obiecto per se usus et de obiecto per se fruitionis et sic solus deus est per se obiectum fruibile et non utile per se et immediate. unde si esset obiectum utile hoc esset per communicationem idiomatum.

35alia est responsio melior scilicet negando quod sit communicatio idiomatum quantum ad ista praedicata uti et frui.

36ubi advertendum quod humanitas aliter se habet respectu cognitionis quae immediate causatur ab ea et respectu dilectionis. nam respectu cognitionis se habet obiective. concurabat enim obiective ad intuitivam sui visionem in potentia sensitiva vel intellectiva non autem concurrebat sic respectu dilectionis ordinatae, ideo non sequitur humanitas christi est immediatum obiectum respectu notitiae, ergo est sic immediatum obiectum respectu dilectionis, ideo licet ista praedicta videre tangi communicarentur verbo ratione humanitatis assumptae. non tamen sequitur quod diligi, et causa est, quia dilectio non est ita ab humanitate, sicut visio, quia videre est sibi magis intrinsecum quam diligi, quia videre concurrit effective principaliter et causat sui notitiam et sic est sibi intrinsecum, non autem sic concurrit ad diligi naturaliter et immediate, quia stat bene quod videatur et non diligatur.

37et sic neganda est consequentia humanitate est utendum, ergo christo, quia illud praedicatum, scilicet, uti non communicatur supposito, supposito quod communicaretur naturae assumptae. et ita non sequitur sortes fruitur, primo ergo fruitur humanitate, et causa est quia humanitas non immediate concurrit ad dilectionem sui.

38Aliter dicunt alii quod vi communicationis idiomatum non oportet quod illa praedicata videre tangi communicentur verbo, tamen quia illud est contra scripturam, quia dicitur quod deus visus est, ideo non teneo illam viam tenendum est tamen illa consequentia est bona videt humanitatem christi, ergo christum. non tamen sequitur iste diligit christum fruitive, ergo diligit humanitatem Christi fruitione quia non communicantur huiusmodi praedicata.

Ad septimum

39Alia ratio fuit et ponebatur quod angelus satanae transfiguratur se in angelum lucis, SV254rb tunc aliquis credet quod angelus ille sit deus, immo conscientia sua dicabit quod est deus, ergo diligendus super omnia. et sic, si non fruatur, peccabit, quia faciet contra conscientiam.

40holcot dicit quod quis licite potest uti deo et frui creatura licite, quia in casu posito creatura mereri fruendo creatura, quia habet ignorantiam invincibilem, quod ille angelus esset deus. et sic meretur ac si deo frueretur. et sic consequenter dicit quod si christus appareret alicui et crederet quod esset Iudas, tunc odiendo Deum, dicit holcot, iste meretur, quia materia de ignorantia est valde difficilis. et illa tractabitur in secundo, ideo nihil pro nunc tracto. tamen pro praesenti standum est magis cum doctoribus antiquis quod in nullo casu fruendum est creatura, et quod in nullo casu utendum est deo.

41ubi advertendum quod fruitio creaturae est essentialiter deordinatio, sicut odium dei est essentialiter malum. non quod illa qualitas sit essentialiter mala, sed ad istum intellectum quod non stat creaturam odire Deum quoniam sit mala, ita non stat quod creatura fruatur creatura quoniam sit deordinatio et adversio a Deo et conversio ad creaturam.

42nec posset deus salvare quod esset debitus ordo fruendi creatura.

43Item fruitio est exhibitio summi honoris in quantum est ex parte creaturae fruentis modo quod summus honor exibeatur creaturae est idolatria et est malum creaturae et totius universi, et per consequens illud malum homo potest esse licitum. et sic quantum ad hoc magis tenendus est guillelmus parisiensis et antiqui doctores qui ponunt quod in nullo casu adoranda est creatura.

44nunc ad holcot, quando dicit stat quod aliquis habeat ignorantiam invincibilem, nec potest scire naturaliter, utrum hoc sit Deus vel creatura.

45Respondetur quod stante ordinatione communi non est casus possibilis quod creatura habeat ignorantiam invincibilem de creatura quod sit deus. nam si creatura facit quod in se est deus non permittet eam in talem ignorantiam corruere. unde sicut deus non potest immediate decipere creaturam. Ita deus non permittet creaturam facientem quod in se est errare immo Revelabit sibi quid sit faciendum circa finem ultimum. ideo omnis casus holcot qui supponunt quod creatura posset habere ignorantiam invincibilem, fundantur in falso fundamento, quia deus non permitteret creaturam facientem quod in se est in talem ignorantiam corruere. ideo est negandum quod creatura posset habere talem ignorantiam invincibilem, et hoc nisi esset ex culpa sua praecedente. et sic talis creatura quae esset in culpa adorando creaturam peccaret. tamen si faceret quod in se est deus non permitteret eam in talem ignorantiam corruere, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus