Lectio 47, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.08-dev-master | August 13, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, August 13, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio47

Lectio 47, de Fruitione

Rationes quod Deo fruendum est probat ex puris naturalibus

1Post tactum est quod fruitio dei semper est cum caritate et est semper meritoria saltem in via, ita quod omnis SV254va usus ordinatus creaturae est fruitio dei et est dilectio meritoria, tamen contra illud, ut veritas magis elucescat, arguitur probando quod aliquis ex puris naturalibus posset deo frui et ipsum ultimate diligere propter se.

Prima ratio

2et arguitur primo sic, intellectus potest dicare deo esse fruendum ex puris naturalibus et voluntas huic dictamini potest se conformare, ergo voluntas poterit deo frui sine gratia, et ex puris naturalibus consequentia clara. et antecedens pro prima parte patet de philosopho qui ex puris naturalibus potest cognoscere deum esse summum summe honorandum summe diligendum et in intellectu practico potest practice dictare quod deo est fruendum. secunda pars patet quia in libertate voluntatis est illi dictamini se conformare, quia praesentato sibi aliquo bono per intellectum et dictatum per intellectum practicum esse bonum voluntas illi potest se conformare.

3Item voluntas non necessario difformitur se illi iudicio, quia alias necessario peccaret, ergo potest se conformare illi cum fine, nisi voluntas posset se conformare illi dictamini extra gratiam, tunc sequeretur quod posset evidenter cognoscere an esset gratia vel ne consequentia tenet, quia si non posset actum conformem ad illud iudicium elicere illud erit sibi medium ad concludendum quod non erit in gratia et si posset actum conformem elicere illud erit sibi medium concludendi quod erit in gratia. Et tamen illud est contra scripturam, quia ecclesiastes IX dicitur ""nemo potest scire utrum odio vel amore dignus sit,"" ergo nemo potest scire an sit in caritate vel non.

Secunda ratio

4secundo sic: circa finem ultimum sit per intellectum ostensum voluntas potest habere et non necessario inordinatum, ergo ordinatum. secunda pars quod necessario inordinatum patet, quia alias cogeretur ad peccandum et ad agendum contra conscientiam, et sic poterit habere actum ordinatum et ille non erit nisi fruitio, quia alia dilectione quam fruitione deus non est diligendus.

Tertia ratio

5tertio capio totam activitatem quam gratia potest habere in aliquo homine parvi meriti, tunc gratia vel caritas movet animam in incerto gradu respectu dilectionis dei. Sed aliqua cognitio potest esse ita clare in aliquo non habente gratiam quod poterit esse iudicium diligendum deum super omnia immo magis intensum quam in illo, qui habet gratiam, et sic illud iudicium magis movebit non habentem gratiam quam gratia vel caritas habentem gratiam et per consequens sine caritate poterit diligere deum super omnia.

Quarta ratio

6quarto arguitur et bene fortiter de illo qui attenditur et disponit se ut liberetur a peccato, ille dolet de peccato suo et ille dolor debet esse licitus et per consequens debet ei nolitio mali propter deum, ergo erit fruitio, quia habebit nole detestativum[?] peccati, et cum hoc nole Recidinandi et illud erit fruitio dei, et tamen sit antequam SV254vb sit gratiae infusio, ergo.

Quinta ratio

7sexto arguitur apparenter existens in caritate per frequentes actus fruitivos acquirit aliquem habitum, qui Remanet corrupta caritate, ergo huiusmodi habitus derelictus poterit exire in similes actus quantum ad substantiam actus corrumpta caritate, ergo poterit exire in actum diligendi deum super omnia sine gratia.

Sexta ratio

8septimo sic: Iudeus, paganus, vel infidelis zelo suae sectae exponit se morti propter deum, ergo fruitur deo, nam magis diligit deum quam se. et per consequens quam alia nam licet sit error in intellectu in affectu, tamen fruitur deo. nam aliqui haeretici passi sunt mortem propter haeresim credentes suam sectam ad divinum cultum pertinere et esse necessariam, et sic talis videtur frui deo. et tamen talis non est in caritate immo in statu dampnationis.

Septima ratio

9Item si aliquis non baptizatus mittricus[?] inter christianos, qui forte credat esse baptizatus et posuerit, etiam aliquam diligentiam ille exibit in similes actus sicut christiani et non erit in caritate, et tamen eodem modo collet deum quantum ad substantiam actuum, ergo quo sit quaelibet creatura circa suum finem potest habere operationem perfectam. unde et omnia alia naturalia naturaliter operantur circa suum finem agendo naturaliter suos effectus et movendo se ad loca sua naturalia, ergo illud competit humanae speciei, quae est nobilior quod circa suum finem ex puris naturalibus habebit operationem perfectam.

Octava ratio

10Item anima ut naturaliter operativa tendit in deum naturaliter, ergo ut volitiva poterit tendere in suum finem dilective.

Nona ratio

11Item in statu innocentiae adam potuisset naturaliter frui deo. et eiusdem speciei est nunc anima, ergo illa operatio naturalis non est sibi remota[?].

Decima ratio

12Item anima naturaliter potest frui deo et non necessario inordinate, quia naturaliter videretur esse mala.

Undecima ratio

13Item Ratio naturalis dicat aliquid esse summe diligendum propter ordinem diligendorum. et quod magis est diligibile magis movet. et cum Deus sit summe diligibilis anima 2o[?] magis poterit frui.

Duodecima ratio

14Item nisi sic hoc esset, quia voluntas non potest ad magis diligere quam se et hoc est falsum quia voluntas potest sibi praestituere alium finem etiam sortes exponit se morti pro Re publica, ergo magis diligit bonum publicum quam proprium et per consequens aliquid supra se, et istae sunt rationes magis apparentes in ista materia.

Tres opiniones in ista materia

15Advertendum est quod in ista materia sunt tres opiniones.

Prima opinio

16una ponit quod ex puris naturalibus quis potest deo frui propter rationes tactas. et quod ex puris naturalibus voluntas potest elicere actum virtuosum et bonum moraliter, non tamen propter hoc meritorium sine caritate. et SV255ra Istam opinionem tenet adam, holcot, et alii.

Secunda opinio

17Alia est opinio quod, licet ex puris naturalibus non possit creatura frui deo, potest tamen sine gratia gratificante, sed non sine gratia gratis data, gratia gratificans est virtus illa theologica, quae elevat animam et Reddit deo gratam et eius opera, et infunditur in baptismo et augetur per bonas operationes meritorias et de lege communi non stat creaturam eam habere. et esse in peccato immo nec absolute secundum aliquos. Sed gratia gratis data generaliter posset dici omne donum dei. Sed in proposito vocatur aliquod speciale adiutorium ultra influentiam commune et est quasi medium inter influentiam communem et statum gratiae gratificantis, quia est super influentiam generalem, et infra influentiam caritatis et est specialis motio et adiutorium et directio in bonum, qua spiritus sanctus et tota trinitas pulsat et movet mentem illius qui est in peccato ut convertatur de quam scriptum est in Apocalypsi tertio capitulo. ""ego sto ad hostium et pulso"", ad hostium, scilicet, animae. et pulso, id est, eam movendo specialiter ad cogendum de peccato et detestandum, et ad diligendum bonum et prosequendum et illa motio quae vocatur gratia gratis data Requiritur secundum istam viam secundam ad diligendum deum super omnia extra caritate, quia naturalia non sufficerent.

Tertio opinio

18tertia via quam intendo tenere in ista materia quod ad fruendum deo Requiritur gratia gratificans elevans voluntatem et causa vivificans ad huius modi actus productionem et conservationem, et quia ista materia est materia pure theologica, ideo non patitur vehementem demonstrationem, nec teneo eam propter evidentiam rationum, sed propter auctoritates sanctorum, qui de directo videntur hoc tenere ut augustinus, anselmus, et alii. et exponunt scripturam sacram conformiter ad illum intellectum, ideo propter Reverentiam et auctoritatem quae Reperiuntur in doctoribus eorum opinio videtur esse melior, et quod alia via favet errori pellagii. ideo teneo eam et credo eam esse tenendam.

19pro cuius positione adduco unam rationem, nam si sortes fruatur deo, illa fruitio est dilectio super omnia qua stante non est compossibilis alia nolitio dei contemplativa, nam eo ipso quo diligitur super omnia creatura vult aequivalenter in omnibus sibi obedire, ergo non stat in aliquo huiusmodi dilectio et cum hoc odium vel contemptus.

20Item huiusmodi dilectio[?] fruitiva[?] excludit omnes actus malos actus voluntatis.

21Item dilectio dei super omnia est maxima dispositio creaturae in deum et optima, ergo non stat huiusmodi dispositio sine gratia lege stante. consequentia tenet quia quotiens creatura disponit se totiens sibi confertur gratia. antecedens patet quia inter volitiones quas potest habere voluntas illa est optima SV255rb qua voluntas diligit deum super omnia propter suam bonitatem et ita est summa dispositio creaturae, et sic non stat creaturam sic deo frui quin sit in gratia, saltem concomiter. unde non posset complecte produci huiusmodi fruitio quin creatura gratificaretur.

22Item omnis actus diligendi deum est summae nobilitatis et summae difficultatis, ergo naturalis facultas humana non se extendit ad illum actum. alias caritas non esset necessaria ad huiusmodi actum, nec Requireretur ad activitatem et productionem illius actus. et sic solum caritas esset necessaria ad distinguendum inter peccatorem et iustum, et sic videtur quod ista pars sit rationaliter tenenda.

Conclusio: quod fruitio hic in via est perfectior quam fuisset in statu innocentiae.

23Pro declaratione materiae est advertendum quod triplex debet imaginari status creaturae, scilicet, status pure naturalis, scilicet, status innocentiae et naturae integre, et status naturae corruptae non Reformatae per gratiam et status gratiae et hic in via.

24Quantum ad primum potest concedi quod in statu innocentiae ex puris naturalibus poterat aliquid diligere deum fruitive. et illud patet ex ordinatione diligendorum et ex Rectificatione potentiarum nam ordo diligendorum erat clarus primo parenti, et cognoscebat evidenter quod nulla creatura habet rationem diligibilitis ultimatae. et hoc pure naturaliter, ergo pure naturaliter eligebat iudicium quod nulla creatura est fruendum. et ideo quia omnes vires erant concordes et voluntas concordabatur cum aliis, ideo voluntas eligebat actum fruitionis dei.

25in statu naturae lapsae, deordinatio facta est in Regno animae, Ita quod vires inferiores Rebellant superioribus propter penam culpae originalis, et superiores subiciuntur inferioribus. ideo miseria voluntatis est quod sibi derelicta ipsa fruitur se et non Deo, ideo voluntas insequendo inclinationem naturalem, scilicet, naturae corruptae ipsa inclinatur ad se et non ad deum, et tanta inclinatione inclinatur ad se sicut est inclinatio gravis ad descendere, et sicut non est in potestate gravis non inclinari ad descendere, ita non est in potestate voluntatis non tendere in se. Et istam affectionem voluntatis ad se vocaverunt doctores affectionem commodi et sicut grave ex se non potest sursum ascendere, ita voluntas sibi derelicta non potest deum super omnia diligere.

26sed in statu gratiae, imaginandum est quod gratia est medicina contra istum morbum. et gratia habet elevare voluntatem movendo in deum propter se et quasi facere ascendere a centro corporalium, sicut si levitas esset in corpore gravi ipsa posset esse tanta quod faceret ascendere, sic caritas potest elevare et facere animam ascendere ad amorem dei, sic ergo ratione corruptionis naturae affectio ad se est sibi naturalis, ideo ferretur in se nisi esset gratia elevans ad dei fruitionem. et ista est imaginatio doctorum antiquorum, etc.

27SV255va Advertendum tamen est quod cum isto stat dei dilectio nam Relatio ad se quandoque non est evidenter perceptibilis, sed Realiter illa dilectio dei esset illicita vel non esset meritoria, sed est usus dei. Et multi credunt frui deo, qui Realiter utuntur et diligunt eum, quia sperant bona a deo vel aliquod tale. et sic licet credant illam dilectionem non Refferre in se tamen Realiter referunt in se et non in deum. secundo potest dici quod fruitio dei in hoc statu est perfectior quam in statu innocentiae. patet quia in statu innocentiae nulla erat difficultas frui deo ex clara notitia et certa habitudine credendorum et nullum erat impedimentum ad contrarium modo oppositum est hic quia non est clara notitia nec evidens habitudo Rerum ad deum et est impedimentum trahens ad oppositum, ideo status gratiae est nobilior quam status innocentiae.

28Item, ista fruitio quae nunc habetur ex gratia est vitae aeternae meritoria in illo, autem statu non, unde primus parens habebat unde stare poterat, sed non unde perficere posset, sicut dicit magister in secundo cum illo stat quod primus parens poterat ex caritate vel gratia elicere actum fruitivum nobilioris et perfectioris speciei quam erat actus fruitivus quae ex puris naturalibus habebat. et sic propter difficultatem, fruitio hic in via est perfectior quam fuisset in statu innocentiae.

Sed contra: opinio Adam Wodeham quod Deo posset frui sine gratia vel caritate

29Sed contra illud arguit Adam et inter illas rationes facit istam quando voluntas potest producere unum actum cum habitu potest producere eundem. vel similem sine habitu, sed in gratia habitus causantur per actus, ergo per prius voluntas concurrit ad actum quam ad habitum per talem actum generatum, ergo quaecumque actum potest producere cum habitu potest producere sine habitu, et per consequens ad propositum, si voluntas cum caritate poterit producere dilectionem dei super omnia poterit sine illa, et sic fruetur sine caritate.

30breviter advertendum est hic quod lata est differentia de actibus naturaliter producibus et de actibus supernaturalibus, nam voluntas habet aliquas operationes in sua naturali potestate et de huiusmodi operationibus est verum quod quemcumque actum potest voluntas producere cum habitu potest producere vel similem sine habitu. sed secus est de illis ad quorum productionem Requiritur altior causalitas quam voluntas et ad huiusmodi habitus non Requiritur actus voluntatis, et ubi voluntas esset causa principalis forte esset verum quod dictum est sicut in actibus naturalibus et quia actus caritatis non est in potestate naturali voluntatis, quia caritas concurrit et etiam caritas producitur a solo deo. ideo ad diligendum deum super omnia Requirit voluntas actum caritatis et de illo non est verum quod possit illum producere sine habitu caritatis.

31SV255vb Item arguit adam, deus potest praecipere creaturae diligeret deum fruitive absque caritate, et tunc dicit quod posset conformiter diligere deum. breviter dicendum est quod non applicata causlitate voluntatis et deo non supplente vicem caritatis et Remanebit adiutoriis specialibus deus non posset stante lege praecipere creaturae quod diligeret eum fruitive, quia non obligaret eam ad impossibile ut si potentia levativa sortis solum esset ut unum et sibi praeciperetur quod levaret ponendus ut centum hic Repugnaret, quia dicit ambrosius quod deus non potest aliquem obligare ad impossibile.

32Item dicit adam, tunc voluntas non esset activa fruitionis naturae licet non esset principaliter activa, tamen cum adiutoriis specialibus sufficeret exire in actum fruitionis ut si potentia levativa sortis non posset nisi in unum levare, tamen cum adiutorio duppli posset dupplum levare; et sic licet voluntas non posset se sola in fruitionem dei, cum adiutoriis tamen specialibus potest, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus