Lectio 5, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio5

Lectio 5, de Fide

[Plus rationes pro secunda instantia et responsiones]

[Tres rationes]

1Consequenter arguitur [1] quod fidei possit sub esse falsum.

2[1] Primo sic: ponamus [2] casum [3] quod Abraham ante Christi incarnationem crediderit [4] ex fide 'Christum esse incarnandum' et quod ex habitu fidei formaverit assensum huius propositionis, 'Christus incarnabitur,' quia hoc poterant ponere illi qui erant [5] ante adventum Christi. Ponatur [6] ulterius quod 'Christus non incarnetur' -- quia hoc erat possibile, quia Deus aliter poterat redimere genus humanum secundum Augustinum -- tunc sic [7] prima pars est necessaria, quia est una de praeterito vera et secunda est possibilis, ergo haec copulativa erit [8] possibilis: 'Abraham credidit ex fidei assensu quod Christus incarnabitur, et tamen Christus non incarnabitur,' ergo ex fide credidit falsum, et potest confirmari, quia fides potest in assensum supernaturalem, qui est valde difficilis et valde perfectus, ergo potest in minus nobilem et minus difficilem, quia V11rb qui potest in maius, potest in minus.

3 R6rb [2] Ulterius sic arguitur: fides inclinat ad conformiter credendum suo praelato et etiam ecclesiae, sed praelatus potest decipere et potest etiam [9] errare, quia possibile est quod credat Deum Patrem esse maiorem vel priorem [10] vel potentiorem [11] Filio, quia Pater generat et Filius non, ergo est potentia aliqua in Patre, quae non est in Filio vel aliqua apparentia ex ratione vel huiusmodi, [12] et quod consequenter hoc praedicet alicui vetulae simplici ipsam, hoc credet [13] et tenebitur credere quia [14] nesciret ubi refugere, nisi ad praelatum suum. Etiam ecclesia potest errare seu deficere, immo de facto errat in aliquibus excommunicationibus, sicut in casu in [15] quo quis primo [16] contraxerit veraciter [17] cum aliqua muliere matrimonium et secundo [18] apparenter contrahat cum secunda, et in facie ecclesiae, ecclesia coget eum ad habendum secundam. Item stat quod maior pars consilii erret, quia non habemus ex Scriptura quod fides remaneat in omnibus, sed solum in aliquibus. Modo maiori parti credendum est.

4[3] Item Deus potest decipere creaturas, [19] et per consequens [20] non est sibi credendum, igitur nec fidei. Consequentia est [21] nota. Antecedens probatur [22] quia Deus [23] potest facere de creatura sicut vult. Confirmatur, quia creatura aliquando demeretur quod sit digna decipi, ergo Deus potest eam [24] decipere. Item de facto ita fuit, quod Deus decepit Hieremiam prophetam ut patet Hieremiae 20, [25] "Domine decepisti [26] me." [a] me [27] Item post resurrectionem [28] in Caena finxit se comedere, et tamen non vere [29] comedebat, quia habebat corpus glorificatum et sic non convertebat cibum in sui substantiam. Item "finxit se coram discipulis euntibus in Emaux [30] longius ire." [b]

Responsio

5[ad 2] Ista [31] ultima ratio [c] cum contentis ibidem tangit tres magnas difficultates quarum quaelibet bene requirit specialem determinationem, ideo de eis breviter aliqua dicta [32] veniendo ad alias [33] rationes. Ad illud breviter quod tangitur de vetula simplici, cui praelatus suus [34] praedicat aliquod falsum etc., in ista materia egregie loquitur [35] Guillelmus Altissiodorensis, [36] ipse enim [37] ponit istam V11va conclusionem: sicut non potest quis agere contra caritatem quin peccet mortaliter, [38] sic non potest quis [39] agere contra fidem quin peccet, ideo dicit quod ignorantia iuris domini directi in fine est peccatum. [40] Ideo in isto casu, si vetula credat suo praelato peccat mortaliter. Et tunc ad rationem, ipse respondet [41] bene et dicit [42] quod creatura rationalis habet multiplicem praelatum, primus et principissimus [43] est ipse Deus assistens [44] continue animae et ipsam [45] dirigens et illuminans [46] quantum in se est. Ideo dicit quod creaturae rationali innatum est credere 'Deum esse,' et ideo R6va vetula, quia innatum est sibi a natura credere 'Deum esse,' si ipsa secundum instinctum sibi a natura inditum faciat [47] ipsum credat, [48] S9ra laudet et glorificet, aperiet sibi hostium, et tunc lux [50] divina eam illuminabit, ita quod, si non sit culpa ex parte sui nec vetula ponat obicem, [51] [49] lux divina eam illuminabit. Dicit [52] ulterius quod in isto casu, vetula non deberet credere suo [53] praelato nec angelo sibi hoc annuntiante. Subdit ulterius quod propter culpam subditorum, Deus aliquando permittit praelatum eos decipere. Unde in praedicto casu, vetula non credit praelato, et si [54] credat, tamen non credit ex fide, [55] et si faceret quod 'in se est,' crederet ex fide Deo ipsam illuminante. [56]

6Quantum est de ecclesia, dicendum est [57] quod ecclesia in suo regimine habet aliqua, quae sunt mere spiritualia, aliqua quae sunt mere [58] politica, et aliqua mixta. Quantum autem ad illa quae sunt mere spiritualia, [59] sicut sunt sacramenta, quae tangunt fidem et caritatem et illa quae absolute [60] sunt necessaria ad finem hominis consequendum, ipsa non potest errare, quia quantum ad hoc dirigitur a Spiritu Sancto, qui non sineret eam errare. Ecclesia autem in negotio mere politico potest errare. De [61] mixtis enim [62] sicut in excommunicationibus, unde in excommunicationibus ponitur aliquid spirituale et aliquid temporale, quia quantum ad aliquas poenas exteriores ipsa excommunicatio est politica, si, [63] ad imaginationem, posset separari ista pars politica [64] ab [65] alia, scilicet, V11vb a spiritualitate. Et ideo, quantum ad istam partem, potest errare et potest [66] cogere aliquem ad sustinendum [67] aliquam poenam, licet [68] ille de hoc sit mere innocens, quia hoc facit [69] modo mere politico, qui semper iudicat secundum allegata et probata; et istud non est contra theologos dicentes quod ecclesia non potest errare, quia ipsi solum hoc intelligunt in spiritualibus.

7Quantum est de consilio, dicendum est quod possibile est quod totum consilium erret, sed tamen propter hoc [70] non percipietur error, sicut fuit tempore Hilarii. Unde tempore Hilarii maior pars consilii immo Papa errabat et in signum veritatis determinandae [71] fuit, ita quod Hilarius proiecit mantellum suum super [72] radium solis et permansit quasi appensus [73] perticae; etiam terra se elevavit ad aequalitatem [74] aliorum, licet esset humo depressus.

8 Secundo dico [75] quod si omnes in consilio essent infideles, tamen [76] prophetarent seu dicerent veritatem, sicut patet de Balaam, [77] et hoc ex [78] spirituali sollicitudine quam habet tota Trinitas et Christus, qui caput ecclesiae ad dirigendum ipsam ecclesiam, etc.

9 R6vb [ad 3] Quantum ad tertium, [d] scilicet, utrum Deus possit decipere creaturam, potest dici quod non; et hoc de potentia Dei ordinata, licet absolute [79] posset ut beatus est [80] tutus de sua beatitudine et tamen [81] scit [82] quod Deus eum potest [83] damnare vel annihilare absolute, et ista [84] securitas sufficit ad fidei certitudinem.

10Sed alii dicunt quod [85] Deus de sua potentia absoluta non potest [86] aliquem decipere, quia dicitur in Symbolo omnipotens cum sit non potest decipere nec mentiri, et posset [87] istud ratione fundari sicut repugnat suae bonitati facere creaturam peccare ita et decipere, sed primum repugnat igitur [88] secundum; et si arguatur Deus producit assensum falsum sive deceptionem, [89] igitur decipit. Respondetur negando consequentiam, quia non sequitur, Deus facit motum, ergo Deus [90] movetur, nec sequitur, Deus facit comestionem, ergo Deus [91] comedit, et sic de aliis. Ita in proposito, non sequitur, Deus facit deceptionem, ergo Deus [92] decipit. Etiam, aliquod obiectum praesentatum potentiae bene concurrit ad producendum errorem, et tamen proprie non decipit. [93]

Alia ratio pro secunda instantia et responsio

11Sed tunc restat difficultas: utrum Deus se solo posset [94] producere assensum falsum seu deceptionem, [96] tenendum est quod non; sed tunc est una difficultas: utrum Deus se solo posset creare [97] in mente alicuius [95] unum assensum verum [98] respectu futuri contingentis eiusdem rationis cum assensu causato ex ratione probabili seu apparentia quem habent multi credentes ipsum esse verum assensum fidei.

12Respondendum est [99] quod non probatur, [100] sed hoc nolo V12ra asserere, si remaneo [101] sub dubio, [102] utrum possit vel non. Et recitabo motivum tenentium quod non. Motivum [103] est illud ponatur [104] per adversarium quod ita sit quod [105] Deus creaverit [106] unum praedictum [107] assensum qui [108] non est de natura fidei.

13 Item [109] ponatur [110] ulterius quod hoc transiverit [111] in praeteritum, tunc sic necesse est quod creaverit et necesse est quod habens talem assensum per illum [112] assensit, quia non est assensus habens conditionem fidei, ergo ista est necessaria: iste assensit huic futuro contingenti cuius habuit assensum, et tamen possibile est quod numquam eveniet. [113] Ponamus primam [114] cum secunda; ista copulativa erit possibilis, iste assensit quod ante Christus erit, [115] et tamen numquam erit, [116] ergo decipitur et hoc a solo Deo, ergo etc. Ita [117] quod istud est corollarium sequens ex positione quod Deus non potest aliquem decipere.

14Tunc respondendum est ad rationem contra hoc arguentem [118] seu [119] ad auctoritatem contra hoc arguentem [120] Ad auctoritatem Ieremiae potest dici dupliciter [121] Potest dici [122] primo quod non loquebatur in persona propria, sed in persona est Zephas false [123] Deo deceptionem imponente. Ideo verba non sunt assertiva assertione Scripturae, R7ra sed assertione errandi. Adhuc aliter potest dici quod illud dictum intelligitur [124] secundum opinionem populi, [125] quia populus credebat Ieremiam decipi.

15Ad secundam auctoritatem quando dicitur quod Christus post resurrectionem finxit se comedere etc. Advertendum est [126] quod comedere non dicit conversionem cibi [127] in substantiam comedentis, sed comestio est assumptio cibi in potentia ad digerendum. [128] Item comedo totum panem et tamen non totum panem [129] converto in meam substantiam. Item aliqui sunt tam debilis complexionis quod cibum quem sumunt non possunt digerere, et tamen dicuntur [130] vere comedere, ideo dicitur quod Christus vere comedit, sed illud quod comedit non fuit conversum in eius [131] substantiam, sed postea evaporavit vel conversum [133] fuit in aliam [132] substantiam sicut sibi placuit.

16Ad aliam quando dicitur quod [134] "finxit se longius ire" [e] etc., dicitur quod verba illa non debent sic [135] capi ad litteram, sed voluit Deus [136] manifestare quod discipuli non habebant V12rb fidem certam de ipso. Item potest dici quod per hoc [137] ostendit se in caelum S9vb ascendere.

[Responsio ad rationes pro secunda instantia]

17Tunc restat respondere ad alias rationes prius factas.

18 Ad primam [f] de spe, respondeo quod [138] Guillelmi Altissiodorensis in hoc est bona, ipse enim dicit quod fides et spes sunt quaedam virtutes; [139] unde ipse dicit quod [140] spes est semper sine [141] quacumque praesumptione, [142] ergo semper inclinat ad verum. Ideo numquam inclinat absolute aliquem ad credendum quod ipse absolute habebit vitam aeternam, sed inclinatio fidei est supra illud complexum in generali quicumque bene egerit et perseveraverit usque in finem [143] habebit vitam aeternam et in particulari in quolibet inclinat ad hoc, si bene persevero in bonis operibus, ego [144] habebo vitam aeternam, ita quod assensus spei, [145] non est categoricus, sed condicionalis vel reducibilis ad condicionalem, et ita proportionabiliter dicendum est de fide, quia illa semper [146] est sine quacumque praesumptione, ideo semper inclinat ad verum.

19 Ad secundam rationem [147] principalem [g] dicitur quod simile est, scilicet in casu ibidem posito, quod alicui in extrema necessitate etc. Unde dicitur quod talis in illo casu non deberet credere categorice quod ibi sit corpus Christi. Sed ex suppositione quadam, scilicet, quod si hostia sit debite consecrata, ibi est corpus Christi, potest forte contingere quod ibi sit una credulitas categorica quod ibi est corpus Christi et secunda [148] non est multum periculosa, sed illa non est generata ex fide. Ideo dicitur quod contingit quod ibi sit aliqua credulitas, [149] sed illa non est magnum peccatum, sicut aliquando contingit in Missa quod ibi est aliquis defectus ex parte Sacerdotis in consecratione, sed ibidem [150] error ille R7rb non est multum periculosus nec [151] multum malus nec ibidem est idolatria, quia intendit [152] adorare corpus Christi et ita facit.

20 Ad tertiam [h] de assensu ante incarnationem Christi quia aliqui assentiebat etc. Conceditur totum illud quod ponitur quod assentiebat [153] aliqui huic 'Christus incarnabitur' ante eius incarnationem et hoc ex fide; et quando ulterius ponebatur [154] quod continuaretur huiusmodi assensus usque post instans incarnationis Christi, distinguendum [155] est de assensu V12va ratione temporis, quia existentes ante incarnationem Christi tempus incarnationis debebant [156] scire vel proprie secundum praescriptionem Prophetarum, quia [157] certum est quod prophetae tempus adventus Christi denuntiaverunt; non tamen [158] ita certe quod [159] possent pro tunc [160] existentes punctualiter [161] seu certitudinaliter iudicare de praeciso tempore incarnationis Christi. Distinguendum [162] igitur est de tempore quia si fuerunt in tempore multum distante ab incarnatione, ita quod bene poterant iudicare quod pro tunc erat Christus [163] incarnandus, [164] ille assensus, ille assensus, quo [165] assentiebant isti 'Christus incarnabitur,' erat licitus et verus; adveniente autem tempore quo [166] non poterant recte discernere vel [167] distinguere utrum Christus erat incarnatus [168] vel non, quia ex Scriptura hoc [169] non poterant scire, tunc, eo ipso quod [170] habebant aliqualem dubitationem de tempore incarnationis, fides non inclinabat ad illum assensum 'Christus incarnabitur,' sed inclinabat [171] ad illum assensum [172] 'Christus incarnabitur [173] ' vel 'est incarnatus' vel 'de facto incarnatur' sub tali disiunctione et isto modo tenebantur [174] pro [175] tunc credere. [176] Et per hoc patet quid dicendum sit ad argumentum, quod assensus fidei semper est verus quia quamdiu bene poterat distingui de tempore incarnationis, fides inclinabat ad assentiendum quod 'Christus incarnabitur,' quando autem non poterat bene distingui [177] inclinabat ad assentiendum disiunctive quod 'Christus incarnabitur' vel 'est incarnatus' vel 'incarnatur.' [178] Et tunc quando dicitur quod conservetur ille assensus usque ad instans incarnationis, duplex est hic modus respondendi. Unus est quod non est casus possibilis. Alius modus respondendi [179] esset [180] quod ille idem [181] assensus esset, [182] qui ante incarnationem tempore, [183] quo poterat distingui de tempore incarnationis, inclinabat ad assentiendum quod Christus incarnabitur, post tempus, quo non [185] poterat distingui de incarnatione, inclinabat ad assentiendum [184] disiunctive quod Christus incarnabitur vel est incarnatus vel de facto [186] incarnatur. Item secundum primum modum, diceretur quod Spiritus Sanctus non valet concurrere ad conservationem illius assensus in instanti incarnationis vel post; assensus, inquam [187] per quem assentiretur quod 'Christus incarnabitur.' Item R7va etiam quia hoc repugnat naturae illius assensus V12vb quod false repraesentet, sicut dictum est multotiens in praecedentibus. [188]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus