Lectio 52, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.08-dev-master | August 30, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, August 30, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio52

Lectio 52, de Fruitione

Propositiones circa qualiter tota natura tendit in deum

1Ad habendum clariorem intellectum qualiter tota naturaliter tendit ad deum ultimate sunt hic aliqua advertenda.

Quod nulla creatura habet intrinseca rationem terminandi

2et Repetenda est Radix prius tacta, scilicet, quod nulla creatura habet intrinsece rationem terminandi. ideo non potest esse ordinate diligibilis ultimate vel appetibilis sine appetitu rationali sive irrationabili sive appetitu animato sive inanimato.

Quod ab appetitu finis, medii potest simpliciter absolvi creatura

3Et ex illa Radice sequitur primo quod ab appetitu finis medii potest simpliciter absolvi creatura.

Quod finis quo non est necessarius in operationibus naturalibus

4Ex quo sequitur quod finis quo non est necessarius in operationibus naturalibus. patet, quia finis quo est semper aliquid citra deum eius habitudo ad Rem appetendam vel appetitam est absolubilis, ergo.

Quod non est necesse quod forma et finis coincidant

5Sequitur ulterius quod non est necesse quod forma et finis coincidant, ita quod stat agens naturale producere formam, et non intendere, nisi ultimum finem. nam habitudo Rei quae est ad creaturam potest absolvi, et sic solum erit habitudo ad ultimum finem.

Quod appetitum animae ad suum corpus esse solubile

6Ex quo sequitur appetitum animae ad suum corpus esse solabile[?], id est, stat quod anima non inclinetur ad suum corpus. patet quia talis finis est aliquid creatum quod non habet rationem finis ultimate. et sic poterit absolvi ab anima respectu corporum.

Quod anima humana separat potest esse persona

7Ex quo patet quod opinio magistri de personalitate animae, et si non sit vera, est tamen probabilis, Ita quod anima humana separata potest esse persona. unde magister ponit quod de facto "anima separata est persona". Sed doctores communiter ponunt opinionem, quia dicunt quod persona debet esse aliquid quod non innitatur alicui, vel quod nec sit pars alicuius vel quod non inclinetur actualiter vel habitualiter ad aliquid, ideo Magister defecit, in hoc, quia licet anima separata de facto SV260vb non sit pars inclinatur tamen ut sit pars. Patet corollarium, quia talis inclinatio animae ad corpus potest absolvi ab anima, et anima potest absolvi a tali inclinatione, ergo potest esse persona.

Quod non repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione

8Sequitur etiam quod non Repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione. non enim est difficultas quod si angelus assumeretur a deo et ab eo supponeretur quod desineret esse persona, quia supponeretur alio supposito et illud est clarum. Sed amplius pono quia pono quod angelus potest desinere esse persona absque sui assumptione nam sicut habitudo animae ad suum corpus est mere contingens et potest ab anima Removeri. ita deus angelo potest inclinationem addere, ut informet materiam et sic non est amplius persona.

Quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi

9Sequitur ulterius quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi, quia talis inclinatio non est sibi essentialis. et ita diceretur de igne respectu concavi orbis lunae. immo huiusmodi inclinationes possunt permutari, ita quod grave inclinetur ad concavum orbis lunae et ignis ad centrum mundi. et tota Radix est, quia tota huiusmodi habitudo est mere contingens et praecise ex dei statuto sic ordinantis, et sic terra posset ascendere et ignis descendere secundum naturam propriam.

10Item quod plus est staret quod absque loci intentione grave naturaliter ascenderet et leve descenderet, sed solum propter finem ultimum, quia huiusmodi habitudines non habent terminos finales.

Quod principia naturalia subiacent divinae dispositioni liberae

11Ex quo sequitur quod principia naturalia subiacent divinae dispositioni liberae ut quod omne grave existens sursum non impeditum descendit, et leve ascendit, ista sunt principia naturalia et subiacent divinae libertati. Et ex hoc patet quod sunt contingentia, et ex hoc ulterius patet quod possunt esse falsa, immo quod grave ascenderet potest esse aequae principium naturale sicut quod nunc grave descendit.

12Ex quo patet quod aliquod potest esse principium naturalis philosophiae quod potest esse contradictorium principio philosophico. Ex quo patet quod theologia perfectius philosophitur et strutatur naturas Rerum quam quaecumque alia scientia, quia nulla alia ita novit habitudines rerum, nec novit libertatem Dei supra habitudines Rerum, sicut theologia, immo aliae ponunt quod deus necessario agit ad extra nec potest statum naturae immutare.

13Consequenter diceretur quod velocitates in motibus magis sequuntur divinum decretum librum quam proportionem potentiarum motivarum ad suas resistentias, nam secundum divinum decretum una creatura agit in aliam et mutatur ab alia et secundum quod congruit regnum universi.

14Consequenter diceretur de duratione Rerum quod duratio Rerum est secundum divinum statutum et secundum quod congruit potentiae dei Regitivae[?] universi, et etiam causalitates rerum reducuntur ad idem.

15Ex SV261ra quo patet quod nulla est Repugnantia quod aliqua substantia creata separata ut angelus haberet in se principium suae corruptionis, quia nulla est Repugnantia quod sit secundum proportionem vel combinationem activum vel habituum in substantia separata sequitur eius permanentia quod esset ex habitibus oppositis sequitur eius corruptio, sicut est de forma corporali Rei corporalis, immo substantia incorporea est magis fluxibilis. Ita quod forma corporalis corporalis non est magis fluxibilis in non esse, immo minus, et sicut ad creatam combinationem quantum potest forma in materia conservari, ita ad certam combinationem actuum vel habituum potest angelus conservari et ex habitibus oppositis potest corrumpi Et istud fundatur in scriptura sacra. Unde dicit david praeceptum posuit et non praeteribit etiam sapientia ponit legem in singulis quomodo obediunt et quod praeceptum non praeteribunt. Et Rabby moyses ponit quod cursus naturae totus est ex libera dei dispositione, et quantum ad motus et quantum ad omnia, Ita materia est satis lata, ideo solum Reduci principia ex quibus possunt inferri multa.

Quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae appetitum

16ex quibus sequitur quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae Impetum vel appetitum, patet, quia primarius naturae appetitus est semper Rectissimus, quia semper est in deum. quid tamen sit huiusmodi appetitus potest dici quod non est Res distincta a Re appetente, sicut solet dici quod appetitus materiae primae non est Res distincta a materia prima, ut patet Io physicorum, causando tamen pro impellente potest dici quod est deus movens et dirigens eam in suis operationibus, unde creatura in suis operationibus est sicut sagita[?] missa ad signum et directa a bono sagitario attingit signum. unde natura non cognitiva ut dictum est, est sicut sagita missa ad signum, et sicut sagitator numquam deficit a signo ita deus naturam dirigens numquam deficit immo deus Rectitudine dirigit naturam et in hoc consonant auctoritates philosophorum, scilicet, quod natura dirigitur ab agente infallibili etc. et sic prima inclinatio naturae semper est Recta. et sic gratia cum semper inclinet ad bonum numquam potest inclinare ad oppositum primae inclinationis naturae.

Quod caritas non potest inclinare ad diligendum Deum propter utilitatem creaturae

17Ex quo patet quod caritas non potest inclinare ad diligendum deum propter utilitatem creaturae.

18Ubi advertendum est quod altissidorensis ponit duos motus caritatis. unum ponit qui est in ultimum finem propter se simpliciter et illud dicit esse proprissime[?] fruitivum et perfectum valde. Alium motum caritatis ponit in Deum propter habere Deum et praemiari cum illo.

19quantum ad primum dicitur gloriam meam[?] alteri non dabo. propter secundum dicitur quod bonorum meorum non eges, ita SV261rb quod deus non eget nobis, sed bene vult ut egeamus eo et desideremus eum ut praemiantem et felicitatem.

20contra secundam partem pono corollarium nam ordo caritatis et ordo debitus naturalis non servatur in dilectione nisi deus sit ultimus terminus dilectionis, ergo diligere deum ut felicitatem est magis diligere felicitatem quam deum, quia est magis diligere se felicem quam deum. et sic creatura esset obiectum illius fruitionis, et sic esset usus dei et fruitio creaturae.

21Pro salvatione tamen dicti sui est advertendum quod huiusmodi motus dilectionis potest dupliciter considerari.

22uno modo quod in huiusmodi dilectione sint praecise duo termini, scilicet, deus dilectus et creatura recipiens dilectionem, ita quod deus sit terminus a quo et creatura terminus ad quem. et sic non debet creatura diligere deum propter utilitatem suam.

23secundo potest contingere quod deus sit terminus a quo et terminus ad quem. Ita quod imaginale est quod sit una dilectio quae habeat tres terminos unum a quo, scilicet, deum, et unum ad quem, scilicet, creaturam, ad hunc ultimum terminum ad quem, scilicet, deum. Ita quod creatura diligat deum propter utilitatem suam. Iterem Refferendo suam utilitatem in deum. et sic caritas posset inclinari ad dilectionem creaturae, quia deus esset terminus a quo et ad quem principalis. et sic licitum esset diligere deum propter utilitatem creaturae. dummodo per illam dilectionem omnia illa Referentur in deum propter suam bonitatem.

24et sic deus est diligendus ut praemiator, non tamen ultimate diligitur praemium[?] sed diligitur praemium Referendo in deum. et sic diligitur bonitas alicuius ut ultimate Referatur in deum. et sic patet quod ibi est motus circularium, quia incipit ab oriente, scilicet, a creatore, et transit per occidentem, scilicet, per creaturam et Iterum Reddit in oriente, scilicet, in deum, et iuxta et sanctam viam patet quod creatura potest diligi propter bonum caritatis non tamen ultimate.

Quod licet illa dilectio esset licita qua diligeretur Deus propter utilitatem creaturae nihilominus tamen dilectio simplex absoluta et propter se est multo nobilior

25Sequitur ulterius quod licet illa dilectio esset licita qua diligeretur deus propter utilitatem creaturae nihilominus tamen dilectio simplex absoluta et propter se est multum nobilior. patet quia minus participat de conversione ad creaturam, ergo censeri debet nobilior.

Quod omne peccatum est realiter naturae contrarium et contra inclinationem naturalem

26Sequitur ulterius quod omne peccatum est Realiter naturae contrarium et contra inclinationem naturalem. patet quia inclinatio naturae est Rectissima et semper natura inclinatur ad bonum ergo omne peccatum est contra naturae inclinationem et hoc est de Intentione augustini in de vera innocentiae.

Quod homo non debet servire Deo ut praemietur nec mereri ut praemietur

27Sequitur quod homo non debet servire deo ut praemietur nec mereri ut praemietur.

Quod agentia naturalia non agunt ut assimilentur Deo, licet agendo assimilentur

28Sequitur ulterius quod agentia naturalia proprie loquendo non agunt ut assimilentur deo, licet agendo assimilentur. patet gratia dei agunt quidquid agunt, et sic primaria intentione eorum actio terminatur ad deum et non ut assimilentur deo.

Sed contra quod tota natura tendit in deum

Prima

29Sed contra dicta, arguitur primo, quia teste scriptura natura humana ab adolescentia sua prona est ad malum, ergo naturae inclinatio est depravata.

Secunda

30Item si natura esset sic Recta SV261va sequeretur quod ex puris naturalibus homo posset mereri vitam aeternam, nam insequendo inclinationem naturalem ipse attingeret deum.

Tertia

31Item inclinatio naturae est a deo sic libere impellente, ergo deus potest alterum secundorum facere, scilicet, vel substrahere huiusmodi inclinationem naturalem et quod plus est ad aliud naturam inclinari quia substracta huiusmodi inclinatione natura potest ad aliud inclinari.

Quarta

32Item libertas est potentia superior ad naturam non cognotivam[?], ergo si ipsa potest ferri in aliud quam in deum videtur quod natura perfectior posset in aliud ferri quam in deum.

Quinta

33Item creatura sibi derelicta tendit in nihilum, ergo ab intrinseco magis tendit ad se vel ad nihil quam in deum.

Sexta

34Item naturalis iustitia resultat ex divino decreto et acceptione eius, ergo cum deus potest libere non acceptare Regimen naturale, sequitur quod huiusmodi naturalis operatio potest esse difformis.

Septima

35Item multiplex contingit error et malitia in agentibus naturalibus, ut patet in animalibus brutis, ubi sunt multi errores et defectus, ut sunt ferocitates.

Octava

36Item per malam distinctivam possunt bruta disciplinari ut turbent universum.

Nona

37Item aliqua corpora caelestia sunt essentialiter mala in se, ut patet de saturno et de marte, nam abstronomis[?] ponuntur mali et omnes astrologi, qui scripserunt de nativitate[?] corporum et animae. malitias corporum et animae Resolvunt in huiusmodi planetis ut quod aliqui sunt proni ad furta, ad homicidia, ad sacrilegia, ad sortilegia, et sic de aliis.

Decima

38Item potest dari praeceptum contra inclinationem naturalem, ut si sortes habeat inclinationem naturalem ad facere a deus potest praecipere quod non faciat a quod si faciat a tunc peccabit, quia faciet contra praeceptum dei, et tamen faciet per inclinationem naturalem, ergo inclinatio naturalis non semper est Rectam quod est contradicta.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus