Lectio 54, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.09-dev-master | September 07, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, September 7, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio54

Lectio 54, de Fruitione

Duo difficultates

1Visum est prius qualiter naturalis inclinatio feratur in deum ultimate propter se principaliter et quod habitudo creaturae ad ipsum quantum ad hoc est insolubilis in ista habitudine, quia consistit tota mathematica et philosophia. ab ista habitudine et ex praecepto "dilectionis dei dependet tota lex et prophetae" et quasi omnes materiae theologicae. ideo circa hoc diutius est insistendum.

2Pro maiori intellectu et declaratione materiae inquirenda sunt duo. primum est utrum inclinatio creatarum in deum sit in ipsum tamquam in trinitatem et sub ratione trinitatis et tamquam in trinum personaliter. Et secunda difficultas est utrum flexibilitas voluntatis et vertibilitas[?] consurgat ex defectu cognitionis, id est, utrum voluntas habens deum ostensum clare mere naturaliter feratur in ipsum et forte ex defectu cognitionis provenit quod non feratur in ipsum directe secundum inclinationem naturae. et ideo si deus esset evidenter ostensus esset difficultas utrum creatura esset ad oppositum flexibilis et ferretur in aliud ex suis inclinationibus naturalibus.

Utrum inclinatio creaturarum in Deum sit in ipsum tanquam in Trinitatem

3Et circa primam materiam teneo partem affirmativam, scilicet, quod naturalis inclinatio Rerum in deum est in ipsum tamquam trinum. illud probatur primo, nam SV263va creatura quaelibet est quoddam vestigium illius increatae trinitatis, ergo tendit in ipsum sub habitudine, qua est eius vestigium.

4confirmatur nam Res creaturae procedunt de non esse ad esse a trinitate ut trina est. et ut est trinum suppositum, ergo Revertuntur et convertuntur ad ipsum sub eadem habitudine, nam sicut in genere causae efficientis respectu productionis Rerum deus concurrit ut trinus. Ita in genere causae finalis concurrit ut trinus, ideo terminat ut trinus, et habitudo creaturarum in eum est ut in trinum. unde sicut deus non posset concurrere in genere causae efficientis ut essentia solum, nec ut una persona solum, quia opera trinitatis sunt indivisa ad extra ita in genere causae finalis non potest concurrere, nisi ut trinum.

5Sed est difficultas de voluntate creata utrum possit habere actum vel aliquam volitionem quae terminetur ad essentiam solum vel ad unam personam solum.

6Et breviter circa istam materiam bene Resolvendo credo quod sit tenendum quod voluntas non potest tendere in deum, quin tendat in trinitatem personarum. nec in unam personam, quin in quamlibet aliam.

7et pro probatione istius adducam aliqua, licet alias tenerum oppositum, scilicet, quod creatura poterat habere iudicium de ista Re quod erat essentia et pro tunc non habebat iudicum quod esset trinitas personarum. Sed pro nunc teneo oppositum propter rationes et auctoritates doctorum.

Utrum stat unam personam Trinitatis potest diligi sine alia?

8Ideo difficultas quae tangitur hic est utrum stat unam personam videre sine alia. et consequenter utrum stat unam diligi sine alia. et utrum stat divinam essentiam videri quin videatur quaelibet persona, vel unam personam videri et non aliam. Et teneo partem negativam. et istud probatur multipliciter.

9primo per Rationem tactam, quia sicut deus non potest concurrere in genere causae efficientis, nisi ut trinum suppositum, ita non potest concurrere in esse obiectivo et in esse causae finalis, quin concurrat ut trinus. ideo concursus obiectivus est consequens cuilibet personae et essentiae.

10secundo, quia concursus obiectivus, qui non est Realiter supplebilis[?] ille est Reducibilis ad causalitatem effectivam et illa est indistincta ad extra, ergo non stat unam personam obiective concurrere, quin quaelibet alia concurrat, ergo non stat unam videri nihil diligi sine alia. et ista Ratio est satis apparens de visione beatifica, quia ex quo non stat unam personam obiective concurrere ad sui cognitionem vel dilectionem quin quaelibet alia concurrat, ergo non stat unam videri vel diligi sine alia.

11tertio arguitur testimonio christi, qui facit istam consequentiam aequivalenter "aliquis videt me, ergo videt patrem". et determinat aliam consequentiam, quia "pater in me est et ego in patre." Item alibi dicit "ego et pater unum sumus," ergo si sumit unum, bene sequitur quod si videatur pater quod videbitur filius. et super illo verbo dicit augustinus sive audiamus ostendendae[?] nobis patrem sive audiamus ostendendae[?] nobis filium non differt, quia sine alio alius videri non potest, qui unum sunt. et sic de mente augustini est quod non potest videri una persona quin quaelibet videatur.

12Item omnes doctores sancti et augustinus et anselmus et alii loquentes de fruitione obiectum fruitionis ponunt trinitatem personarum.

13Item sicut alias ostensum est, ratio fruibilitatis est essentialis, ergo est indivisa, et indivise competit cuilibet personae quod sit essentialis alias visum est, quia dicit summam perfectionem et habet rationem summae bonitatis ideo est ratio communis cuilibet personarum, ergo non stat frui una persona, quin qualibet, quia quaelibet est summae perfectionis.

14Item nisi sic staret quod sortes beatificaretur in a patre in divinis et plato in b filio et cicero in c spiritu sancto. et sic erunt tres beati, qui habebunt plura obiecta beatifica. et sic erunt plures fines quod est inconveniens.

15Item sequeretur quod staret sortem esse amicum patris in divinis et non filii, patet quia diligat sortes patrem et non filium, ergo inter sortem et patrem in divinis erit amicitia et benivolentia, quae non erit inter sortem et filium in divinis.

16Item okam circa istam materiam facit unam rationem, quae est satis apparens, et arguit sic de una persona non debet aliquid affirmari quod negetur de alia vel quod negetur de essentia, nisi sacra scriptura vel determinatio ecclesiae. vel sit aliqua auctoritas tanta cui non licet contradicere vel ratio evidens cogat. modo in proposito pater et filius et spiritus sanctus sunt una essentia et dicere quod pater videtur et essentia non videatur vel quod essentia diligatur et filius non diligatur istud est concedere contradictoria de essentia et personis et ad illud non cogit determinatio ecclesiae, ut notum est, nec scriptura sacra, immo scriptura videtur dicere oppositum, quia qui videt me videt et patrem ut prius allegatum est nec est ratio cogens nec auctoritas cui non liceat contradicere, ergo quod aliquid concedatur de una persona et non de essentia vel econtra. non videtur rationale ubi non est ratio cogens, nec determinatio ecclesiae nec sacra scriptura nec auctoritas cui licet contradicere, et istam rationem okam satis ponderat. pro declaratione aliquali tamen materiae sunt hic aliqua advertenda.

Quod aliqua sunt praedicata quae competunt Deo ab aeterno et aliqua quae competunt sibi temporaliter

17Advertendum est quod aliqua sunt praedicata quae competunt deo ab aeterno et aliqua quae competunt sibi temporaliter illa quae competunt sibi ab aeterno sunt inducti differentia. nam quaedam sunt absoluta et essentialia, sicut esse perfectum esse bonum, et sic de aliis.

18Alia sunt quae competunt deo ab aeterno ratione emanationum personarum ad intra, ut generare esse patrem, sentire esse spiritum generari, et sic de aliis. alia sunt praedicata, quae competunt deo ex tempore. et hoc potest dupliciter contingere, quia quaedam competunt sibi ratione operationis suae temporalis ut creator SV264ra creans, quia ex operatione sua denominatur creator.

19Alia competunt sibi ratione operationis creaturae, ut diligi, credi, honorari, amari, tolli, et sic de aliis.

20quantum ad prima praedicata quodlibet est commune toti essentiae et trinitati et cuilibet personarum per se et omnibus similis. nam essentia est ens sapiens et tota trinitas et quaelibet persona et bonum et perfectum, et sic de aliis perfectionibus absolutis.

21quantum licet competant deo ab aeterno competunt, tamen aliqua aliquibus et alia aliis ut generare patri, spiritu[?] spiritui sancto et sic de aliis.

22quantum est de tertiis praedicatis quae competunt sibi ratione operationis suae, vel ratione operationis creaturae. Exemplum de primis, ut creator de secundis, ut honorari, colli, concorditer pro maiori parte dicunt doctores quod illa praedicata sunt communia essentiae et cuilibet personarum. Ita quod non stat quod aliqua persona creet quin quaelibet persona et essentia creet, et sic de omnibus praedicatis competentibus sibi ratione suae operationis consimiliter de praedicatis competentibus sibi ratione operationis creaturae quodlibet tale indifferenter competit essentiae et cuilibet personae.

23unde si pater est cognitus et filius et tota trinitas est cognita, et si pater diligitur et filius et tota trinitas diligitur, et ita accipitur dictum christi qui videt "me videt et patrem," nam facit consequentiam de una persona ad aliam, quia sequitur aliquis videt filium, ergo videt patrem, ergo videt totam trinitatem.

Utrum notitia intuitiva immediate terminatat ad Deum terminetur ad essentiam et ad quamlibet personam?

24Advertendum tamen hic quod proprie loquendo difficultas principalis non solvitur per istud, nam secundum istam viam haberetur et concederetur quod qui cognoscit deum, trinitatem cognoscit, quia deum qui est trinitas. et sic philosophi cognoscentes deum, trinitatem cognoverunt, quia deum. et sic si dilexerunt deum, trinitatem dilexerunt, et hic non est difficultas, quia probaretur expositoriae tamen quantum ad modum explicandi dicunt doctores quod omnia praedicata sunt communia. et sic staret quod aliquis trinitatem diligeret et tamen negaret trinitatem et quod trinitatem diligeret et nesciret se trinitatem diligere. et sic ista via Resolventur ad unam personam logicam, quia licet deum diligeret et trinitatem, non tamen diligeret trinitatem, quia li 'diligere' facit cognoscere rationem secundum quam terminus vocalis fuit impositus ad significandum.

25Sed difficultas est hoc: utrum notitia intuitiva immediate terminata ad deum terminetur ad essentiam et ad quamlibet personam. et utrum stet habere notitiam intuitivam de essentia et non de persona, vel de una persona et non de alia. Ita quod difficultas est: utrum stet unam persona videri sine alia. hoc est utrum stet quod aliquis habeat intuitivam notitiam trinitatis simplicem virtute cuius posset elicere iudicium quod illa Rs sit essentia et virtute illius non posset elicere quod ipsa sit pater vel filius et iste est punctus difficultatis.

26Et breviter circa hoc teneo quod nullo modo stat quod aliquis habeat intuitivam notitiam de essentia quin per illam posset evidenter elicere quod illa est tres personae SV264rb et quod est pater et quod est filius et spiritus sanctus. et in hoc resolvo istam difficultatem, ita quod in illa simplici notitia intuitiva de essentia Relucent personae et est Repraesentativa patris, nec potest Reputare essentiam quin Repraesentet patrem et filium et omnes personas simul. verum est quod aliqui doctores dicunt oppositum et contrarium. unde dicunt quod stat habere vel quod aliquis habeat notitiam intuitivam de essentia, et virtute illius non posset elicere iudicium de personis. et nisi talis haberet talem notitiam lateret talem utrum illa essentia esset tres personae. et sic apparet apimttuatio[?] illius difficultatis inter doctores.

27Et primo quod intentio salvatoris per illud "qui videt me," etc. fuit minuendo[?] unitatem notitiae, patris, filii, quia idem sunt. unde illa visio corporalis non ostendebat patrem quia ex hoc quod videbant materiam sive corpus ex hoc non poterat elicere quod esset idem cum patre.

28et sic credo quod fuit intentio salvatoris quod "qui videt patrem videt filium." et ista responsio fundatur maxime in ratione prius tacta de concursu obiective quia non potest una persona concurrere obiective quin quaelibet, quia concursus obiectivus est quaedam causalitas effectiva.

29Item propter identitam rationem diligibilitatis sive cognoscibilitatis quia eadem est Ratio diligibilitatis sive cognoscibilitatis in qualibet persona, ergo non stat quod ratio diligibilitatis obiectiva obiciatur quin obiciatur secundum quodlibet cui competit.

30Item ex habitudinem causae finalis, sicut tactum est prius. nam sicut concurrit active respectu terminationis quam immediate causat. unde prima Ratio per quam concurrit est esse trinum.

31Item esse dei est esse tres personas. Ideo prima ratio obiectalis quae potest esse de deo est esse trinitatis. unde si de deo haberetur conceptus entis supponeret conceptum termini. et sic conceptus trinitatis est primus conceptus via facilitatis habibilis[?], quia immediate deus obicit se ut deus. et per consequens ut est trinus. Ideo quilibet alius conceptus de deo praesupponit huiusmodi conceptum, scilicet, conceptum termini.

32Contra illud tamen arguit quid doctor modernis sic: intellectus potest habere notitiam intuitivam de aliqua re et tamen dubitare cuius speciei sit, et per consequens a fortiori dubitare quod individuum sit. antecedens patet in casu quod stat quod aliquis videat sortem et propter minima distantiam virtute notitiae intuitivae sensitivae non posset elicere iudicium cuius speciei sit nec quod individuum et per consequens a simili in spiritualibus posset sic esse quod uni angelo praesentaretur alius angelus. et quod propter minimam distantiam dubitaret, utrum esset angelus vel anima intellectiva, ergo proportionaliter divina essentia potest concurrere ad sui visionem, quia virtute illius concursus non posset quis elicere quod esset divina essentia. sed solum quod esset aliqua intelligentia vel aliqua Res spiritualis, et sic posset concurrere ad sui visionem ut essentia. et non ut est personae, quia in isto casu posset videri et tamen non posset ex hoc elici iudicium quod esset trinitatis. Et tunc ponatur ultra quod talis taliter videns divinam essentiam diligat eam, tunc diliget eam, et tamen non sub ratione trinitatis, nec sub ratione personali nec sciet utrum sit una SV264va persona vel plures.

33Respondendum est quod ista Ratio procedit ex falsa imaginatione propter comparationem intuitivae notitiae de deo ad intuitivam notitiam de creatura. nam notitia intuitiva de creatura causatur mediate organo corporeo et secundum quod Res est magis distans secundum hoc causatur maior notitia. Sed utrum notitia quae haberetur ex illa Re ex ditantia maiori esset eiusdem speciei cum notitia quae de eadem Re haberetur ex notitia propinquiori. et videretur quod sic, quia ibi sunt eadem causae. videtur quod non quia virtute unius potest elici iudicium cuius speciei illa Res sit et quod individuum et non virtute alterius et hic esset grata consideratio. sed pro nunc eam dimitto.

34Tamen ad propositum dicitur quod ex intuitiva notitia creaturae virtute illius non posset elici iudicium cuius speciei sit vel quod individuum propter materiam distinctam, ergo ita est de deo. negatur consequentia primo quia deus non praesentatur secundum aliquam distantiam, ideo applicatur se toto creaturae et praesentissimus est. secundo intellectus in videndo deum intuitive non utitur organo corporeo nec mediate nec immediate quod facit respectu visionis creaturae.

35Et sic datur differentia, quantum est de secundo inducto quod staret quod unus videret alium et propter minima distantiam crederet esset animam intellectivam, casus admittatur quod habeat imperfectam notitiam. et quod dubitaret utrum sit angelus vel anima intellectiva, ergo ita potest esse de deo quod dubitabitur utrum sit creator vel creatura. negatur consequentia, quia deus non potest distanter[?] praesentari, nec potest distantia esse causa notitiae imperfecte respectu dei, et ideo isti deficiunt, quia non advertunt diversitatem notitiae intuitivae dei et notitiae intuitivae creaturae etiam, quia deus agit et concurrit obiective ut tactum est supra Ideo sua prima praesentatio est ut trinum et sua generalissima. et sic apparet quod illa ratio non concludit.

Obiectio: quod una persona possit videri sive diligi sine alia

Prima

36contra dicta, arguitur et probatur quod una persona possit videri sive diligi sine alia, quia una persona potest incarnari sine alia, ergo potest diligi et videri sine alia. consequentia tenet, quia non apparet maior difficultas vel impossibilitas de una quam de alia. antecedens patet, quia una persona divina, scilicet, filius est incarnatus, et tamen non est pater vel spiritus sanctus, ergo etiam potest videri et diligi sine patre.

Secunda

37secundo pater non est spiritus sanctus, ista propositio est vera vel ergo extrema significant penitus idem vel non. si significant penitus idem, tunc est falsa, quia est negatio eiusdem de eodem. si detur 2m quod non significant idem penitus, tunc aliquid significat unum quod non significat reliquum. et sic conceptus correspondens uni significat aliud quam conceptus correspondens alteri, et tunc habebitur et tunc habebitur intentum quod poterit concipi una persona per illud extremum et per illum conceptum et non alia. et sic una persona poterit cognosci sine alia.

Tertia

38Item conceptus absolutus non dependet a relatione, immo est prior, ergo poterit haberi conceptus mere absolutus de essentia absque hoc quod SV264vb habeatur conceptus Relativus personarum quo dato, si dicitur quod essentia poterit cognosci sine personis.

Quarta

39Item intellectus potest dictare producens summum bonum, et solum talem est summe diligendum et voluntas potest se illi dictamini conformare, ergo potest diligere patrem, quae est producibilis summi boni, scilicet, filii et solum patrem.

Quinta

40Item filius potest diligi plusquam pater, ergo potest diligi sine patre. antecedens patet, quia filius potest diligi ut Redemptor.

Sexta

41 Item magi pharaonis habuerunt notitiam duarum personarum et non tertiae, quia defecerunt in tertio signo, et super hoc doctores dicunt quod cognoverunt duas personas, ergo potuerunt habere dilectionem duarum personarum tantum.

Septima

42Item de personis sunt distincti articuli, ergo sunt distinctae cognitiones.

Octava

43Item pater est prius originem quam generet filium et in illo priori originis antequam generet est perfecte beatus. unde doctor subtilis, qui facit istam rationem imaginatur instantia naturae, et sic in illi priori originis antequam generet filium pater diligit se et non diligit filium, ergo est diligibilis absque hoc quod alia persona diligitur.

Nona

44Item arguit sic doctor subtilis quandoque aliquis actus habet duo obiecta unum primarium et aliud secundarium potest absolvi a secundario. Ita est in proposito visio intuitiva dei habet duo obiecta. unum primarium, scilicet divinam essentiam et aliud secundarium, scilicet, proprietates, et sic visio intuitiva dei essentialiter dependet ab essentia. et accidentaliter a proprietatibus, ergo poterit absolvi a proprietatibus, et sic aliquis poterit diligere essentiam et non personas. verbi gratia, de notitia in verbo qua videtur verbum et creatura. visio illa habet duo obiecta. unum primarium, scilicet, verbum. et aliud secundarium, scilicet, creaturas, et illa visio potest absolvi a secundario obiecto, quia posset videre verbum et non creaturas in eo sic est in proposito quis potest videri divinam essentiam et non proprietatis. et istae omnes tangunt multas difficultates quae tagetur in solutione istarum Rationum, et cetera, et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus