Lectio 55, de Fruitione

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.09-dev-master | September 11, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, September 11, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio55

Lectio 55, de Frutione

Recapitulatio duo puncti

1Secundum quod tangebatur in ultima lectione duo puncta erant tractanda. primum: utrum tendentia Rerum in deum sit in eum tamquam in trinum, et utrum trinitas sit omnium Rerum finis, et utrum secundum illud modum trinitatis quaelibet res tendat in deum. secundum: supposito quod quaelibet Res tendat in deum, difficultas est utrum voluntas ferretur in ipsum deum, supposito quod clare ei ostenderetur. et quia ista secunda materia tangit libertatem voluntatis, ideo Reservo eam usque ad materiam praescientiae dei. Ideo pro nunc faciam in ista materia finem, ut veniam ad materiam trinitatis. et ideo solvam solum rationes prius tactas et argumenta prius inducta.

Responsio ad rationes quod una persona potest diligi sine alia

Ad primam

2dictum est prius in lectione praecedenti quod sicut deus est sub ratione trinitatis obiectum fruibile, ita non potest deus vel divina essentia vel una persona diligi vel videri quin quaelibet diligatur et videatur.

3contra tamen primo arguebatur, una persona potest incarnari sine alia, ergo una potest videri sine alia. consequentia tenet, SV265ra quia non est maior Ratio quare persona terminat ad dependentiam creaturae quam quod terminet visionem creaturae. antecedens est nomen, quia de facto verbum est incarnatum et non pater, nec spiritus sanctus nec essentia, ut dicit magister, nisi extrinsece, quia filius qui est essentia est incarnatus, ideo ex consequenti Regula alias posita de tribus generibus nominum[?] non est sufficienter posita.

4Respondendum est hic negando consequentiam, 'una persona potest incarnare sine alia, ergo potest videri vel diligi sine alia.' et causa est, quia incarnatio Respicit relationem personarum et ideo Reponitur sub illos genere nominum, quae sunt relativa, quae aeternaliter dicunt de deo, licet enim incarnatio aeternaliter non dicatur de deo est tamen Realiter effectus relationis quae aeternaliter dicitur de deo. unde incarnari est praedicatum personale et non essentiale. ideo est effectus relationis aeternae, id est, personalitatis aeternae.

5unde pertinet ad personam sustinere et tendentiam alicuius naturae terminare. et ideo non est essentiale nec commune. ideo Reducitur ad illud genus nominum concipiendi quod pertinet ad personas secus autem est de li videri, saltem de videri intuitive, hoc enim est essentiale, etiam ad visionem intuitivam alicuius Rei concurrit Res active obiective, modo operationes personarum divinarum ad extra sunt indistinctae, et pertinet ad personas simul, ideo non est possibile unam personam videri quin[?] quaelibet videatur propter indistinctionem concursus obiectivi, quia sunt unum et idem obiectum, terminare autem subsistentiam creaturae non est essentiale, sed pertinet ad hypostasim. ideo possibile est quod filio competat aliquod praedicatum dictum est tempore quod non competit alicui alteri personae. unde advertendum quod terminare dependentiam naturae non Reponitur in genere causae efficientis tamen facere totam incarnationem est essentiale. ideo tota trinitas fecit incarnationem et incarnavit verbum. et etiam quaelibet persona fecit incarnationem. tamen solus filius est incarnatus et est persona naturae humanae. et ideo, quia sic sustinere est personale. ideo competit soli filio.

6Sed huius unionem efficere est commune cuilibet personae, et ideo apparet quod argumentum non procedit quia huiusmodi praedicata, scilicet, incarnatum Reponitur sub genere relatorum indistinctionis, quia huiusmodi habitudo suppositi dei ad naturam humanam nec Reducitur ad genus causae efficientis nec formalis et forte ad nullum. tamen si Reduceretur, haberet maiorem similitudinem ad causam materialem. non tamen prout dicit imperfectionem, nam sicut materia in unione ad formam Recipit concrettivas denominationes. Ita verbum unitum naturae humanae Recipit concrettivas denominationes humanitatis.

Ad secundam

7Ad secundam rationem, quando dicitur: 'pater non est filius, ista propositio est vera, vel ergo subiecto et praedicato correspondet idem conceptus vel non. si primum, tunc est falsa, quia idem negatur de se ipso. si secundum, tunc pater potest concipi aliquo conceptu quo non concipitur spiritus sanctus quod est intellectum.'

8potest dupliciter Responderi. primo sicut dicit adam quod Realiter sunt idem conceptus et idem conceptus correspondet in patria subiecto SV265rb et praedicata, sed non in via. nam idem conceptus in patria est adaequate Repraesentans essentiam et patrem et filium. immo adam dicit quod iste conceptus est complexus et incomplexus, universalis et singularis. immo affirmativus et negativus. et proposito categorica[?] est conceptus mere simplex. et sic huiusmodi conceptus sufficit varie immutare, nam ille conceptus est affirmativus respectu huius pater est essentia et negativus respectu huius pater non est filius. et sic secundum quod immutat varie secundum hoc est affirmativus vel negativus. et sic secundum hoc facile esset Respondere, quia diceretur quod ille idem conceptus est affirmativus et negativus complexus et incomplexus. et sic, licet ille conceptus posset esse complexus et incomplexus, tamen numquam est falsus, ideo intellectus non posset eo uti ad assentiendum isti 'pater non est filius', quia ille conceptus est idem actus et unicus Repraesentans sic vel sic intellectui.

9Aliter potest dici quod nullus est idem conceptus de subiecto et praedicato informando istam propositionem pater non est spiritus sanctus, immo sunt diversi conceptus nihilominus tamen idem significant extendendo etiam nomen significationis ad cognitionem, sed non pro eodem, scilicet, pro eadem persona supponunt. unde quilibet illorum significat deum et essentiam divinam et patrem et filium et spiritum sanctum. tamen ex natura sua unus supponit pro patre. alius pro spiritu sancto. et sic idem significant eo quod non possunt pater et filius vel essentia intuitive videri quin quaelibet persona et essentia videatur. ne etiam cognosci, quia Realiter idem sunt. et sic licet significarent idem unus tamen sufficit pro una persona. et alius per alia. et sic conceditur quod subiectum et praedicatum significant adaequate in illa propositione 'pater non est spiritus sanctus'. tamen termini non supponunt pro eadem persona, sed pro diversis.

Ad tertiam

10Ad tertiam, quando dicitur, essentia potest concipi absque persona, loquendo tamen in patria, quia certem est, quod in via possumus habere conceptum absolutum virtute cuius possumus iudicare quod ille significat essentiam et non personam, licet tamen ille conceptus Realiter significet essentiam et quamlibet personam non appellando, tamen rationem, quia non significat personam, sed sub ratione personae.' et quando dicitur quod 'potest haberi conceptus absolutus absque relativo in patria' negatur et hoc conceptum Repraesentatem originem unius personem ab alia ex eo quod oportet semper ad illum conceptum obiective concurrere totam trinitatem, quia prima apprehensio dei est sub ratione trinitatis, ut dictum est et se obicit ut trinitatis. et sic conceditur quod idem actus quantum ad hoc est absolutus secundum unum modum considerandi et secundum alium relativus. et sic negaretur quod esset unus conceptus in patria qui esset absolutus, qui sic Repraesentaret absolute et non Repraesentaret originem personarum et emanationem earum.

Ad quartam

11quarto arguebatur stat quod aliquis iudicet quod producens summum bonum est summe diligendum et solum talem tunc conformaret se voluntas illi dictamini, tunc voluntas solum diliget patrem. conceditur quod casus est possibilis hoc in via, et quando dicitur quod voluntas potest se illi dictamini conformare.

12Advertendum quod hoc potest intelligi SV265va dupliciter, scilicet, quod voluntas se conformet illi dictamini. uno modo quod voluntas eliciat velle quantumcumque potest conformare et sic admitto quod voluntas potest se illi conformare, quia voluntas potest elicere bonum amorem respectu dei patris. dico tamen quod ista dilectio elicita iuxta huiusmodi dictamen quantum ad hoc est conformaris, scilicet quia alio modo non potest se illi conformare. non est tamen simpliciter conformis, quia nullo modo potest se conformare illi dictamini, quo dicit quod pater sit solum diligendus et hoc est impossibile, quia pater non potest diligi sine filio et sine essentia. exemplum est in aliis terminis dicet intellectus quod nulli dictamini rationis est conformandum, tunc certum est quod se illi dictamini simpliciter conformare positive, quia non potest se conformare, nisi volendo quantum in se est et per hoc non conformatur.

Ad quintam

13quintum tangebat quod quis potest plus diligere unam personam quam aliam. et quantum est de dilectione quae terminatur immediate ad personam, negatur hoc, scilicet, quod posset plus dicare diligere unam personam quam aliam. nec sequitur diligit humanitatem christi, ergo diligit deum nisi extrinsece, quia dilectio ordinata creaturae est fruitio dei. et sic nisi esset dilectio ordinata non esset dilectio dei. sed hoc est per accidens, sicut non sequitur sortes fruitur humanitate christi, ergo fruitur deo, quia fruitio Dei est semper meritoria, fruitio autem humanitatis est illicita, ergo non stat christum magis diligi quam Patrem, quia sicut christus est obiectum dilectionis, ita pater est sunt idem obiectum.

Ad sextam

14Ad sextam quando dicitur magi pharaonis deffecerunt in tertio signo per quod ostenditur quod cognoverunt duas personas solum et non tertiam. et sic potest una cognosci sine alia. ista Ratio est ex dictis prius soluta, quia licet credidissent duas personas eo ipso, tamen quia deum cognoverunt trinitatem cognoverunt et tres personas cognoverunt, et causa est, quia contradictoria numquam dicunt concedi verificari de eadem Re etc., nisi ad hoc sit auctoritas vel determinatio ecclesiae vel ratio cogens. et ista est ratio doctorum in ista materia, et sic non debet concedi quod pater diligatur et filius non diligatur ex quo sunt eadem Res, et sic quidquid arguitur de una affirmatur de alia, nisi ad hoc sit ratio vel auctoritas vel determinatio ecclesiae. et sic breviter dicendum est quod si philosophi habuerunt cognitionem de deo, illa habebat pro obiecto et essentiam et quamlibet personam, licet non hoc sciverunt. et etiam si dilexerunt deum et trinitatem dilexerunt et quamlibet personam dilexerunt, licet non cognoverunt trinitatem. nec dilexerunt trinitatem, nec patrem et filium, quia non illis vocabulis cognoverunt trinitatem.

Ad septimam

15Ad septimum de personis sunt distincti articuli, ergo distinctae notitiae concedo diversi tamen conceptus supponunt pro eadem Re et significant eadem Rem, licet alio modo, et alio modo significent.

Responsiones ad Rationes Scoti

Rationes Scoti

16Alia Rationes scoti sunt satis fortes. una est de obiecto primario et secundario. alia est de prioritate originis, quia vult probare quod essentia divina potest diligi sine persona, et tunc videri.

17et probat primo sic quandocumque aliquis SV265vb actus habet duo obiecta. unum primarium et aliud secundarium. habitudo secundarium videtur esse Remoralis[?], sed ita est quod actus divinae cognitionis ad intra habet dupplex obiectum unum primarium et aliud secundarium. primarium, scilicet, divinam essentiam ad quam immediate et essentialiter terminatur actus. deinde habet Relationes quae sunt secondarium obiectum ad quae terminatur consideratio actus divinae cognitionis. et cum prima habitudo, scilicet, actus divinae cognitionis ad essentiam sit essentialis. et secunda accidentalis, ideo essentia divina est conceptibilis sine personis, quia secunda habitudo est Remonstrabilis[?] a persona. exemplum de cognitione creaturarum in verbo illa cognitio habet obiectum primarium ad quod terminatur essentialiter et habet obiectum secundarium quod terminatur ad creaturas quae potest Removeri stante visione ad verbum. et per hoc nota scotus quod per eundem actum in verbo possunt plures vel pauciores creaturae in verbo videri, quia creaturae sunt adventiciae.

Contra Scotum: Opinio Ockham

18Contra istam imaginationem arguit okam. et primo Impugnat exemplum suum quod aliqua visio verbi sit et creaturae et quod visio creaturae posset Removeri Remanente visione verbi, quia si ita esset sequeretur quod esset transitus de contradictorio in contradictorium absque mutatione facta in Re. consequens est contra articulum, probatur tamen consequentia. nam sit primum instans in quo haec visio non Repraesentat creaturam ista propositio creaturae videtur in verbo est falsa et immediate erat vera et tamen nihil est acquisitum nec deperditum, ergo.

Contra Scotum: Opinio de Rippa

19Aliter arguit de Rippa, si positio scoti esset vera sequeretur quod staret deum se ipsum cognoscere non cognoscendo creaturas, quia actus divinae cognitionis habet se deum pro primario obiecto. et habet obiectum secundarium, scilicet, creaturas, et si obiectum secundarium sit Remorabile[?], tunc deus cognosceret se, et non creaturas quod tamen est impossibile.

20secundo sequeretur quod quilibet actus quantumcumque perfectus Repraesentans deum et creaturas posset Repraesentare omnia Relucentia in deo et etiam nulla. patet quia sicut potest desinere Repraesentare unam creatura, ita omnes. et etiam sicut potest Repraesentare unam creaturam ita potest Repraesentare omnia relucentia in deo.

Plaoul Contra Ockham

21breviter non teneo scotum quantum ad hoc, tamen posset Responderi ad rationem okam et de Rippa.

22ad rationem okam, quando dicitur quod tunc possibilis esset transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione in Re, negatur consequentia. ad probationem signetur primum instans in quo huiusmodi notitia desinit creaturam Repraesentare, tunc in illo instanti non Repraesentat creaturas et ante Repraesentabat et tamen non est mutatio etc. dico quod actus mutatur, quia prius Realiter movebat potentiam ad cognoscendum creaturas et nunc non mutat eam nec oportet quod in omni mutatione sit acquisitio alicuius Rei, vel de perditio nam concedunt multi quod motus non dicitur a mobili, et tamen si deus moveret totum mundum ergo nihil acquireretur vel deperderetur saltem aliquid positivum.

23Aliqui tamen dicunt quod solum Requiritur mutatio Realis vel imaginaria, nam deus posset creare unum angelum sine gratia et tamen posset eum acceptare sine gratia creata, quo facto iste angelus est deo acceptus et ante non erat. et tamen nulla est acquisitio, nisi solum lapsus temporis.

24 SV266ra Aliter datur exemplum in quo nulla est acquisitio vel deperditio alicuius Rei nec etiam lapsus temporis. nam capiamus istam propositionem in principio mundi et ponamus quod deus creaverit mundum successive ista est vera mundus incipit esse per Remotionem de praesenti et tamen nulla creatura est, quia vera est per Remotionem de praesenti. et sic conceditur quod inciperet esse et tamen nihil esset tempus. signemus, ergo instans inceptionis mundi, mundus incipit esse et hoc propositio est vera per Remotionem de praesenti, et sua contradictoria ab aeterno usque tunc fuit vera et tamen nulla mutatio est, quia nulla creatura est quia incipit per Remotionem de praesenti. et sic quantum ad hoc patet quod ratio non concludit.

Plaoul Contra de Rippa

25Ad rationes de Rippa ad primam, tunc deus posset se cognoscere non cognoscendo creaturas. negatur consequentia. ubi advertendum quod divina essentia habet dupplicem habitudinem ad divinum Iudicium. habet quidam habitudinem Repraesentatim[?], et etiam habet habitudinem obiecti et respectu utriusque habitudo divinae essentiae ad intellectum est necessaria. respectu autem intellectus nostri ille habitudines sunt separabilis, nam staret quod divina essentia obiceretur mihi, et non tamen ut Repraesentativum. exemplum etiam de notitia creata. una notitia creata obici in esse obiecti et non in ratione Repraesentativi[?]. nam beati in patria unde videt notitias aliorum beatorum et tamen non cognoscunt illud quod per illas notitias beati causat habentis cognoscunt et sic in deo illae habitudines sunt inseparabiles, sed in nobis aliud est, quia divina essentia potest concurrere obiective respectu intellectus nostri et non Repraesentative. et sic licet creatura posset cognoscere divinam essentiam et non creaturam. non tamen sic est de deo et hoc propter necessariam habitudinem et repraesentativum[?] in ipso deo.

Plaoul Contra Scotum

26Ad rationem tamen scoti Respondetur quando dicitur quandocumque aliqua potentia habet unum actum, qui habet duo obiecta. unum primarium et aliud secundarium. secundarium est Remobile[?] a primario. negatur istud, quia, licet sit ordo quod per prius Repraesentetur unum quam aliud, tamen ille ordo est necessarium. ideo ratio assumit unum falsum, scilicet, quod notitia potest terminari ad essentiam et non ad relationem.

27secundo dico et istam viam teneo quod Relatio et essentia non sunt diversa obiecta, immo aeque immediate relationes et essentia simul unum obiectum et aeque primo concurrunt obiective Relationes, sicut essentia, ideo non est talis ordo sicut imaginatur scotus, scilicet, quod essentia sit unum primarium obiectum et relationes secondarium. et quod essentialiter notitia diceretur immediate ad essentiam et non ad relationes. ideo negatur suum fundamentum, et ista solutio est melior.

28alia ratio est de prioritate originis, quando dicitur quod pater prius origine est beatus quam generet, ergo in illo priori habet divinam essentiam in qua perfecte beatificatur et sic beatificatur in illo priori in essentia et non in filio, quia non est filius in illo priori alias videbitur de illis instantibus naturae[?] quos ponit scotus tamen pro praesenti potest sibi negari quod sicut huiusmodi instantia naturae[?] sunt ponenda, nam patere beatificatur in illa ratione beatitudinis aeque primo sicut filius, et filius aeque primo, sicut pater.

29unde imaginatur iste doctor tria instantia naturae in eodum instanti aeternitatis in primo instanti imaginatur quod essentia praesentatur patri sive intellectui paterno tamquam species intelligibilis fecundissima. secundo imaginatur instans secundum in quo exit in actum per speciem intelligibilem, et in illo producitur filius deum in tertio producitur spiritus sanctus, et istud est multum subtile. sed non videtur prima facie satis Resolutum, quia quaereretur quid sunt illa instantia, utrum essent entia rationis vel entia Realia, non rationis, quia tunc originatio personarum dependeret ab ente rationis quod non est dicendum nec sunt entia realia, quia vel creata vel increata. non creata ut nomen est, quia nullum creatum est principium distinctione emanationis. nec increata, quia vel esset essentia et pater solum, et tunc in illo instanti esset solum essentia et pater, et non filius. et in secundo essent essentia pater et filius et non spiritus sanctus quod est absurdum dicere. verum est quod de modo exponendi alias videbitur. tamen sibi negatur quod pater est prius beatus quam producat filium, immo aeque primo pater et filius et omnes personae beatificatur et sunt aeque primarium obiectum una, sicut alia, quia sunt idem. et sic est finis istius materiae, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus