Lectio 56, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.09-dev-master | September 18, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, September 18, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio56

Lectio 56, de Trinitate

Rationes quod Deus non est universaliter perfectus

1Sequitur materia trinitatis. Circa distinctionem tertiam, Rectificata est investigatio humana quantum ad dei cognitionem et hoc perficit eius intellectum. quantum ad materiam primae distinctionis Rectificata est quantum ad felicitatis, diligibilitatis et dei diligibilitatem.

2Nunc consequenter circa primum ut magis appareat obiecti diligibilis cognitio inducendae sunt aliquae Rationes ex parte investigationis humanae ad ostendendum quod deus non est universaliter perfectus, sicut dicebatur circa primam distinctionem.

Quod Deus non est summe simplex

3et primo arguitur sic deus non est universaliter perfectus, ergo dicta circa prima distinctionem non sunt vera. consequentia est nota. antecedens probatur primo quia non est summe simplex, ergo non est summe perfectus. consequentia patet quia summa simplicitas dicit perfectionem simpliciter. antecedens declaratur multipliciter.

4primo, quia deus est mutabilis, ergo non est summe simplex. consequentia est nota. antecedens probatur multipliciter, primo quia deus est generabilis, ergo mutabilis. consequentia tenet, quia generatio est species mutationis, ut patet IIIo physicorum et in post praedicamentis.

5secundo deus est Realiter unibilis, ergo mutabilis. antecedens probatur, quia de facto unitus est naturae humanae vi cuius unionis respectu materiae vel formae Recipit concretivas denominationes.

6et sicut conceditur ad intra quod potest esse generatio. ita videtur concedi quod posset esse ad creaturam dei Realis informatio et quod posset esse ad extra per modum formae communicatio, ergo non est summe simplex.

7tertio deus est plures Res distinctae, ergo non est summe simplex. consequentia tenet, quia summa simplicitas excludit multitudinem et omnem pluralitatem.

8quarto deus videtur constitui ex essentia et Relativa proprietate, ergo non est summe simplex. consequentia est nota antecedens probatur, quia pater non posset differre a filio, SV266va nisi per aliquam differentiam ipsius constitutivam. nam si esset pater praecise idem cum essentia. et cum essentia sit filius nullo modo differet pater a filio, ergo pater est constitutus ex essentia et ex aliqua differentia distinctiva ipsius a filio.

95o ex variis modis principiendi ad intra concluditur distinctio principiorum elicitivorum, scilicet, intellectus et voluntas. nam ad intra est principiatio per modum naturae intelligibilis et est principiatio per modum naturae libere, ergo ad intra oportet ponere distinctionem formalem, ergo ex diversis principiis ad intra concluditur distinctio formalis ad intra principiorum, scilicet, intellectus et voluntas. et sicut poneretur distinctio formalis inter voluntatem et intellectum pari ratione ponitur inter omnia alia attributa in divinis, et cum infinita sint attributa infinita erunt distincta et infinitae distinctiones, ergo non erit ibi summa simplicitas.

10Istae rationes sunt inductae pro materia praesenti, et aliae introducentur secundum quod materiae occurrent.

Invocatio pro divino auxilio

11Invocato primitus divino auxilio, quia praesens materia haec specialiter Requirit, quia sicut nullibi fructuosius quid invenitur, ita nullibi periculosius erratur ut dicit augustinus. ideo protestor quod in praesenti materia, nihil asseram, nisi illa quae sunt asserenda et in quibus doctores sunt concordes in hac materia. alia vero solum proponam scholaribus ratione exercitionis.

Divisio Quaestionis

12Circa istam materiam primo praemittam quaedam generalia praesenti materiae conferentia et etiam principibus articulis. secundo particularius tractabo de divina simplicitate et eius perfectissima conditione. tertio ostendam productionem personarum ex Radicem summae nobilitatis et summae perfectionis. et in quarto, particulares difficultates occurrentes solvam iuxta posse.

Tria principia

13quantum ad primum, praemittenda sunt tria principia alias tacta quibus debet uti theologus et ad quae principaliter debet Resolvere plurimas et fere omnes materias theologicas.

14primum principium est communissimum, ideo primum, quia deus est simpliciter immensus et immensae perfectionis.

15secundum est quod valde fragilis est virtus humanae investigationis.

16tertium est quod praemittit boecius de trinitate tractaturus videlicet eruditi hominis est semper unumquodque genus secundum materiam habere, vult dicere quod in unoquoque genere sciendi et veritatem sciendi debitus inquisitor debet inquirere et secundum quod materia Requirit, et debet contentari suus intellectus secundum quod materia Requirit.

17et hoc ponit philosophus Io ethicorum secundo capitulo sub istis verbis. discipliciti[?] enim est in tantum creationem inquirere secundum quod unumquodque genus et materia Rei Requirit seu Recipit. proximum enim videtur mathematicum demonstrationes acceptare, et Rhetoricum persuasiones expectare. Unde in moralibus non debent Requiri et expectari demonstrationes mathematicae, sicut in mathematicis non sufficiunt persuasiones rhetorice et qui aliqua persuasione vel probatione in mathematica esset contentus non esset sufficiens mathematicus, sicut etiam in moralibus non debent Requiri demonstrationes mathematicae et qui illas SV266vb in moralibus Requireret non esset sufficiens moralis. Ideo dicit philosophus in singulis expetere atribologiam mathematicam est impeditum sciendi.

18unde boecius circa hoc introducit qualiter philosophi ex propriis sic argumentantur plato est homo, cicero est homo sortes est homo, ergo sortes, plato, cicero sunt tres homines distincti et modus arguendi est valde bonus in hac materia. Sed in divina materia non sit, quia est alterius generis. Sed sic debet argui pater est deus, filius est deus, spiritus sanctus est deus, ergo pater, filius, spiritus sanctus sunt unicus deus et non tres dii. ecce quod quasi variae et contrario modo arguitur in diversis generibus materiam, et hoc est quia genus sic inquirendum, sic Requirit, Et ex hoc arrius et sabellius in materia sanctae trinitatis erraverunt, scilicet, ex defectu inquirendi in diversis generibus.

19unde philosophi arguunt sic: sortes est homo, plato est homo, cicero est homo, ergo sortes, plato, cicero sunt tres homines distincti. In aliis generibus mutatur modus. Sed arrius non mutant. ideo arguebat sic: pater est deus, filius est deus, spiritus sanctus est deus, ergo sunt tres dii distincti, et sic fuit deceptus ex similitudine creturarum, non considerans quod secundum genera diversa materiarum, oportet processum et modum inquirendi diversificare. ideo incidit in illum errorem quod sunt tres dii et quod pater essentialiter distinguitur a filio. unde imaginatur quod pater est solus deus, filium autem ponit puram creaturam nobilissimam, tamen post deum patrem, ideo ratione propinquitatis cum patre vocatur filius deus, non tamen per essentiam, ut dicit. tertium ponit spiritum sanctum et ponit secundum nobilissimam creaturam post filium, et ideo vocatur, ut dicit, deus. et ideo arrius posuit distinctionem essentialem inter patrem et filium et in hoc erravit.

20Sabellius vero posuit confusionem personarum et deceptus est, quia credidit quod modus arguendi in divinis est similis modo arguendi in creaturis. unde arguebat sic: haec natura divina est pater, haec natura divina est filius, haec natura divina est spiritus sanctus, ergo pater et filius et spiritus sanctus non distinguuntur, quia bene sequitur in creaturis, haec natura est marcus, haec natura est tullius, haec natura est cicero, ergo marcus, tulius, et Cicero non distinguuntur. Ita quod a simili circa divina arguit, sicut in creaturis ita quod ponit quod Realiter idem sunt pater, filius et spiritus sanctus. nec est in eis differentia, nisi nomini[?] nec est ibi, nisi una persona, quia est una sola natura. ideo deceptus fuit, quia non consideravit quod in unoquoque genere est procedendum secundum materiam subiectam.

Propositiones pro generali introductione

21Consequenter pro generali introductione et aliquali manuductione praemittentur aliqua.

22praemitto, ergo primo istam propositionem quod filium et infinitum in eadem specie diversificantur quantum ad proprietates et conditiones et quasi eis intrinsecas et etiam quantum ad proprias passiones de eis demonstrabiles. et propter SV267ra hoc non est mirum, si divina essentia sit alterius rationis et conditionis a conditione creaturam. probatur primo quia de linea Recta finita demonstratur quod posset esse basis trianguli aequilateralis vel duorum aequilaterum vel trium aequilaterum, et ista est prima propositio euclid qua dicitur quod supra datam lineam finitam contingit triangulum aequilaterum collo??re[?], ita quod una linea finita est talis conditionis quod supra eam potest constitui triangulus duorum laterum aequalium vel trium laterum aequalium linea autem infinita, non sit quia supra eam non potest fieri triangulus ex quo est infinita, ideo habent diversas proprietates.

23Item supposito quod unum infinitum non sit maius alio, tunc evidenter illud principium omne totum est maius sua parte falsificatur in materia de infinito, quia quaelibet mediatas infiniti est infinita, et sic falsificatur, et sic respectu infiniti quaestiones habent veritatem, respectu finit non. et sic diversificatur.

24secundo principaliter imaginando quod puncta Realiter possunt componere lineam sicut est opinio linconiensis et antiquorum, tunc stat quod finita puncta non possunt ut clare demonstrat aristoteles VIo physicorum et tamen infinita possunt, ut posuit linconiensis et antiqui philosophi et aliqui moderni. Et variae sunt proprietates finiti et infiniti respectu eiusdem Rei adaequate.

25Item ex mutationibus subitis et instantaneis finitis numquam causaretur successivo et tamen hoc posset ex infinitis, hoc patet in Rarefactione, quia ponatur quod aliquid Rarefiat uniformiter, et cum quaelibet quantitas corrumpitur subito tunc ibi erit infinita corruptio quantitatum. et tamen ex illis causabitur successivo et successiva Rarefactio.

26Item eadem Res finita potest fieri infinita et tamen habebit proprietates omnino alias. patet de albedine decem graduum pedalis quantitatis ponendo quod albedo sit sua quantitas, in illa sunt decem gradus intensi, et quilibet gradus est eiusdem quantitatis cum alio, quia quilibet gradus et quaelibet pars est unius pedis. Et ideo ponatur quod Remanente eadem quantitate separantur. Ita quod gradus ubi se penetrant desinant se penetrare, et adiungantur adlatus, tunc illa albedo fiet maior et maior et tandem infinita et tamen nihil extrinsecum adderetur et sic eadem Res penes finitum et infinitum habebit varias conditiones et contrarias proprietates.

27Ex istis ego venio ad propositum quia divina essentia nedum est infinita in se, sed etiam quo ad speciem est excedens totam latitudinem omnium creabilium specierum. Ita quod duplicem modum infinitis habet primo quo ad speciem, quia est infinite nobiliorum speciei quam tota latitudo omnium specierum creabilium, quo ad nobilitatem et perfectionem non est mirabile si habebant alias proprietates et conditiones quam habeant creaturae, quia finitum et infinitum in eadem specie habent diversas conditiones, et sic non est mirum, si variae conditiones et proprietates competant huiusmodi SV267rb Rei infinite. Unde divina essentia ratione huiusmodi immensitatis et nobilitatis habet praedicata quasi contraria ad creaturam, quia divina essentia est independens, creatura vero dependens. ipsa est aeterna, creatura vero tempporalis, ipsa est sibi sufficientissima, creatura vero indigens, ergo sicut quaelibet creatura persona est sua essentia alias erit in essentia divina et natura, quia natura erit unica. et tres erunt personae, et sic erit parva cum summa unitate quod non Reperietur in creaturis, ideo visis habentibus Rerum inter se, et visis diversis proprietatibus finiti et infiniti satis persuadetur philosopho imaginatas et perceptibilitas[?] articuli trinitatis.

28patet ergo ex dictis quod ex defectu considerationis veritatum, et ex modo cognoscendi et unitate inquisitionis in diversis generibus quod est contra tertium principium, vel ex praesumptione ingenii quod est contra secundum, vel est ignorantia divinae trinitatis et immensitatis contra primum consurgit conturbatio in fide articuli trinitatis, ita quod ex ignorantia illorum trium principaliter simul vel aliquo illorum consurgit turbatio in fide et circa articulum trinitatis.

29Illis tamen consideratis non est difficultas imaginandum quod illa natura divina est tantae nobilitatis quod nullo modo Reperitur in creaturis.

30Et ex hoc sequitur quod magni philosophi sunt aptiores ad capiendum articulum illum trinitatis quam simplices quia eis[?] facilius persuadetur.

31secundo sequitur quod illa praedicata quae videntur vulgo distinctione perfectioni Repugnare maxime particulariter divinam perfectionem et infinitam exprimunt.

32ubi advertendum est quod ducentia sunt praedicata exprimentia perfectionem. aliqua sunt communia deo et creaturis, et illa licet exprimant perfectionem sive imperfectionem, tamen non sunt medium concludendi Rei cui competit esse imperfectum, ideo formaliter non exprimunt infinitam perfectionem.

33Alia sunt quae immediate affirmant et arguunt infinitam et immensam perfectionem, et illa sunt esse unicum et trinum esse infallibilem notitiam futurum contigentium, ita quod hoc praedicatum cognoscere infallibiliter a fore cum contingentia quod possibile est a non fore consurgit perfectio in deo infinita, quia nisi haberet aliam perfectionem quam creatura non cognosceret infallibiliter futurum contingens. Ideo illa praedicata sunt infinitam perfectionem in deo explicantia.

34alia possunt inferri tangentia materiam incarnationis et corporum christi et ex ignorantia illorum trium principiorum consurgit ignorantia circa materiam trinitatis et incarnationis et corporis christi et circa alios articulos et ex illis tribus poterit persuaderi materia trinitatis et immensitatis dei. et illis habentis facile est mentem circa materiam trinitatis quietari. ideo ista principia generalia praemisi.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus