Lectio 58, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.10-dev-master | October 29, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, October 29, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution ShareAlike 3.0 License

lectio58

Lectio 58, de Trinitate

quomodo cum simplicitate divinae essentiae stat pluralitas personarum

1Articulus qui tractatur, scilicet, sacratissimae et benedictissimae trinitatis est principalis et fundamentalis christianae Religionis, licet enim in aliquibus articulis antiqui philosophi et aliquae sectae conveniant in isto tamen articulo trinitatis disconveniunt est tunc principalis quia ab isto articulo trahunt alii originem ut articulus incarnationis, et alii plures, et ab isto sacramenta trahunt efficaciam, et etiam merita. Ideo circa istum est insistendum, et in ista materia tota difficultas Resolvitur ad unum punctum, scilicet, quomodo cum simplicitate divinae essentiae stet pluralitas personarum, et maxime omnes doctores circa hoc tractantes Resolvuntur ad hoc.

2Et breviter circa istam materiam boecius, qui fecit librum de trinitate toto conatu in IIo libro non intendit nisi ostendere simplicitatem divinae essentiae, et consequenter personarum trinitatis.

3et augustinus in libro de trinitate Recitat tres causas errandi in articulo trinitatis. prima est, quia deo attribuimus illud quod experimus in creatura corporali. secunda causa est quia deo attribuimus illud quod experimur in creatura spirituali. tertia causa quia aliqui praesumptuose deo attribuunt aliquid quod nulli alteri competit, ut quod posset seipsum gignere.

4quantum ad duos primos modos Removetur causa errandi per duo prima principia posita in lectionibus praecedentibus. Unde quia deus est immensus et infinitus, ideo sibi competunt aliae proprietates et conditiones quam creaturis. Unde aristoteles Io physicorum impugnans opinionem anaxagorae, qui ponebat infinitatem principiorum, dicit quod infinitum inquantum infinitum est ignotum. SV268vb Et ex isto habetur quod divinae essentiae inquantum ipsa est infinita proprietates suae sunt infinitae ignotae, et hoc respectu creaturae intellectualis, quia oculus noster sive intellectus noster se habet ad secretissima naturae, scilicet, ad deum sicut oculus noctuae ad lumen solis. quantum ad tertiam causam errandi persuadetur satis philosopho satis elevato quod in materia trinitatis loquendo est sine quacumque praesumptione. sed cum omni humilitate loquendo est ut dicit augustinus, nam si esset aliqua causa effectiva et scirentur praecise finiti effectus producibiles ab ea, non tamen esse negandum a philosopho quin posset, a et b et c effectus producere. et ideo philosophus Reduceretur ad hoc saltem quod non haberet negare quin essentia divina sit in tribus suppositis et quod essentia divina est subsistentia trium suppositorum, et quod articulus non sit evidenter impossibilis. et oportet huiusmodi articulum fundare et suadere et breviter maxime insistendum est circa divinae essentiae simplicitatem.

tria de ratione aeternitatis

5continuando ergo materiam de generatione divina et adiungo aliquid de locabilitate eiusdem. Advertendum est quod de ratione aeternitatis sive durationis divinae sunt tria.

6primum est quod non est mensura alicuius potentialitatis. hoc est dicier quod non mensurat aliquid quod possit non esse in se, sed est mensura actualiter necessario existentis.

7secundo de Ratione aeternitatis est quod si universalis mensura hoc est quod mensurat qualitercumque intrinsece est vel intrinsece potest esse. et quidquid potest esse in ea intrinsece et qualitercumque Res posset intrinsece se habere.

8tertio de ratione aeternitatis est quod cuiuscumque alterius mensurae effectiva et productiva et simpliciter in genere mensurarum prima. Ideo dionysius Vo de divinis nominibus vocat aeternitatem saeculum tempus et saeculum saeculorum. et anselmus in proslogion vocat aeternitatem saeculum saeculorum. ex quibus innuitur quod tempora et omnes mensurae alio sunt effectus illius mensurae, tunc in esse et augustinus X confessionum sanctus dicit omnia, scilicet, praeterita tempora non futura, nec praeterita aeternitas.

Corollaria

Primum corollarium

9Primum corollarium: si instans temporis efficeretur fixum et immobile et necessario tale per impossibile nihilominus non esset aeternitas. patet quia sibi non competeret omnes conditiones praedictae.

Secundum corollarium

10secundum corollarium instans aeternitatis in infinitum est simplicius et actualius quam instans temporis Ex quo potest inferri quod in infinitum instans aeternitatis est indivisibilius quod instans temporis.

Tertium corollarium

11tertium corollarium Repugnantia est in aeternitate contradictoria verificari. patet, quia Repugnat quod contradictoria verificentur in instanti temporis. Sed instans aeternitatis est simplicius quam instans temporis, ergo maius inconveniens est quod contradictoria verificentur in instanti incarnationes aeternitatis quam in instanti temporis.

12Ex quo patet quod nostrae enuntiationes affirmationes et negationes Referuntur ad mensuram temporalem.

Quartum corollarium

13quartum corollarium: nova aeternitatis ad instans temporis coexistentia non arguit aeternitatis successionem vel mutabilitatem, sed solum arguit temporis successionem ut si daretur aliquis fixus in linea motus lineae circa punctum non propter hoc SV269ra mutaret punctum, et sic apparet corollarium.

Quintum corollarium

14quintum corollarium: licet aeternitas vel instans aeternitatis sit quoddam modo ante tempus vel post vel simul cum tempore, non oportet tamen quod cuilibet instanti temporis coexistat, nam ad coexistendum Requiritur nedum aeternitatis praesentia et etiam instanti temporis coexistentia. unde salvator dicit ad prioritatem aeternitatis respectu temporis, antequam abraham fieret ego sum. qui sintet per hoc denominatur aeternitas dei, quia li 'est' proprissime deo competit et de deo dicitur aeternaliter. Sed admittitur de deo propter nostram infirmitatem quod erit vel fuit, tamen proprie competit sibi li 'est', iuxta illud exodi "qui est misit me" etc. et "ego sum qui sum" et est nomen aeternitatis et proprie immutabilitatis.

15Sed contra arguitur, quia si deus sit, haberent prioritatem respectu temporis tam a parte ante quam a parte post, tunc vi illius prioritatis posset facere quod mundus numquam fuisset creatus nam si aeternitas praecedit mundum, et etiam nunc sequitur etiam quod eius causalitas et libertas praecedit mundum. et sic posset mundus numquam fuisse productus.

16Petrus damiani ex ista Radice concedit conclusionem in uno libro quem fecit ubi quaerit: utrum deus posset Reparare virginem sic quod numquam fuerit corrupta. et concedit quod sic hoc non est intelligendum quin posset dare dona naturalia et aeque perfecta, nunc sicut ante. tamen utrum possit Reparare virginem sic quod numquam fuerit corrupta, et concedit quod sic, Tamen quia articulus Parisiensis est ad oppositum. dicitur quod non, licet enim deus habeat eandem nunc sicut ante, sed quia Res labilis est, et ideo cito quod res est labitur in praeteritum et trahit necessitatem corruptionis et sic non est ex parte potente divinae defectus, sed ex Rerum Repugnantia et incompossibilitate.

Sextum corollarium

17Alia propositio: essentia divina et quaelibet personarum et omnes simul, sicut sunt unicus gradus perfectionis, ita sunt eadem aeternitas adaequate.

18Ex quo sequitur contra magistrum Iohannem de Rippa quod suppositum etiam in esse personali mensuratur aeternitate et est aeternitas. licet enim ibi sit suppositorum distinctio, est tamen perfectionis identitas quia quaelibet personarum et omnes simul sunt eadem perfectio. et sic persona in esse personali est formaliter aeternitas, et omnes tres aeternitatem mensurantur. imaginatur tamen de Rippa quod aeternitas est mensura Rei formaliter immense. et consequenter sumptum[?suppositum?], ut sic non dicit perfectionem simpliciter, ideo non immediate mensuratur aeternitate, sed mediante, quia est idem identitate cum essentia. Tamen alias tenui quod personam dicit perfectionem simpliciter, et omnes personae sunt eadem perfectio, et satis probatum est ibi.

19Sequitur etiam quod productio verbi et spiratio spiritus sancti mensurantur aeternitate. Ex hoc patet causa quare verbum dei, licet sit productum tamen semper producitur, causa est perfectio divina et mensura aeternitatis.

20Et ex hoc sequitur quod non consurgit ex imperfectione illius SV269rb quod producit verbum quod dicimus quod semper verbum producitur, licet in productione creaturae hoc esset ex imperfectione causae, quae non sufficeret dare perfecte et complecte esse creaturae. tamen in deo ratione perfectionis datus est sibi esse et semper datur. et ex hoc est aliqua contrarietas creaturae ad deum.

21Advertendum tamen ulterius quodlibet sic loquamur vocando aeternitatem mensuram, tamen aeternitas a parte Rei nihil aliud est quam deus immensus, et sicut videbitur post ista praedicata sunt imposita propter nostrum modum concipiendi, quia concipimus eum, ut existentem vocamus eum aeternum, nec est ibi diversitas, nisi a parte nostri modi concipiendi. ideo aeternitas nihil ponit nisi deum ut actum purissimum includentem omnem perfectionem et infinitam actualiter. et necessario excludentem omnem perfectionem et infinitam actualiter et necessario excludentem omnem potentialitatem ad aliquid acquirendum vel deperdendum, ut quod consideramus eum ut actum cui Repugnat aliquid acquirere vel deperdere, scilicet, aliquid perfectionis acquirendae vel deperdendae et prout est omnis plenitudo perfectionis, tunc vocatur aeternus, et secundum istum modum est aeternitas et ita dicendum est de ubi et locabilitate eiusdem.

Propositiones

22Pro cuius declaratione ponentur aliquae propositiones, quia boecius discurrit per singula praedicata declarando istam materiam.

Prima propositio

23sit ergo haec prima propositio quanto creatura spiritualis est perfectior tanto nata est maiorem locum occupare, quia de corporali non oportet, nisi secundum quantitatem sui quod occupet locum et secundum quod congruit decori universi. una Res est maior alia, ut terra est maior homine, et tamen homo est perfectior, ideo loquor de spirituali, nam sicut creatura spiritualis magis immutatur deum in perfectione essentiale, ita in loci occupatione.

24Ex quo sequitur quod si suprema intelligentia creabilis daretur illa infinitum spatium extra caelum extra occuparet, nam si secundum essentialem perfectionem sit occupatio loci cum illa esset infinita, tunc occuparet infinitum locum.

25Sed quaereretur utrum creatura spiritualis sub quantolibet modico loco posset situari. pro quo imaginandum est quod quaelibet creatura determinat sibi secundum quantitatem suae perfectionis essentialis quantitatem loci, quid occupat. potest tamen de potentia dei absoluta in maiori vel minori loco situari, quia non videtur quin in quantacumque parva parte corporis, anima humana posset situari, ut si produceretur homo successive, tunc anima primo informat modicam perfecte. et sic non videtur quin infinitam parvam partem posset occupare.

Secunda proposito

26Alia propositio deus non est proprie in loco, non loquendo de existere in loco circumscriptive, quia hoc nulli est dubium, sed magis locus est in deo, et haec maxima difficultas circa praesentem materiam. et ad hoc sunt plures auctoritates augustini quas allegat magister in tertio distinctione prima. unde dicit augustinus quod deus non est proprie alicubi, sed in eo sunt Res.

27Sequitur quod ex hoc quod deus est in diversis sitibus sive successive sive simul tempore, non arguitur aliqua mutatio in eo nec potentialitas, sed solum Rebus.

Tertia propositio

28alia propositio: locus vel situs imaginarius ut divisibilis et creaturae capax infinite SV269va recedit a divina capacitate et istud est aliqualiter difficile ad imaginandum tamen ibi est punctus difficultatis. unde imaginandum est sic quod deus ratione suae immensitatis est sphera intelligibilis cuius centrum ubi et circumferentia nusquam deinde ex immensitate dei SV271va Recedit a divina capacitate et illud est aliqualiter difficile ad imaginandum est sit quod deus ratione suae immensitatis est sphera intelligibilis cuius centum ubi et circumferentia nusquam Deinde ex immensitate deus concurrit aptitudinaliter ad Recipiendum creaturas situaliter.

29Primo ergo imaginandum est divinam immensitatem, deinde imaginandum est spatium infinitum coexistens sibi causatum ab eo ex quo consurgit tanquam effectus potentialitas Recipiendi creaturas. Ita quod imaginandum est quod illud spatium imaginarium est infinitum minus perfectum ad Recipiendum creaturas quam ipse deus. ita quod deus Recipit creaturas et etiam spatium imaginarium, tamen deus in infinitum perfectius Recipit creaturas in suo modo Recipiendi et deinde spatium habet possibilitatem Recipiendi creaturas emanentes a deo. et quod deus est capax creaturarum in nobilissimo genere. et a deo emanat spatium, sicut ab aeternitatem emanatur tempus et omnis alia successiva duratio, et sic patet imaginatio.

Quarta propositio

30Alia propositio: immensus locus intelligibilis potest solum divinam essentiam locare imaginadum est proportionaliter, licet idem sit a parte Rei adaequate aeternitas et deus, ita locabilitas est ipsemet, tamen consideremus eum secundum aliqui rationem secundum quam est locus immensus et sicut aeternitas est mensura dei Ita ille locus est locus adaequatus dei, et etiam immensus locus intelligibilis, sicut aeterna duratio solum mensurat divinam perfectionem, nihilominus divina locabilitas est formaliter. Unde deus habet multas proprietates quas non possumus exprimere. Ideo philosophus sufficienter posuit quod deus est sphera intelligibilis cuius centrum est ubi circumferentia vero nusquam.

Quinta propositio

31Alia propositio: quanto Res est perfectior tanto magis intimatur deo et appropinquat ad divinam essentiam localitatem.

Sexta propositio

32Alia propositio: licet creaturae variae valde intimentur a deo et diversimode vocentur in eo participando intimationem variae. nihilominus tamen deus immense intimatur creaturae quantum est ex parte sui. nam sicut deus unico gradu agendi nihil actionis agit diversos effectus. Ita unico gradu concurrit intimando creaturas sibi, et sic creaturae intimantur deo infinite.

Septima propositio

33Alia propositio de intimatione ex gratificatione. Unde dicitur quod deus in gratificatione quantum est ex parte sui non magis intimatur creaturae, sed per hoc creatura magis intimatur deo.

34ideo deus non venit ad creaturam, licet deus multipliciter pulset creaturam, sed magis creatura ad deum. tamen quia ex propriis viribus creatura non venit ad deum, nec intimatur gratificatione in deo. Ideo ista intimatio attribuitur deo et non creaturae et per hoc proprium argumentum creaturae fortiter et magis intimatur deo.

Conclusio

35Ex dictis patet de proprietatibus dei quantum ad ea quae concernunt duo praedicata, scilicet, praedicamentum 'ubi', et quando dicit tamen boecius quod deus non est proprie in praedicamento, nec est proprie substantia sed supscribam[?], SV270vb tamen aliquo modo Reducitur in genere substantiae et relationis, et non in aliquo aliorum, quia alia derivantur ab illo, et est causa illorum, scilicet, tam loci quam temporis. et sic patet de eius simplicitate. tamen de eius simplicitate magis inquireretur, quando fiet mentio, utrum in deo sint aliquae formalitates ponendae, et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus