Lectio 59, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.11-dev-master | November 11, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, November 29, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio59

Lectio 59, de Trinitate

Propositiones contra divinam simplicitatem

1Quia circa materiam trinitatis maxime attendi debet divina simplicitas et unitas. ideo quantum ad materiam simplicitatis, aliquae videntur esse vel Repugnare divinae simplicitati quae communiter tractantur in doctoribus.

Prima: Quod non est identitas rationum formalium

2primo in divina essentia est non identitas rationum formalium sive multiplicitas inter se Realiter vel formaliter distinctarum, circumscripta operatione intellectus nostri, ergo non est ibi summa simplicitas, quia multitudo distinctorum excludit summam simplicitatem.

Secunda: Quod in divinis est distinctio essentiae ad personam

3Item in divinis est distinctio essentiae ad personam, ergo ibi est quaedam personae et essentiae compositio, ergo non est ibi omnimoda simplicitas. antecedens probatur, quia de essentia et persona verificantur contradictoria vel verbi gratia essentia est tres personae, essentia est filius, essentia est spiritus sanctus, et tamen de patre negatur quod sit tres personae, quod sit filius, quod sit spiritus sanctus. modo maximum medium probandi distinctionem inter res est, quia aliquid convenit uni parti quod Removetur ab alia.

Tertia: in Deo est pluralitas idearum

4tertio in deo est pluralitas idearum et Realis distinctio earum, ergo ibi non est summa simplicitas. immo est ibi idearum distinctarum infinitas. unde augustinus octoginta-trium quaestionum quaestione 86 ponit quod alia ratione factus est homo, alia ratione factus est aequus, ergo in deo sunt ideae variae specierum ad extra factive.

5Ad idem concordant doctores varii dicentes in deo esse pluralitates idearum, et alio modo dicunt quod in deo sunt variae mensurae Rerum rationes[?] producibilium Regulae fulgores origines et esse rerum.

6unde Augustinus III De Trinitate [18] capitulo dicit de deo "quod penes ipsum sunt mensurae, numeri, et pondera," et XIV De Trinitate dicit "apud dictum esse regulas aeternas, quae scriptae sunt in libro lucis, quae est veritas." Et VI De Trinitate dicit quod "filius est ars omnipotentis plena rationum viventium." Et Dionysius De caelesti gerarchia vocat ideas fulgores, et Ambrosius in exameron vocat ideas origines et causas Rerum. et sic apparet quod doctores ponunt diversitatem et pluralitatem idearum in divina essentia. et ista dimitto causa brevitatis.

Rationes pro prima propositio: probatio antecedentis

7Sed Reddeo ad primum: antecedens probandum, scilicet, quod sit pluralitas rationum formalium in deo.

Prima ratio

8Et primo arguo per rationes scoti qui vult probare quod inter divinam sapientiam et divinam bonitatem sit non identitas, et ita de aliis attributis primo sit, si infinita sapientia esset formaliter bonitas infinita, tunc sapientia in communi esset bonitas, in communi etiam formaliter. et ista Ratio est obscura. sed exponetur in solvendo eam tunc arguitur, quia ratio infiniti non variat rationem illius SV271ra cui additur. Sed probat quod consequens sit falsum, quia tunc in diffinitione quidditativa sapientiae poneretur tamquam pars bonitas vel esset eius diffinitio ista ratio indigebit longa expositione. ideo non expono pro nunc.

Secunda ratio

9secundo arguitur sic: distinctio emanationum divinarum necessario praesumpsit distinctionem principiorum elicitivorum et non distinctione rationis tantum, quia illa est impertinens, nec Realem simpliciter quam una Res negatur de alia, ergo formalem. prima pars antecedentis patet, quia non videtur unde esset diversitas emanationum ad intra nisi esse diversitas principiorum elicitivorum, nec posset salvari quomodo filius procederet secundum modum naturae. et spiritus sanctus non, nisi poneretur diversitas principiorum elicitivorum quae Resolvitur ad intellectum et voluntatem.

Terta ratio

10tertio quidquid est ex se formaliter idem existens principium producendi duo pari ratione potest esse principium producendi infinita patet quia si eodem modo se habendo adaequate potest in duo eadem ratione in tria et in infinita. ex quo cum unitate principii eodem modo se habentis formaliter stat diversitas principiorum. Exemplum in naturalibus: sicut ignis se habens eodem modo adaequate potest producere unum ignem et duos, et sic in infinitum. Ita potest poni exemplum in agentibus aequivocis[?].

11Item spiritus sanctus producitur libere et filius naturaliter, et ista varietas non oritur ex modo actuum, sicut patet exemplum de actu voluntatis, qui, licet sit liber, tamen hanc denominationem Recipit a suo principio effectivo. ergo si in divinis aliqua sit productio libere oportet quod sit respectu principii liberi, et si aliqua sit naturalis oportet quod sit respectu principii naturalis, sicut respectu effectus liberi ponitur causa libera, et respectu naturalis ponitur causa naturalis.

12Item aliqua attribuuntur sive competunt divinae voluntati, quae non intellectui divino, nam voluntas divina ex se determinat libere respectu positionis effectus in esse. et non intellectus, quia intellectus divinus est necessario cognitio.

13et viceversa aliqua attribuuntur intellectui, quae non voluntati, quia intellectus divinus intelligit mala et voluntas divina non vult mala.

14Ad idem arguit magister Iohannes de Rippa. primo sic: divina essentia est participalis in esse ab aliquo. et ab eodem non participatur in esse vitae, ergo in deo est aliqualis distinctio inter esse et esse vitae. nam si participatio dei in esse simpliciter a parte obiecti esset idem formaliter in esse et in esse vitae. tunc quidquid deo participaret in esse et in esse vitae. et sic materia prima, quia participat in esse tunc participaret esse vivens, quod est falsum.

15Item si sic sequeretur quod Res non differet specie, sed solum secundum intensum et Remissum. consequens est falsum. probatur consequentia, quia ex quo Res participant eandem rationem formalem in deo sequitur quod non erit diversitas inter res participantes, nisi secundum intensum Remissum, ex quo est eadem ratio SV271rb formalitatis in deo, quae participatur ab omnibus. et sic inter Res non erit differentia specifica. licet alia et alia participaret intensius vel Remissius. alias rationes facit, quae posterius introducentur.

Rationes ad oppositum trium propositionum

16Ad oppositum istorum trium arguitur auctoritate dionysii ponentis quod circa divina non est aliquid assentiendum nisi quod divina docent eloquia. et per consequens cum non habeamus ex sacra scriptura, nec ex determinatione ecclesiae, nec ex auctoritate ligante nec ex ratione convincente quod sit huiusmodi pluralitas formalitatum. videtur quod nullo modo, licet talia circa deitatem asserere, et maxime considerata venerabilis anselmi regula dicentis quod in divinis omnia sunt idem, ubi non obviat relationis opposito, ergo praecise inter personas relativas ex ponenda distinctio.

17Item arguitur sic: nam positio distinctionis formalitatum et distinctionis essentiae ad personam est difficilior quam sit distinctio personarum inter se et magis Recedens a communi apparentia quam positio trinitatis, ergo non est ponenda. Ex quo fides non astringit, nec fides nos ad haec obligat, et illud est maius quam fides sequitur quod non est ponendum. antecedens probatur, quia mirabilitas positionis trinitatis, et tota difficultas trinitatis est in hoc quia ponit distinctionem Realem minorem quam sit distinctio essentialis, quia ponit distinctionem sic quod haec res quae est persona non est haec Res quae est alia persona, et tamen haec res est essentia. Ista est distinctio minor quam in creaturis. modo distinctio formalitatum multo plus Recedit a distinctione essentiali, quia distinctio formalitatum est multo minor quam sit distinctio realis personarum, ergo si positio trinitatis est mirabilis ad sustinendum ratione Recessus distinctionis Realis ab essentiali sequitur quod positio formalitatum est magis mirabilis quia magis Recedit et maxime cum fides non alligat. et omnia alia aeque salvantur sine positione formalitatum et aeque salvatur articulus trinitatis et est aeque difficilis, sicut positio trinitatis sequitur quod non est nisi voluntarium huiusmodi distinctionem formalitatum ponere rationes alias quas faciunt intendo deducere declarando materiam.

Divisio responsionis ad tres propositiones

18Circa tria tacta, tria erunt puncta tractanda antequam veniam ad materiam simpliciter.

19Primus erit de formalitatibus, utrum sint ponendae, et inducam opiniones doctorum. et videbitur quid in ista materia sit tenendum.

20secundus erit de distinctione alia, quae vocatur ex natura Rei, quae ab aliquibus ponitur inter essentiam et personam.

21tertius erit de ideis, utrum sint ponendae in deo et si sic, quomodo inter se, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus