Lectio 62, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.11-dev-master | November 22, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, November 22, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio62

Lectio 62, de Trinitate

Variae opiniones discipuli Scoti

1Attendendum est tamen quod sicut ex dictis socratis discipuli eius varia sumpserunt et senserunt, Ita de opinione scoti discipuli eius et sequaces varia sumpserunt seu senserunt in materia formalitatum.

Opinio Chatton

2unde chaton, qui fuit acutus et subtilis in ingenio expresse tenet quod numquam fuit opinio scoti ponere distinctionem formalitatum a parte Rei, sed praecise per non identitatem quam posuit in attributis divinis intellexit ut dicit chaton quod non est in illis 'perseitas' primum modi dicendi per se ut sapientiae ad bonitatem, ut hoc non est primo et per se vera sapientia divina est bonitas divina, nec consequenter ista est per se et primo vera deus est sapiens deus est bonus, licet ista sit per se et primo vera deus est ens, deus est deus, quia dicit quod si aliquando doctor subtilis istius contrarium videatur sentire per verba ponendo distinctionem formalitatum a parte Rei. hoc est ut dicit chaton secundum modum loquendi doctorum currentium tempore suo, ideo post ea scotus tractavit quamdam quaestionem ubi Reprobat formalitates.

3unde imaginatio de ''perseitate'' Resolvitur apud chaton sit haec propositio SV273va ''deus est sapiens'' non est ita per se, sicut ista ''deus est ens'' vel ''deus est deus'' et causa est duplex. primo, quia ex forma enuntiandi et ex habitudine terminorum inter se ista non est plus per se deus est sapiens quam ista homo est sapiens.

4unde dicit quod si per imaginationem vel contradictionem corresponderent Res distinctae abstractis et attributis. Ita quod sapientia divina esset Res distincta a deo, et a bonitate divina, ista non esset per se et primo vera ''deus est sapiens''. modo illud est impertinens ad 'perseitatem propositionis primi modi. utrum essentia divina concurrat identice cum sapientia divina et econtra. Ideo dicit chaton quod opinio scoti Resolvitur ad hoc quod quando dicit quod deus non est formaliter sapiens. Hoc est haec propositio 'deus est sapiens' non est per se et primo vera. et sic opinio scoti secundum chaton Resolvitur ad terminos et conceptus et ad materiam logicalem. et sic secundum eum ista materia est magis logicalis quam Realis.

Opinio Adam

5Tamen adam tenet quod ista esset per se et primo vera 'deus est sapiens' et sui sequaces etiam. unde ipsi supponunt quod sapientia dicatur univoce de omni sapientia, ergo univoce dicitur de sapientia increata et creata. ideo de pro nomine demonstrante sapientiam divinam praedicabitur in quid, nam si praedicetur li ''sapiens'' de deo 'in quid', abstractum praedicatur de deo 'in quid' et ista est secunda quaestio adae. unde quando per idem adaequate abstractum et concretum competunt alicui. tunc si concretum dicitur de deo 'in quid' et etiam abstractum, et ideo dicunt quod Resolutio scoti per istum chaton non valet. et ista materia secundum eos est magis verbalis quam Realis nec Restat nisi quae propositio est in primo modo dicendi per se.

Opinio Henrici de Huta

6Et de huta declarando istam materiam de perseitate dicit quod dupliciter propositio dicitur esse in primo modo dicendi per se.

7uno modo quia praedicatum illius propositionis competit subiecto per essentiam subiecti nec per aliquod extrinsecum, sed competit sibi necessario ideo omnes propositiones in quibus praedicantur attributa divina de essentia vel personis sive adiective sine substantive dicuntur in primo modo dicendi per se.

8secundo modo potest capi modus dicendi per se ad modum loquendi logicorum quando, scilicet, in illa propositione praedicatur diffinitio de diffinito, vel genus vel differentia et tunc secundum illum modum haec non esset per se 'deus est sapiens'. et ista est via logicalis secundum istum secundum modum exponendi et secundum illum secundum modum exponendi scotus differt a magistro Iohanne de Rippa, quia de Rippa ponit expresse formalitates a parte Rei. Unde in octava distinctione ponit quod agere et velle in diSV273vb vinis sunt idem formaliter, et tamen hoc non est per se primo modo agere divinum et velle divinum, quia formaliter deus agit per suum velle, et tamen hoc non est per se primo modo vera velle divinum est agere divinum.

9Item etiam secundum de Rippa alia est formalitas vivendi et alia essendi, et tamen haec est per se et primo vera 'vivens est ens', ideo 'perseitas' primi modi est impertinens ad materiam de formmalitatibus.

Alia opinio

10Alii Imposuerunt scoto quod posuerit in deo infinitas formalitates distinctas sic quod sunt infinitae quarum una non est alia, licet concurrerent identitate in essentia. Et Iterum istud potest apparere falsum ex processu suo in octava distinctione, quia noluit concedere in attributis divinis negationem unius de alio simpliciter et absolute nisi cum addito. Ita quod noluit dicere quin[?] 'bonitas divina sit sapientia divina', sed quod 'bonitas divina non est formaliter sapientia divina.

Opinio Gregorii de Arminio

11Ideo est alius modus imaginandi apud scotum quam sit modus quam imponit sibi chaton. unde gregorius de ariminio in octava distinctione expresse probat quod modus quem ponit chaton non fuit de mente scoti. et qui voluerit videre videat. unde circa octavam distinctionem dicitur doctor subtilis quod ista diversitas formalitatum stat cum identitate et simplicitate. et ideo non est multitudo formalitatum sic quod una non sit alia simpliciter et ad magis habendum imaginationem suam ipse arguit contra se, quia dicit ipse formalitates sunt tanquam actus circumstantes essentiam, ergo in deo est infinita multitudo formalitatum componentium essentiam. Ipse aperit aliqualiter materiam et declarat solvendo, et dicit quod forma habet triplicem habitudinem.

13secundam habitudinem habet, quia Realiter componit et est pars constituti.

14tertiam habitudinem habet, quia dat subiecto denominationem secundum suam naturam sicut sapientiam creata denominat suum subiectum sapere.

15et loquamur de forma substantiali creata unam habet habitudinem ad materiam cui inhaeret secundum habet habitudinem constitutivam illius cuius est pars. Et istae duae habitudines dicunt imperfectionem in forma. tertiam habet habitudinem quae est dare suo subiecto denominationem secundum naturam propriam. et ista dicit perfectionem ut dare esse vivens dicit perfectionem.

16unde ex hoc quod forma causat vivens in esse vivens dicit perfectionem in forma et non ex hoc quod inhaeret, vel ex hoc quod est constituit vel est pars constituti. Ita est in divina essentia, quia debemus imaginari per modum formarum omnes denominationes quas attribuimus deo, et habent talem habitudinem quod non sunt pars eius, sed habent habitudinem quod sunt idem secum et deinde habent talem habitudinem quod denominat eam tali denominatione vel tali ut quod per sapientiam faciat esse sapientem vel sapientiam ut si imaginemus de formis substantialibus corporalibus videbimus similitudinem ad divina attributa. unde ista est contradictio formae, scilicet, denominare suum SV274ra subiectum et dare sibi denominationem secundum suam naturam unde quod in deo sit multitudo infinitarum formarum in idem concurrentium nulla videtur Repugnantia.

17unde divina essentia sapit sapientia et non bonitate et est bona bonitate et non sapientia, et sic de aliis, licet idem sit divina sapientia et bonitas et pro capienda imaginatione ponitur exemplum capiamus animam informatam sapientia et informatam iustitia et aliis virtutibus, et quod habeat notitias quot sunt creaturae, immo quod habeant omnes notitias creatas. Deinde ponatur quod omnes illae notitiae concurrant identice in animam Realiter et formaliter Remanentibus cum suis officiis tunc in isto casu habebitur imaginatio formalitatum, quia tunc anima erit sapientia quia identificantur anima et sapientia et erit bonitas etiam, et tamen bonitas non erit formaliter sapientia, quia bonitas habet aliud officium quam sapientia, et tunc in isto casu alia erit notitia hominis, et alia equi, licet eadem sit notitia equi et hominis in illo casu tamen aliud erit officium notitiae respectu equi et respectu asini vel hominis, Recte proportionaliter in deo concurrunt rationes formalitatum identitate, licet non omnimoda identitate, quia alterius officium est intelligere aliud velle. et sic potest imaginari quid imaginatus est doctor subtilis, tamen alia opinio quam intendo tenere est magis probabilis ut videbitur, licet positio doctoris subtilis sit multum subtilis et cum magno labore venerit ad eam.

Plus auxilium pro iuvenibus

18Advertendum est quia in ista materia magis loquor ad dandum principia Iuvenibus.

19Advertendum ergo quod diversitas loquendi in doctoribus inducit in studentibus varietatem magnam, ut quia aliqui doctores exponunt et Reducunt opinionem formalitatum ad 'perseitatem' primi modi. Alii Reducunt ad formalitates Reales et alii alio modo, et sic si Reperiantur in doctoribus contradictoria haec est variae capiendum secundum modos varios doctorum loquendi.

20Item advertendum quod ista positio formalitatum sumpsit originem ab illa opinione antiqua quod secundum ordinem praedicatorum essentialium est ordo et subordinatio rationum formalium concurrentium in idem et et in unitatem suppositi vel essentiae.

21unde imaginati sunt aliqui iuxta imaginatione magistri Iohannis de Rippa quod alia forma constituitur Res in esse corporum et alia in esse animalis et alia in esse hominis.

22et Resolvunt 'perseitatem' primi modi ad huiusmodi formas et additis differentiis ad huiusmodi formas constituuntur diffinitiones. unde genus se habet quemadmodum totius et species vel differentia addit, et ab illis constituitur diffinitio. et tunc propositiones in quibus praedicatur diffinitio vel pars diffinitionis de diffinito dicebant esse in primo modo dicendi per se, et sicut dicit actor de causis intelligentia est plena formis et secundum varietatem formarum substantialium in creaturis consimiliter imaginati sunt quod SV274rb in deo est varietas formalitatum concurrentium tamen identitate in unitatem divinae essentiae. Sed quia illud est de materia idearum de quibus videbitur inferius, ideo pro nunc nihil dicetur, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus