Lectio 63, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.11-dev-master | November 22, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, November 22, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio63

Lectio 63, de Trinitate

Conclusio de materia formalitatum sentiendum sit

1Postquam in praecedentibus aliqualiter declarata fuit imaginatio ponentium formalitates et distinctione formalitatum in deo praeter omnem operationem intellectus et etiam in creaturis. nunc consequenter videndum est quid de materia formalitatum sentiendum sit. et quantum ad hoc sit haec conclusio quod in divinis propter Relativam vel personalem distinctionem nulla est ponenda distinctio.

Prima ratio

2Ista propositio multipliciter probatur. primo probatur per secundam anselmi, quae etiam est quasi doctorum omnium quod in divinis omnia sunt idem, ubi non obviat relationis oppositio. Ita quod omnes termini absoluti et essentiales affirmantur de se invicem. termini inquam supponentes pro deo. Ita quod termini supponentes pro deo numquam negantur de se invicem nisi alterum illorum sit reliquum[?] vel ambo, ut 'pater non est filius' vel 'pater non est spiritus sanctus.

Secunda ratio

3secundo sic, nam ut tangebatur alias, distinctio formalitatum est difficilior et magis distans ab apparentiis rationis quam distinctio personarum in divina essentia. et etiam distinctio ex natura Rei, quae ponitur in creaturis, et tamen ad hoc non est auctoritas, nec fides catholoica, nec etiam aliqua ratio vehemens inducit vel cogit nos ad hoc, ergo non debemus venari[?] huiusmodi distinctionem in divina essentia.

4prima patet assumpti patet videlicet, quod huiusmodi distinctio formalitatum magis Recedat ab apparentiis rationis quam distinctio personarum in divina essentia, nam in eadem essentia ponere distinctionem quanto minor est tanto est magis Recedens ab apparentia rationis et magis appropinquat ad contradictionem, sed distinctio formalitatum in eadem essentia minor est distinctione personarum, ergo etc.

5secunda pars patet, scilicet, fides catholica non astringit nos ad hoc, quia de hoc nullus est articulus, nec illud legitur in scriptura sacra, nec illud habetur ex determinatione ecclesiae. et in plurimum doctorum sunt ad oppositum et contrarium, nec ad hoc est ratio cogens, quia omnis ratio ad hoc probandum est sophistica et faciliter solubilis.

Tertia ratio

6tertio sic, tanta debet poni identitas in divinis quanta potest salva fide, sed salva fide non habemus ponere huiusmodi distinctione formalitatum, ergo in divinis debet poni omnimoda identitas excepta distinctione personali.

7primum patet nam salvando divinam simplicitatem et identitatem non habemus multiplicare entitates in divina essentia quae prima facie viderentur divinam simplicitatem inquinare vel Impedire sed quod salva fide patet, nullus enim dubitat quod fides non astringat ad ponendum distinctionem formalem inter divinam sapientiam et eius bonitatem et sic de aliis, ergo salva fide possumus salvare in divina essentia omnimoda simplicitatem et identitatem nisi quantum ecclesia docet quae solum docet distinctionem personarum et non formalitatum, vel saltem est nobis dubium an talis distinctio deo competat, ergo etc.

Quarta ratio

8quarto sic sequeretur quod deitas vel divina SV274va essentia non esset formaliter immensa probatio, nam capiamus rationem formalem obiectivam deitatis. et peto utrum sit formaliter sapientia vel non. si sic, pari ratione erit formaliter bonitas, et ita de aliis perfectionibus deo convenientibus, et per consequens est eadem formalitas adaequate essendi et vivendi et intelligendi et ita de singulis deo attributis. si non, ergo propria ratio divinitatis non est formaliter sapientia, iustitia, et sic de aliis perfectionibus deo competentibus, ipsa carebit infinitis perfectionibus simpliciter, ergo non erit deus formaliter.

9Confirmatur, nam secundum sic opinantes, capio ratione formalem essendi in deo. et quaero utrum huiusmodi formalitas sit formaliter cognitio vel non. si sic pari ratione erit formaliter iustitia, sapientia, et bonitas, et sic de aliis singulis deo attributis, et per consequens non erit distinctio formalitatum in deo. si non sit formaliter cognitio sequuntur inconvenientia. primum est quod ratio essendi ipsius dei in sua formalitate est res minus perfectam quam asinus, quia in sua formalitate, nec est formaliter vivens, nec formaliter percipiens, nec est intellectiva nec volitiva, ergo asinus formaliter participans huiusmodi rationes erit formaliter perfectior.

10Confirmatur et satis apparenter, quia ratio essendi est formaliter cognitiva vel non. si sic, habeo propositum. Si non, ergo non est formaliter exemplar cognitionum[?] entitatis creatae quod est contra eum. immo ex hoc sequitur quod impossibile est deum cognoscere rationem entitatis creatae formaliter, vel hoc esset per rationem entitatis exemplantis ad intra, et hoc non, quia ipsa non est formaliter cognitiva vel per formalitatem cognoscendi, et si sic, tunc ipsa esset formaliter Repraesentativa essendi creaturae, ergo formalis ratio cognoscendi ad intra esset formaliter exemplar factivum entis derivati ad extra.

11Confirmatur, nam si ratio essendi ad intra se sola adaequate communicaretur per plenitudinem ad extra creatura eam per plenitudinem sic esset formaliter minus perfecta quam asinus, et etiam in fine specie, ergo illa ratio ad intra essendi est imperfecta, quia si communicaretur tota illa latitudo essendi per modum formae, sicut concedit de Rippa quod deus potest communicari ad extra per modum formae. tamen vi illius communicationis creatura non esset vivens nec cognitiva nec intellectiva, et sic de aliis, ergo divina essentia in suo esse est formaliter imperfecta.

Quinta ratio

12Item et est ratio satis apparens, quia isti doctores ponentes huiusmodi formalitates supponunt quod non posset esse diversitas in creaturis quin Reducatur ad aliquam diversitatem et distinctionem in deo. modo ex illa imaginatione arguo contra eos, et capio rationem essendi sortis et rationem essendi platonis. Istae sunt distinctae Res realiter quaero ergo utrum in deo etiam correspondeant diversae rationes SV274vb formales, vel utrum sit unica. Ideo exemplativa istorum duroum in esse productio. si non est eadem, ergo sunt infinitae rationes essendi in creaturis distinctae correspondenter[?] non eidem rationem formali in deo, quia infinitae sunt creaturae producibiles et quaelibet habet infinitas partes quarum quaelibet habet esse distinctum ab alia, ergo in deo erunt infinitae rationes essendi contra Iohannes de Rippa. si sit eadem ratio essendi in deo exemplativa sortis et platonis in esse, ergo cum diversitate obiectorum stat in deo unitas exemplarum in deo et qua ratione de duobus eadem ratione de tribus et sic in infinitum, ergo sicut habent concedere quod deus per eandem rationem formalem adaequate erit exemplar factivum duorum in esse eadem ratione habent concedere quod deus per eadem rationem formalem adaequate erit exemplar factivum omnium.

Sexta ratio

13Item, si dicant quod cuilibet Rei distinctae in deo correspondeat distincta ratio exemplativa.

Septima ratio

14Aliter arguo ostendendo quod illud sit impossibile, immo ex isto sequitur quod nulla ratio exemplativa correspondeat alicui Rei quia vel correspondet entitati in esse entis quod est divisibile vel indivisibile. si divisibile sit, gratia exempli quod sortes in esse entis correspondeat aliqua ratio essendi in deo ipsius exemplativa, vel ergo illa ratio in deo exemplativa sortis in esse entitatis est unica respectu sortis et sic habetur propositum, scilicet, quod erit unica ratio exemplativa in deo respectu infinitorum distinctorum quod sortes est infinitae partis quarum nulla est alia, vel illa ratio exemplativa in deo habebit obiectum indivisibile et hoc non, quia quaeque latitudo entitatis participetur ad extra est infinitorum graduum, quia Iohannes de Rippa in qualibet creatura quae est suum esse semper est compositum ex infinitis gradibus. et consequenter videtur innuere quod quaelibet Res singulariter significata in deo habet rationem ipsius exemplactivam, quaero ergo de ratione exemplativa in deo respectu esse sortis utrum habeat diversitatem vel non non potest dici quod non, quia quaecumque latitudo entitatis habet plures conceptus, immo infinitas, etc. si sic ergo est unica ratio in deo essendi quae est infinitorum distinctorum exemplativa. et per consequens non ad multitudinem obiectorum sequitur multitudo rationum obiectialium in deo. alias rationes facit gregorius et okam et adam, sed istae videntur mihi magis efficaces. aliae tamen possunt videri in doctoribus.

Corollaria

Primum corollarium: quod diversitas conceptuum attributabilium[?] non semper oritur ex diversitate rationum obiectialium[?]

15Ex conclusione consuis probationibus sequitur quod diversitas conceptuum attributibilium[?] non semper oritur ex diversitate rationum obiectialium. patet quia non est negandum quin in patria beati possint habere diversos conceptus intuitivos de divina essentia, tunc specifice distinctos, et tamen est idem obiectum adaequate, ergo diversitas conceptuum intuitivorum immediate causatorum ab obiecto etiam se solo non arguit diversitatem specificam rationum obiectialium.

Secundum corollarium: ???

16secundum corollarium: diversitas huiusmodi conceptuum nec ab obiecto, nec a diversitate rationis obiectialis sumit SV275ra diversitatem specificam.

Tertium corollarium

17Sequitur ulterius quod diversitas huiusmodi notitiarum Resolvitur tanquam in causam infecunditatem libere motionis obiective. Ubi est advertendum quod diversitas effectuum procedentium ab eadem causa effectiva adaequate eodem modo se habente non capiebatur a philosophis. ideo tenebant quod semper ad inquantum idem semper est natum facere idem. et propter hoc avicenna posuit talem emanationem intelligentiarum quod prima intelligentia producit unicam inteligentiam nec potest aliam producere immediate. considerando ergo immensitatem fecunditatem perfectionem causae mere libere agentis ex hoc consurgit possibilitas eiusdem causae eodem modo se habentis adaequate respectu diversorum effectivum quantum est ex parte sui deus eodem modo se habet, immo per idem formaliter producit lapidem et hominem, sed cur lapidem et non asinum illud non Resolvitur nisi ad immensitatem divinae fecunditatis, quae ratione suae libertatis potest producere lapidem et non asinum, eodem modo tamen se habendo adaequate quantum est ex parte sui. modo proportionaliter sicut dicitur de causalitate activa. Ita potest dici de ratione movente obiecitve. et Ideo licet deus sit idem obiectum adaequate cum identitate tamen obiecti potest varios conceptus et notitias intuitivas se solo immediate producere.

18Ex quo Infertur contra quamdam opinionem quam Recitat scotus quod diversitas attributorum divinorum non semper oritur per relationem ad creaturas. imaginatur praedicta opinio quod quare deus concipiatur in esse iustitiae hoc est per comparationem ad creaturam quam sic debite regit et sic de singulis deo attributis. dicitur contrarium, scilicet, quod huiusmodi conceptus possunt haberi absque horum respectu ad creatura, ita quod bene habent actum aliquem mediante quo iudicant deum esse, iustum, bonum, et sic de aliis sine quocumque respectu ad creaturas. ex hoc patet contra gregorium ponentes quod diversitas conceptuum provenit ex diversitate rationum obiectialium.

Quartum corollarium: quod pluralitas rationum formalium et cognitionum quae Deo attribuuntur debet referri ad creaturas et non ad Deum

19Sequitur ulterius quod pluralitas rationum formalium et cognitionum quae deo attribuuntur debet Referri ad creaturas et non ad deum, ut cum dicitur 'verbum dei esse plenum rationum viventium' et quod deus est exemplaria Rerum et huiusmodi, quia doctorum aliquando sic loquuntur in plurali, illud non debet Referri ad deum, sed ad effectus. deus est exemplaria Rerum, id est, deus est exemplar factivum plurium effectuum non quod sit in se sic aliqua pluralitas, sed est simplex unitas a qua omnis diversitas procedit. Tamen doctores secundum modum ponendi formalitates in deo facilius exprimunt ea quae sibi attribuuntur, quia considerando deum sic adaequate omnino eodem modo se habendo quo modo posset huiusmodi diversitas producere. hoc est difficilius quam considerando quod habeant alium et alium modum se habendi respectu unius et Respectu alterius.

Ad rationes de Rippa

20Alia corollaria possent inferri. Sed venio ad rationes de Rippa, enim vult omnino probare quod alia sit formalitas, ratio essendi in deo et alia vivendi, etc., quia stat quod aliquis accedat ad deum in esse et non in esse vitae, ergo etc. antecedens probatur, nam materia accedit SV274rb ad deum et assimilatur deo in esse et non in esse vitae, quia alias materia prima esset vivens etc. ista Ratio posset Retorqueri contra ipsum, quia ita argueretur de gradibus essendi, quia ipse ponit quod ratio essendi in deo est simpliciter simplex. Et tunc arguatur sic: aliquis imitatur deum in esse duorum graduum et non in esse trium nec quattuor etc. ergo in deo est aliqualis distinctio gradualis.

21Ideo Respondeo ambabus rationibus quando sic arguit quod aliquis participat et imitatur deum in esse et non in esse vitae etc.

22primo dico quod ad hoc quod aliquis imitetur deum in esse vel in esse vitae, et sic de aliis. oportet quod extrema participent in eadem denominatione communi et ex hoc patet quod, licet sit idem adaequate respectu unius esse et esse vitae non tamen respectu alterius, quia alteri non competit istud praedicatum sive ista denominatio esse vivens, et ideo licet sit defectus ex parte imitantis, non tamen est defectus ex parte imitabilis.

23secundo dico quod creatura quae participat esse dei participat etiam vitam dei, non quod istud praedicatum esse vivens propter hoc sibi competat. et istud probaretur per syllogismum expositorium, quia ista consequentia est bona et optima esse dei participatur a creatura, ergo vivere et intelligere dei participatur a creatura ab eodem ad idem. et quod etiam tota Trinitas et essentia divina participatur a creatura. Ita quod omnes huiusmodi propositiones sunt verae et concedendae de vi logicae. et tunc neganda est ista consequentia: materia prima assimilatur deo in esse vitae seu participat in esse vitae dei, ergo materia prima est vivens, quia participat esse dei in aliquo gradu, ita Remisso quod per illum non sufficit denominari esse vivens nec esse intelligens etc. Et ideo difficultas in hoc non est, nisi in modo exprimendi et in talibus homo non debet ligari per terminos.

24Ad secundam rationem quia diversis effectibus correspondent diversae rationes causales, quia alias non posset salvari eorum diversitas.

25Item inter a et b deus distinguit, ergo alia est ratio cognoscendi alia, et alia ratio cognoscendi b, quia si per eandem rationem cognosceret a et b non videtur quomodo cognosceret a non esse b. Ista ratio est in Radice satis soluta. nam sicut dictum est eadem causalitate et eodem gradu causalitatis adaequate agit intensum et Remissum, ita quod aequali gradu deus agit producendo supremam intelligentiam, si ipsa produceretur et producendo verissime quantum est in se. Ita concedendum est quod eadem notitia dei est notitia et b et a et quod a non est b, et sic de singularis ratione immensitatis notitiae absque distinctione notitiae quacumque. et ideo non oportet ponere distinctionem cognitionum propter distinctionem obiectorum, sicut exemplificatum[?] est de causalitate, scilicet, quod eadem speciei causalitatis et eodem gradu concurrit deus producendo intensum et Remissum etiam secundum Ioahnnem de Rippa in eadem formalitate, sicut in ratione formali essendi concedit quod ratio formalis essendi in deo est unica et simplicissima. et tamen ipsa producit intensum SV275va et Remissum in illa latitudine, quia aliqui effectus participant intensius illam latitudinem et aliqui Remissius, sicut prius dictum est.

26et sic patet quid sit dicendum ad istas rationes. In istis tamen rationibus videtur se principaliter fundare magistri Iohnnis de Rippa.

Ad rationes Scoti

28prima ratio scoti: sapientia in communi non est bonitas in communi formaliter, ergo sapientia infinita non est formaliter bonitas infinita. probatur consequentia quia ratio infiniti non variat rationem formalem illius cui additur.

29ista ratio est multum obscura. credo tamen quod in ista ratione velit dicere quod ista non est per se bonitas est sapientia de terminis communibus, ergo si utrobique addatur li 'infinita' subiecto et praedicato non erit per se, ergo ista non erit per se bonitas infinita est sapientia infinita. patet consequentia quia ratio infiniti non tollit rationem formalem illius cui additur. hic est considerandum primo quantum ad illud quod dicit de ratione infiniti quod non tollit rationem formalem illius cui additur. Dicendum est quod sicut tactum est in principio huius materiae, quod ratio infiniti in eadem specie variat proprietates et proprias passiones de finito et infinito demonstrabiles. Ita quod a et b eiusdem speciei eo ipso quod ainfinitum efficitur variatur eius proprietas et proprie passiones de ipso demonstrabiles, licet non varietur secundum propriam naturam specificam essentialem, sicut exemplificatum[?] est alias de linea finita et de linea infinita. eiusdem tamen speciei, quia linea finita potest esse vasis alicuius trianguli. et ista est prima propositio euclid et tamen linea infinita non potest esse basis trianguli, quia duae lineae Rectae non possunt collorarip[?] super lineae infinitae duas extremitates cum non habeant.

30secundo dicitur quod ista ratio deficit in alio quia praesumpsit quod isti termini sapientia bonitas dicantur univoce de sapientia et bonitate creata et de sapientia et bonitate infinita et increata et illud est falsum, sicut patuit ex determinatione tertiae distinctionis.

31tertio dico quod ista ratio nihil penitus probat nisi de 'perseitate' primi modi logicali propositum. et ista ratio Reduceretur ad imaginationem ipsius chaton, qui probat quod ista non est per se in primo modo dicendi per se ''deus est sapientia''. et ad hoc dicendum est, sicut in praecedenti dicebatur lectione, quia dupliciter aliqua propositio dicitur esse vera. in primo modo dicendi per se. uno modo vocatur propositio in primo modo dicendi per se, quia illud quod importatur per subiectum convenit praedicato per suam essentiam, et tamen hoc de necessitate sibi competit. alio modo dicitur esse in primo modo dicendi per se ex modo significandi terminorum secundum modum loquendi aristoteles quando praedicatur diffinitio vel pars diffinitionis de diffinito vel genus vel differentia de diffinito. et sic dicendum est quod secundum unum modum ista est per se bonitas divina est sapientia divina, scilicet, secundum primum modum. et secundum alium modum non et secundum iudicium meum sine dubio doctores aliquando non distinguunt inter quidditates Rerum et praedicata quidditativa, sed quasi permixtum loquuntur. ideo involvunt se propter hoc in SV275vb talibus, quia quantum est ex parte Rei est omnimoda simplicitas quantum est ex parte terminorum baptizare possumus secundum quod nobis placet.

Response ad alia rationes

32Alia est ratio quae fundat se in auctoribus. et dicendum est quod aliquando doctores utuntur in plurali numero ut dicendo deus est rationes rectae Rerum et huiusmodi. Ad omnes huiusmodi auctoritates non Respondeo aliter pro praesenti nisi quod doctores aliquando sic locuntur in plurali numero propter faciliorem modum exprimendi ea quae deo attribuimus huiusmodi tamen pluralitas debet Referri ad effectus non ad deum.

33alia ratio tangebat istam difficultatem, nam ex diversis modis agendi arguuntur diversa elicitiva principia sicut ex distinctione generationis filii et processione spiritus sancti oritur diversitas principiorum elicitivorum, scilicet, intellectus et voluntas, nam spiritus procedit non quomodo natus, sed quomodo datus, sed filius non quomodo datus, sed quomodo natus. Ita quod filius producitur naturaliter per modum intellectus, et spiritus sanctus per modum voluntatis libere producitur.

34Hic Respondet adam quod loquendo de emanationibus passivis concedit bene quod praesupponunt diversa principia, quia ad spirationem spiritus sancti Requiritur quid filius praeexistat tanquam principium productivum generatio autem filii non Requirit filium vel spiritus sancti tanquam productionum principium, sed praecise patrem, et sic conceditur quod ad generationem filii et processionem spiritus sancti requiruntur diversa principia relativa et non essentialia, id est, Requiruntur diversae personae, nam duae personae Requiruntur concurrere active ad emanationem spiritus sancti, ut sic loquar, et non ad generationem filli, sed praecise Requiritur una persona concurrens active, et sic emanatio passiva bene Requirit diversa principia.

35Quantum est de emanationibus activis non Requiruntur distincta principia, quia non est nisi unicum principium.

36Veniendo ad confirmationem, quando dicitur quomodo salvabitur quod filius procedit per modum naturae et spiritus sanctus non nisi ponatur distinctio principiorum elicitivorum, sicut voluntas et intellectus.

37Respondendum est iuxta praedicta quod idem est adaequate voluntas divina et intellectus divinus, tamen divina essentia eadem existens. et idem principium adaequate potest diversos effectus producere, immo etiam secundum diversos modos exemplum quia necessario producit ad intra et contingenter ad extra, et tamen est idem principium adaequate.

38Item pater est idem principium adaequate et eadem natura respectu filii et spiritus sancti, nec est impossibile quod pater unum producat libere non dico libere contingenter et alium naturaliter per eandem essentiam adaequate. exemplum posset poni etiam de anima nostra quae respectu eiusdem effectus adaequate concurrit. et etiam in eadem genere libere et cum hoc naturaliter patet istud de volitione tenendo quod intellectus in esse intellectus consurgit cum intensione naturaliter ad productionem volitionis, ut intellectus, et cum hoc voluntas concurrit libere. et tunc in isto casu eadem anima est quae concurrit respectu volitionis naturaliter ut intellectus et libere ut appetitus seu voluntas rationabilis. Ita quod non est impossibile quod eadem causa diversimode concurrat in eodem genere et maxime de illa quae est immensa et immense SV276ra perfecta non ab eodem principio filius dicitur produci per modum naturae quia procedit ut genitus, et spiritus sanctus non quia procedit non ut genitus, sed ut spiratus. per idem enim formaliter pater concurrit ad productionem filii et spiritus sancti quia non oportet ponere in patre distinctionem respectu filii et spiritus sancti, qui Reddant ipsum in esse principii, ideo diversitas principiorum Reducitur ad libertate et fecunditatem immensitatis divinae quae eodem modo se habendo potest diversitos effectus et respectu unius potest dici intellectus, et respectu alterius voluntas. et sic ad omnes tales rationes dicendum quod nulla probat distinctionem principiorum, sed solum distinctionem in modo producendi et sub aliis verbis solent doctores Respondere, quia dicere quod filius producitur per modum naturae et spiritus sanctus per modum voluntatis non est aliud dicere nisi quod filius producitur a patre solum et spiritus sanctus a duobus et propter quasdam similitudines filius dicitur produci per modum intellectus et spiritus sanctus per modum voluntatis.

39Alia ratio erat quia si aliquod principium per idem sui posset producere duas personas ita tres et sic in infinitum quia si posset respectu duorum effectuum ita respectu trium etc. gregorius Respondet quod nulla divina necessario consistit in tribus et non potest in pluribus sistere, et ista Responsio debet sufficere pro nunc.

40Ultima Ratio aliquid attribuitur intellectui divino quod non attribuitur voluntati divinae. dicitur quod nihil attribuitur intellectui divino quin attribuatur eius voluntati. Ita quod si intellectus divinus intelligat mala, concedendum est quod voluntas divina intelligit mala, et sic voluntas intelligit mala. et tamen non conceditur quod voluntas velit mala nec intellectus divinus vult mala propter verba quae significant aliter et aliter, quia aliud importat velle aliud intelligere. Ideo hoc provenit ex cognitione terminorum.

41Aliter Respondet chaton ne dicit ipse tales propositiones offendant possunt distingui tales intellectus non vult et voluntas vult mala ad hunc intellectum quod si intellectus divinus et voluntas distinguerentur per impossibile voluntas non intelligeret.

42vel aliter Respondetur Resolvendo istud ad 'perseitatem', quia licet intellectus et voluntas supponant pro eodem tamen ista esset per se intellectus intelligit et ista non voluntas intelligit, et sic a parte Rei non probares[?] aliquam distinctionem inter intellectum divinum et voluntatem divinam.

43ideo patet qualiter sit Respondendum ad omnes praedicatas Rationes, etc., et cetera, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus