Lectio 64, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.11-dev-master | November 28, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, November 28, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio64

Lectio 64, de Trinitate

Recapitulatio de formalitatibus

1In aliis lectionibus visum est quod non sit ponenda distinctio in deo propter eius summam simplicitatem, quod si ad aliquem sensum visum[?verum] videantur doctores ponere in deo distinctione formalem, intelligatur Resolvendo ad sensum logicalem, scilicet, ad non 'perseitatem' primi modi enuntiationis unius extremi de altero, quod si a parte Rei ponant distinctionem inter perfectiones divinas essentiales ut inter voluntatem, sapientiam, iustitiam, et sic de aliis, hoc est improbatum.

2et Radix generalis, praeter particulares rationes, erat tripartita. primo ex immensitate dei. secundo ex Regula anselmi, ubi dicit quod in deo omnia sunt idem, ubi non obviat relationis oppositio. et tertio tanquam fundamentum habemus supponere summae simplicitatis divinae quod nihil est negandum de uno attributo quin negetur de altero. Ita quod non debemus contradictoria in divinis asserere, et hoc in praedicatis absolutis perfectionibus.

Quinque Conclusiones circa distinctiones inter divinas personas

Prima conclusio

3Ex quo infero consequenter quod inter essentiam divinam et personam vel personalitatem nulla penitus a parte rei est ponenda distinctio. Ita quod pater tanta identitate est idem, tamen essentia quanta identitate est sibi ipsi idem et a parte Rei. et hoc est quantum ad unum punctum tractandum.

4secundo infero quod deus est omnium producibilium una simplicissima idea. Ita quod propter diversitatem producibilium non oportet ponere in mente divina distinctionem formalium rationum a parte Rei vel alio modo distinctarum. nam ista summa simplicitas consurgit ex immensitate naturae quod unica existens et eodem modo se habens potest Repraesentare hominem et asinum licet sint diversa. ista est una conditio et proprietas infinitae quae non Reperitur in aliis.

5Infero consequenter quod deus non potest formaliter influere, Ita quod non potest ad extra communicari creaturae Realiter per modum formae informantis et actuantis, quia hoc Repugnat summae simplicitati et immensitati, quia influxui formali annexa est quaedam potentialitas quae summae simplicitati Repugnat ratione etiam divinae immensitatis creatura non est influxus formalis cuius capax nec est capax immensae perfectionis licet etiam ex parte dei non esset Repugnantia et istam ultimam materiam primo inducam, deinde materiam de ideis, deinde materiam ex parte Rei de distinctione a parte Rei inter essentiam et personam consequenter inducam.

6Quia ergo ista materia de influxu formali est pertinens ad divinam simplicitatem quae debet in ista materia tractari ut divina simplicitas salvetur.

7Sit ergo ista prima conclusio non stat immensae simplicitati essentiam formaliter influere.

Secunda conclusio

8secunda conclusio non stat immensae simplicitatis essentiam creatae formae formalem influxum supplere.

Tertia conclusio

9tertia propositio dato quod posset non staret tamen unam personam sine alia formaliter influere. dato quod concederetur quod deus esset communicabilis per modum formae, tamen non concederetur quod esset communicabilis per unam personam et non per aliam, immo non esset communicabilis quin communicaretur secundum totam trinitatem.

Quarta conclusio

10quarta propositio: divina essentia non potest creatam perceptivam vitaliter immutare, licet tamen contrarium non Repugnet fidei evidenter.

Quinta conclusio

115a propositio: dato quod divina essentia vitaliter immutaret, non stat tamen unam personam sine alia immutare licet tamen contrarium non Repugnet vitaliter.

Probatio conclusionum

Probatio pro prima conclusione

12Prima propositio quae dicit quod non stat immensae simplicitatis essentiam formaliter influere probatur multipliciter.

13Primo nam si deus posset formaliter influere sequeretur quod esset deus Recens contra scripturae auctoritatem, probatur consequentia nam quaelibet forma communicat suo formabili vel constituto si constituat denominationem concretivam quae sibi competit in abstracto, ergo si deus communicaret creaturae per modum formae, SV276vb tunc communicaret suo formabili esse deum, ergo creatura Recipiens suum formalem influxum esset deus et denominaretur deus, ergo cum quaelibet creatura sit noviter producta, tunc esset deus Recens nec fuisset ab aeterno, ergo esset deus Recens quod est contra fidei veritatem.

14secundo nam ex illa positione sequeretur quod materia prima posset esse deus, et ex consequenti sequeretur quod posset esse Res intellectiva et quod posset beatificari. immo consequenter nedum beatificari, sed beatificare, nam haberet plenitudinem deitatis sibi communicatae et esset deus, ergo esset ultimus finis et beatitudinis obiectum.

15Item sequeretur quod materia prima et quaelibet Res producta posset ens aeterna et independens. probatur consequentia nam esse independens esse necessarium esse aeternum sunt proprie passiones convertibiles cum suo subiecto, ergo quidquid dicitur de subiecto, dicitur de propria passione, ergo cum concreata dicatur de deo vel dicatur deus tunc dicetur de propria eius passione. et sic sequitur quod si creatura sit deus quod erit necessario esse independens et aeterna.

16Item sequitur quod essent plures dii, quia qua ratione potest deus communicari uni creaturae per modum formae pari ratione potest alteri, et tamen ratione huiusmodi communicationis competunt diversae communicationes huiusmodi communicationibus, et sic possent esse infiniti dii Realiter et essentialiter distincti.

17Item sequeretur quod creatura posset esse trinitas personarum.

18Item omnis forma quae communicatur communicat suas operationes, vel subiecto suo, si sit accidentalis vel compositio. si sit substantialis, ergo si divina essentia communicetur per modum formae creaturae, communicabit sibi operationes suas intrinsecas, ergo creatura producet filium ad intra et spirabit spiritum sanctum. Impossibile enim est quod forma communicetur quin[?] communicetur secundum latitudinem totam suae perfectionis, ergo et operationis ergo operationes suae communicabuntur suo formabili, et sic sequitur quod materia prima posset generare filium in divinis et spirare spiritum sanctum.

19Et confirmatur, quia influxus formalis est naturalis nam licet anima sit potentia Realiter libera. non tamen est libera quantum ad communicationem suae rationis. communicatur enim secundum naturalem modum influendi suo formabili et secundum ultimum suae potentiae, ergo si deus communicaretur alicui creaturae communicaretur secundum totam latitudinem suae plenitudinis, et per consequens suae operationis, et sic quantum ad hoc apparet prima conclusio satis probata.

Probatio pro secundo conlusione

20secunda conclusio dicit quod non stat deum supplere vicem causae formalis, quia aliud est utrum deus posset secundum plenitudinem communicari formaliter et aliud utrum posset supplere vicem causae formalis et secundum eundum gradum adaequate et secundum hoc ponitur conclusio negativa, scilicet, quod non stat deum supplere vicem causae formalis et probatur, quia influxus formalis est naturalis, ergo est secundum ultimum potentiae formae communicantis, ergo non stat quod deus communicetur secundum Remissum gradum formae cuius influxum suppleret.

21secundo deus non potest supplere influxum causae agentis creatae, ergo nec potest influxum causae formalis supplere, quia difficilius est de formali quam de agente. antecedens probatur et antecedens posset habere duplicem sensum. unum falsum et alium verum. falsum, scilicet, quod deus non posset supplere influxum causae agentis, scilicet, quia non posset effectum se solo producere absque concursu causae. secundo sic quod causa secunda necessario requiratur ad effectus productionem. et sic antecedens est falsum, quia non revocatur in duplum, quin[?] deus posset se solo absque concursu cuiuscumque causae secundae aliquem effectum producere. sed hoc non est proprie supplere vicem causae secundae. Sed proprie supplere causae secundae hoc est concurrere proportionali concursu, sicut causa secunda concurrit. Ita quod deus concurreret ad effectus productionem suo concursu et etiam concursu proportionali ad concursum causae secundae. et sic intelligendo, antecedens deus non potest supplere vicem causae agentis, quia secundum quod prius probabatur et posterius probabitur deus non potest nisi infinite agere ad extra, ergo non potest concurrere ad effectus productionem secundum proportionalem concursum quam concurrit causa secunda. ergo si deus non posset supplere concursum causae agentis, ergo nec concursum causae formalis, quia concursus formalis est naturalis concursus autem causae agentis est liber. et sic, quia influxus formalis est naturalis oportet quod communicetur secundum suam plenitudinem et ultimum sui posse.

22Item sequeretur quod eadem Res posset fieri omnium specierum successive. consequens videtur inconveniens et contra artem demonstrativam de propriis passionibus et diffinitionibus. et probatur consequentia nam sit ita quod deus suppleat vicem infimae formae, tunc aggregatum ex deo et materia prima constituet infimam speciem, quia infima species non est subiectum praecise.

23Deinde respectu eiusdem materiae suppleat deus vicem formae superioris, tunc illa species inferior superior est aggregatum ex deo et illa materia prima, ergo est eadem cum prima specie, quia non est subiectum praecise, quia etiam esset eadem, et sic consequenter ascendendo suppleat deus vicem formae tertiae superioris et quartae, et sic in infinitum, ergo eadem Res erit ominum specierum essentialiter.

Probatio pro tertia conclusione

24Deinde probatur tertia conclusio, videlicet dato quod divina essentia posset supplere huiusmodi influxum non staret quod una persona suppleret et non alia. probatur, quia influxus formalis videtur aeque vel magis influxus ad extra quam influxus efficiens, et tamen de efficiente naturae quod una persona posset influere et non alia, ergo a fortiori formali negaretur quod una persona posset supplere formalem influxum, et non alia, et quod una communicaretur formaliter et non alia.

25secundo non stat quod fiat unio creaturae ad deum, quin sit mutatio in creatura, ergo illam unionem, quae est mutatio efficit tota trinitatis, ergo tota trinitas unit. et ego dico istud contra unum quem vidi semel Respondere in scolis, qui dicit quod stat unam personam formaliter influere, quin[?] quaelibet formaliter influat, quia opus influendi est indistinctum, ideo non potest uni personae competere, quin[?] competat alteri.

26Item non stat quod fiat huiusmodi unio, quoniam[?] tota Trinitas influat SV277ra effective. ideo dicere quod una persona possit influere absque alia immo absque hoc quod aliae ad huiusmodi influxum concurrant credo quod non sit verum. Ita data ista positione non cogeremur dicere quod tota trinitas effectissime[?] unionem hypostaticam, nam sicut per adversarium ex hoc quod una persona unitatur creaturae tamquam forma non Requiritur operatio aliarum personarum pari ratione unio hypostatica, quae non videtur tantae intu?tatis[?] quae terminatur ad personam solum non Requirit influxum, et concursum trium personarum, sicut nec unio formalis. modo ponere unionem hypostaticam effici absque concursu totius trinitatis credo quod non bene sonaret.

Probatio pro quarta conclusione

27Deinde probatur alia conclusio, scilicet, quod divina essentia non posset vitaliter immutare potentiam perceptivam.

28primo, quia omnis cognitio vel volitio est operatio potentiae perceptivae, sed deo Repugnat quod sit operatio creaturae vel motio, operatio quid passiva.

29secundo quia ut videtur omnes aequales essent aequaliter beati, cum potentia est eadem, cognitio est eadem, obiectum est idem, ergo inaequalibus secundum naturalia non erit diversitas.

30Item divina essentia vel esset sic videndi infinite visio, vel finite tantum. Ita quod vel esset creaturae vitalis immutatio infinite vel finite tantum. si dicatur quod finite, ergo prius est in se finite notitia quam alteri, quia nulla notitia potest esse notitia alteri quin[?] sit prius in se talis notitia, quia oportet quod prius formaliter habeat conditionem in se quem communicet in se illi cui communicat. si infinite, hoc est impossibile, quia creatura non est infinitae notitiae capax sic quod per eam infinite cognoscat.

31quinto actuatio vitalis praesupponit Realem informationem quia sola praesentia non sufficit cum deus est nobis semper praesens, et etiam potentiae cognitivae, sed secunda actuatio vitalis est impossibilis, ergo.

32sexto et ista ratio fuit facta in materia de notitiis proportionaliter quanto aliqua species notitiae est in se perfectior tanto perfectius immutat potentiam hoc patet discurrendo per totam latitudinem notitiarum producibilium quantum ad species, et sic tanto notitia est perfectior tanto perfectius immutat potentiam vitaliter et cum sit processus in huiusmodi notitiis ascendendo et perfectior semper perfectius immutaret, ergo suprema infinite mutaret quia esset infinitae perfectionis in esse notitia. et cum deus supra latitudinem notitiarum creabilium, tunc si esset notitia creaturae in infinitum infinite vitaliter creaturam immutaret vel potentiam et hoc est impossibile creaturae, ergo.

Probatio pro quinta conclusione

33Ultima conclusio probatur, scilicet, quod non stat unam personam in suo personali esse vitaliter immutare alia non immutante.

34primo per hoc, quia opera trinitatis sunt indivisa ad extra.

35secundo ponamus per adversarium quod filius in divinis immutet potentiam cognitivam sive intellectivam in esse sapientiae vel notitiae, tunc ista notitia immensa, quae Realiter actuat sortem dicitur a patre, ergo pater non est omnis sapientia immensa, quia illa notitia qua immutat sortem non est pater, quia immutat per adversarium in suo esse personali, et sic non erit pater. et per consequens pater non erit omnis notitia immensa SV277rb pari ratione diceretur de amore respectu spiritus sancti et pari ratione de potentia, quia pater posset communicare per modum formae potentiam, et non filius vel spiritus sanctus.

36Item, sic mutare vitaliter magis videtur sufficere Respicere opus ad extra quam terminare obiective, ergo per adversarium cum filius posset vitaliter immutare absque patre vel alia persona. ita poterit immutare obiective absque aliis personis. unde esse visionem est magis opus ad extra quam videri, ergo si filius potest esse visio formalis, ergo et obiectialis. tunc ponatur quod filius beatificet in suo esse personali, ergo stabit[?] quod aliquis beatificetur et tamen non videbit divinam essentiam nec patrem nec spiritum sanctum.

37Item in casu nostro, ubi spiritus sanctus esset formaliter amor et non pater, tunc quaeritur, utrum pater sit huiusmodi amor? si non, sequitur quod patri deficit aliquis amor infinitus. si sit formaliter huiusmodi amor habeo propositum.

38Item quaeritur, utrum pater possit concurrere in esse amoris in suo esse personali? si non, sequitur quod pater non est formaliter amor. Ita quod vel amor quo concurrit spiritus sanctus est communis tribus vel non. si sit communis non est proprium spiritui sancto, et sic non concurrit solum spiritus sanctus in esse amorum. si non, tunc pater non erit amor intrinsece, et sic etiam sequitur quod non erit sapientia, quia filius erit sapientia, qui dicitur ab eo, et ista sunt contra divinam immensitatem, ergo, etc., ergo concedendum est quod divina essentia non potest concurrere formaliter nec immutare vitaliter, et si posset, tunc non esse possibile, quin[?] ibi esset operatio totius trinitatis

Rationes de Rippa

39circa istas conclusiones sunt rationes de Rippa, quae inducentur in aliis lectionibus, et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus