Lectio 67, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.12-dev-master | December 03, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, December 3, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio67

Lectio 67, de Trinitate

Propositiones

1Pro declaratione maiori materiae heri tactae ponam aliquas propositiones.

Prima propositio

2prima conclusio: impossibile est formam actuare materiam vel informare et non tendere in subsistentiam in quam materia et forma vivuntur vel ordinantur. patet quia hoc est de influxus formalis integritate, ergo absque huiusmodi habitudine non stat esse influxum formalem.

3Sequitur primo quod tendentia formae in subsistentiam in quam materia et forma ordinantur non non est de genere causae finalis, licet subsistentia SV279va sit finis formae et forma tendat in subsistentiam tamquam in finem non tamen huiusmodi tendentia reducitur ad genus causae finalis. patet quia haec est de integritate causalitatis formalis et influxus formalis, ergo non est de integritate finis prout finis distinguitur ab aliis generibus causarum nisi secundum generalem modum prout finis dicitur esse causa causarum.

4Sequitur primo quod proprie loquendo materia non debet dici quid nec quale nec quantum, quantum est de quidditate alias tenui quod est extra totam latitudinem specierum substantialium. et extra totam latitudinem graduum specificorum substantialium, quantum est de aliis quod nec sit nec quale nec quantum. patet quia denominationes concretive non sistunt in materia, nec in forma, sed principaliter ordinantur in subsistentiam in quam tendunt materia et forma.

5ex quo patet quod licet materia sit subiectum caliditatis, non tamen proprie dicitur causanda. sed eius subsistentia, ut ignis vel illud quod est eius subsistentia, et ita proportionaliter de forma.

6Et ex hoc sequitur quod illa distinctio de subiecto inhaesionis et de subiecto denominationis non videtur omnino necessaria. nam ad Recipere denominationem concretivam non oportet habere rationem subiecti, immo est impertinens, quia denominatio concretiva competit subsistentiae principali in qua materia et forma ordinantur. et ideo stante omnimoda unitate subiecti stat quod eadem qualitas successive denominet diversa ut si eadem qualitas maneat in generato quae fuit in corrupto. tunc ibi est idem subiectum quia eadem materia, et tamen prius illa qualitas denominat unum elementum vel compositum. et postea aliud elementum vel mixtum. et tamen illud elementum vel compositum non est subiectum illius qualitatis. et sic subiectum est impertinens ad hoc quod aliqua denominatio concretiva competat alicui subsistentiae principali.

7Sequitur quod proprie loquendo forma non debet denominari fieri vel generari nam huiusmodi denominationes, scilicet, fieri et generari competunt subsistentiae et composito. et ad istud propositum locutus est aristoteles ut potest videri ex processu commenti et processu eius.

8Ulterius patet fundamentum quare dicitur quod actiones et passiones sunt suppositorum. Unde et aristotles videtur ab anima Remonere praedicata concretiva. Ita quod proprie non attribuitur animae quod sic vel sic operetur sed mediante anima compositum dicitur sic vel sic operari.

9patet ulterius veritas illius opinionis crilli alexandrini[?] episcopi, qui contra nestorium procuravit determinationem huius veritatis virgo gloriosa genuit deum et est Realiter mater dei sine addito. nam tota actio quae terminabatur ad humanitatem debet attribui subsistentiae principali, et illa est deus, ergo proprie deus denominatur genitus et non SV279vb illa humanitas christi, sed magis proprie ipsum suppositum vel persona divina, ideo proprissime[?] concedendum quod virgo gloriosa genuit deum et quod ipsa est mater dei.

10ulterius advertendum est quod quaedam sunt formae quae non constituunt aliquod unum substantiale ut formae accidentales, licet secundum aliquod constituant aliquod compositum accidentale. Ita quod ex formis accidentalibus et compositis substantiali fiat unum compositum accidentale formae substantiales vero proprie constituunt unum. Ita quod ex unione formae ad materiam Resultat una substantia, et res quidditativa.

11Ex quo sequitur quod nulla forma accidentalis potest esse pars alicuius entitatis, quia nec materialis nec formalis. utrum tamen de potentia absoluta duo accidentia possint sic disponi quod unum se habeat per modum potentiae et aliud per modum actus et quod ex illis duobus fiat unum est alia quaestio, utrum autem de potentia dei absoluta ex duabus substantiis indivisibilibus posset fieri unum, sic quod una per modum actus se habeat et alia per modum potentiae est etiam alia quaestio, tamen prima facie videtur quod non, quia potentialitas materiae dicitur esse pura potentia et totale suum esse est tendentia in aliud et ex hoc consurgit quod cum potentialitate ipsius cum forma quae est eiusdem tendentiae constituatur unum tertium suppositum. Ita probabile est quod solius pure potentiae est concurrere materialiter ad constitutionem alicuius quidditatis.

Secunda propositio

12Alia propositio: si tendentia in subsistentiam principalem materiae vel formae reduceretur ad causam finalem. et ad modum per quem res monentur in finem, ut si staret formam materiam informare et nullum compositum constituere. patet nam et constitutio compositi et subsistentiae principalis consurgit ex huiusmodi tendentia. ex qua tamen a posteriori arguuntur consurgere denominationes concretivae, sicut patuit in lectione praecedenti. et quod primum staret in illo casu, ubi forma informaret materiam, et tamen non constitueret compositum, patet quia esset habitudo ad finem non ultimum, ideo esset substractibilis, ut deductum est in prima distinctione, ergo deus posset huiusmodi tendentiam suspendere qua suspensa tolleretur ratio supponit vel subsistentiae, ergo vel non communicarentur denominationes concretivae vel materiae primae communicarentur praedicata quidditativa et denominaretur homo vivens, et sic de aliis denominationibus.

Tertia propositio

13Alia propositio: quamvis totum illud quod est perfectionis in influxu formali vel materiali deus posset supplere quantum ad effectum, hoc tamen non potest in eodem genere, sed solum in alio. probatur nam quantum ad illud quod est perfectionis in influxu formali vel materiali reducitur aequivalenter ad causam efficiente et ad aliquam operationem vel motum quae quid perfectio potest per causalitatem effectivam a deo suppleri, non tamen in eodem genere causae, quia deus non potest concurrere in genere causae materialis vel formalis.

Quarta propositio

14 VSV280ra Alia propositio: quamvis influxus materialis respectu educationis formae sit quodam modo formae productivus et formae productae conservativus, nihilominus tamen in eodem genere causae non potest a deo suppleri.

15prima pars patet, nam secundum philosophiam et fidei non contradicit materia respectu formae, habet aliqualem influxum eductivum praeter potentiam pure Receptivam. ponit enim aristoteles et illi, qui ponunt novarum formarum eductiones formas educi de potentia materiae modo ista potentia materiae debet imaginari quid influxus materialis, qui non est pure Receptivus, sed magis activus, ut sic loquar licet enim non sit de genere causae efficientis habet tamen rationem causalitatis effectivae quantum ad effectus positionem in esse.

16modo secunda pars dicit quod licet deus quantum ad illud quod est perfectionis potest supplere influxum materialem. non tamen hoc potest concursu positivo eiusdem generis concursu materiae de cuius potentia forma educitur. consequenter, inferunt alii quod licet huiusmodi concursus materialis respectu eductionis formae sit limitatus et parvae perfectionis per naturam tamen causalitatem creatam vel creabilem potest suppleri, saltem illud est multorum opinio, scilicet, omnium dicentium quod vix creativa non est creaturae communicabilis. unde imaginatio illorum stat in hoc quod talis est dependentia formae, quae educitur de potentia materiae quantum ad influxum materialem quod sine illo cum influentia dei generali non posset effectus causari.

Opinio Adam: utrum potentia creativa sit creatura communicabilis?

17Et istam opinionem videtur tenere adam in principio quarti, ubi inquit utrum potentia creativa sit creaturae communicabilis?

18Consequenter imaginandae sunt habitudines materiae respectu formae.

19prima poneretur eductiva et secundum hoc esset quaedam perfectio et enuntiabilia[?] materiae respectu formae producibilis et per eundem influxum per quem forma est eductiva de potentia materiae. materia est ipsius formae conservativa, et quantum ad hoc videtur materiae modus perfectionis.

20alia est habitudo materiae ad formam ut sibi inhaereat forma et iterum quantum ad hoc dicit de Rippa quod maiorem perfectionem dicit in materia quam in forma, quia inhaerere alteri est quodam modo ab eo dependere.

21tertia habitudo est informationis, et de hiis habitudinibus ponit de Rippa quod una potest esse sine alia. Sed in hoc contradico sibi, quia dico quod habitudo inhaesionis et informationis sunt idem. unde de Rippa ponit quod stat formam educi de potentia materiae, et tamen sibi non inhaerere et hoc concedo, quia concursus eductivus cum influentia generali est sufficiens ad positionem Rei in esse.

Contra Adam: anima humana inhaeret sibi eam informat

22Consequenter ponit quod anima humana non inhaeret, et contra hoc pono istam propositionem: licet anima humana non educatur de potentia materia, et sic quantum ad hoc non habeat habitudinem inhaesionis ad materiam, inhaeret tamen sibi et eam informat. nam inhaesio et SV280rb tendentia in subsistentiam sunt illa quae sunt de integritate informationis.

Instantia

23Contra istud posset instari nam materia prima habet talem habitudinem respectu animae humanae quod vi illius est ipsius animae conservativa. nam ex proportione qualitatum primarum et earum complexione salvatur inhaesio ipsius ad materiam, ergo et eius eductio.

Responsio ad instiantiam

24Respondendum est quod in forma duplex est conditio[?]: una est appetitus communicationis suae perfectionis. secunda est appetitus subsistentiae principalis et ex utroque istorum consurgit quod forma appetit materiam non tamquam perfectionem aliquam, sed tanquam medium se communicandi. etiam pro unione ipsius ex qua constituitur subsistentia principalis ad quam principaliter influxus formalis ordinatur. et ideo anima habet materiam tanquam ab ea non perficiatur quamvis etiam ab ea non dependeat.

25Ex quo sequitur sicut alias intuli quod deus non potest formaliter influere, quia influere formaliter dicit tendentiam in aliam subsistentiam modo divinae immensitati et actui purissimo Repugnaret in aliud tendere, quia illud in quod tenderet haberet rationem meliorum quod summae immensitati Repugnat.

26secundo influere formaliter dicit carentiam rationis suppositibilis[?], sed istud est impossibile deo. licet enim quaelibet creatura sit de suppositibilis[?] divina, tamen essentia necessario subsistit in quolibet trium suppositorum suorum.

27tertio quia influxus formalis quantum ad speciem formarum dicit partialem entitatem et rationem constitutivam sive partialitatem totalis. modo deo Repugnat concurrere ad esse partem alicuius substantiae totalis.

28quarto quia influxus formalis dicit gradum limitatum quaelibet enim forma ad extra producibilis est quaedam portio limitata vel in latitudine entium contenta. et si daretur suprema licet haberet infinitas perfectiones adhuc esset limitata, quia esset dependens creabilis et multas alias haberet imperfectiones, ergo ratione formae est influere secundum limitatum modum quod Deo Repugnat.

Corollarium: Quod Deus non poterit materialiter influere

29Sequitur ulterius quod deus non potest materialiter influere. patet ex dictis per easdem causas, sicut de influxu formali assignatis et a fortiori de materiali cuius influxus incomparabiliter est imperfectior quam influxus formalis, ergo si influxum formalem non posset deus supplere ratione imperfectionis a fortiori nec influxum materialem potest supplere ratione suae imperfectionis.

Quod in unione hypostatica Verbum non habet habitudinem materiae

30Sequitur ulterius quod in unione hypostatica verbum non habet habitudinem materiae. patet quia licet doctis propter facilitatem doctrinae dicant verbum habere rationem materiae in illa benedicta unione propter similitudinem, quia sicut si accidens alicuius subiecto inhaereat communicat suo subiecto esse tale, sic est de humanitate christi respectu verbi quod vi illius communicationis verbum denominatur homo, et sic humanitas se habet per modum formae vel accidentis et quantum ad modum explicandi modus est verus. exempla SV280va tamen ponuntur non quod vera sint, quia, ut dictum est, Receptio perfectionum et denominationum concretivarum non consurgit ex habitudine materiae, quia de ratione materiae non est recipere huiusmodi denominationes, sed de ratione subsistentiae principalis inquam tam materiam quam forma ordinantur.

31Ex hoc sequitur quod verbum nec habitudinem habet in illa unione hypostatica materiae vel formae, sed subsistentiae principalis. et ideo huiusmodi unio est principalis ad unam personam terminata et non ad aliam. ubi est advertendum quod concursus causalitatis dei ad extra est communis cuilibet trium personarum. Ita quod non stat aliquam personarum effective concurrere ad alicuius effectus productionem in esse quin quaelibet etiam concurrat ex eo quod opera trinitatis ad extra sunt indivisa, nec eciam in genere causae finalis stat unam personam concurrere quin[?] et quaelibet. si etiam poneremus quod deus posset influere in genere causae formalis huiusmodi influxus esset indivisus. et ita de materiali. ideo illa unio hypostatica non est Reducibilis ad aliquod genus causae, sicut in nobis et de ratione suppositarum, et cum hoc est personalis. Ideo divisus est, ideo competit uni personae et non alteri.

Quod materialium vel formalium non est ordo nec subordinatio essentialis

32Sequitur ulterius quod licet sic ordinatio et subordinatio causarum efficientium et finalium essentialium cuius utriusque latitudinis deus semper tenet primum gradum causarum, tamen materialium vel formalium non est ordo, nec subordinatio essentialis. primum est satis evidens. secundum patet, quia aliqua causa secunda concurrit formaliter influendo, et tamen deus, nec aliqua creatura, creatura perfectior concurrit in eodem genere causae.

33Ex quo patet quod influxus formalis creatus non dependet ab influxu formali increato in eodem genere, eodem modo dicendum est de influxu materiali quod influxus materialis creatus non dependent ab influxu increato eiusdem generis, quia nullus influxus increatus potest esse de aliquo duorum generum praedictorum. utrum autem inter influxus formales et etiam materiales creatos sit ordo vel aliqua subordinatio, de hoc difficultas est inter doctores, quae Reducitur ad philosophiam, quia si sit subordinatio inter formales influxus erit viceversa ad subordinationem in causis efficientibus. nam ultima forma quae est constitutiva compositi, si poneretur multiplicatio formarum substantialium, sicut multi ponunt secundum praedicata quidditativa et poneretur numeris formarum substantialium correspondenter ad numerum praedicatorum quidditativorum. tunc ultima forma esset perfectior et quanto ascendendo forma esset generalior tanto esset imperfectior.

34verbi gratia in homine anima intellectiva esset perfectior forma animalitatis, et forma animalitatis esse perfectior forma corporeitatis, et sic continue ascendendo semper generalior et communior forma esset imperfectior simile est in subordinatione causarum materialium ut, scilicet, materia prima sit simplex elementum. deinde ex elementis componuntur aliquae materiae antequam veniatur ad materiam aptam pro Receptione formarum mixtorum perfectiorum. Ideo Rasis[?] ponit duodecim elementa. primo ponit materiam primam, deinde ponit elementum simplicia insensibilia nobis, et postea ponit illa sensibilia quae nos vocamus elementa SV280vb et postea numeralia[?] et mixta imperfecta ex quibus generantur mixta perfecta.

35Et Isti consequenter imaginantur quod formae substantiales elementorum imperfectiorum etiam mixtorum Remanent in mixtis perfectis et semper resolutio est ad hoc quod ultimum semper est imperfectius.

36Quantum est in subordinatione causarum efficientium quia semper universalior est perfectior, verum est quod communis opinio est ad contrarium, scilicet, quod non sit nisi unica forma in uno composito, quod non sit etiam nisi unica materia, qualificatur tamen diversimode a qualitatibus primis et secundum quod magis qualificatur secundum qualitates unius elementi quam alterius secundum hoc aliud elementum dicitur denominari in constituto non quod Realiter forma eius substantialis Remanet in composito. et sic patet de influxu materiali et formali a deo remonentur.

37Et in Responsione ad rationes aliqua poterunt dici quae transeo pro nunc, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus