Lectio 68, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.12-dev-master | December 06, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, December 6, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio68

Lectio 68, de Trinitate

Responsiones ad rationes contra divina simplicitas

1Dictum est prius quod divinae simplicitati repugnant influxus formalis et materialis. nunc Restat solvere rationes in contrarium factas.

Ad rationes philosophorum

2et primo occurrunt rationes philosophorum ponentium quod deus concurrit in triplici genere causae et secundum aliquos in quadruplici respectu omnium quae fiunt, ergo in genere causae formalis deus potest concurrere secundum opinionem philosophorum. et nedum videtur esse philosophorum opinio secundum etiam Augustinum in pluribus locis, ubi ponit quod omnia mirabilia formantur ab immutabili forma et formaliter facta sunt. ad hoc etiam sunt auctoritates Dionysii et Linconiensis et multorum sanctorum doctorum quae videntur sonare quod deus sit forma Rerum et quod nedum concurrat in genere causae efficientis et finalis, sed etiam in genere causae formalis.

3Ad ista primo dico quod in ista materia auctoritas philosophorum non est multum ponderanda, nam sicut alias inductum est primi philosophantes non posuerunt aliquid ultra sensibilia esse deum quid terram, quid aquam, quid aerem, quid ignem, quid deum caelum vocaverunt, et Ideo ex parte nudae investigationes humanae praeter Remotionem mediante vel immediate, si de deo habuissent notitiam, deum non posuissent nisi Rem corporalem.

4Dico consequenter quod illi qui revelatione vel alio adiutorio de deo habuerunt notitiam, non tamen sicut deum glorificaverunt. Ideo lapsi sunt in errores et idolatriam et cultus idolatriae adorando creaturas repraesentans ipsas esse deum et similiter exhibentes reverentias deo debitas, sicut patet ad Romanos primo capitulo.

Propositiones generales pro maiori declaratione

5Pro aliquali tamen declaratione, opinio philosophorum quae in particularum esset magnae difficultatis ponam aliquas generales propositiones.

Prima Propositio

6Prima propositio: licet deus sit simpliciter et absolute primum Rerum principium, non tamen est primum in genere causae materialis vel formalis.

7Istam propositionem expresse ponit Avicenna VIIIvo Metaphysicae suae, nam licet absolute de deo concedatur quod est absolute prima causa non tamen conceditur quod sit prima in omni genere causae. causa est, quia non sequitur in genere causae materialis est aliquod primum in illo genere, ergo est aliquod primum absolute.

Secunda Propositio

8SV281ra secunda propositio licet deus labilem creaturam sustentet et in se contineat, non tamen in ordine ad aliud nec per hoc est sibi aliqua perfectio.

9Prima pars patet Ad Hebraeos primo capitulo, ubi de deo dicitur quod est ""portans omnia verbo veritatis suae,"" ergo deus est quasi sustentatio et subsistentia quaedam creaturae quod etiam creaturas deus quodam modo contineat apparet alibi per Apostolum dicentem ""ex ipso per ipsum et in ipso sunt omnia"", ergo respectu creaturae deus videtur habere aliquam habitudinem continentiae similem ad habitudinem materiae ad formam quantum ad aliquid. Et iuxta hoc Boecius IIIo de Consolatione vocat deum quasi clavum figentem creaturas. et in hoc etiam concordat Aristoteles XIIo Metaphysicae quod ab eo dependet caelum et tota natura et quod necessitas essendi in creaturis non oritur ex intrinseca creaturae conditione, sed ex necessitate influxus primi.

10Ita quod si bene Resolvatur opinio Aristotelis fuit quod si ad imaginationem deus subtraheret influentiam suam respectu caeli. caelum in nihilum verteretur Ita quod necessitas essendi caeli non oritur ex intrinseca creatura conditione, sed ex necessitate influxus primi ad extra, quia ponit quod deus agit ad extra per modum naturae respectu conservationis universi.

11secunda pars conclusionis patet, quia tendere in aliud est per illud aliud perfici, et hoc est deo impossibile. nam deus est plenitudo totius perfectionis. nam sicut alias deductum est, in deo est omnis immensa perfectio sibi possibilis et actualiter et semper. Ita quod deus non potest in aliud ordinari, sed omnia ordinantur in ipso, ergo etc.

Corollarium

12primum corollarium: contra Epicurum, qui ponit quod deus est principium materiale omnium. testimonium habeo Alberti Magni in libro de causis recitantis opinionem philosophorum hoc dicentis, cuius opinionis causa apparentiae est tacta in prima conclusione. et causa defectus in secunda conclusione. causa enim apparentiae huius fallaciae fuerit propter subsistentiam Rerum mutabilium, quia posuit quod deus est Rerum mutabilium subsistentia et illam conditionem dicit esse materiae, quia sicut concedimus de materia quod continet formam in se, Ita deus continet omnia. et quantum ad hoc concedit quod deus est subsistentia Rerum et continet eas in se. causa autem defectus est propter alias duas conditiones materiae. primae est perfici per formam. alia est tendere in subsistentiam constituti et haec duae habitudines sunt materiae, et non possunt esse dei. unde dicit sic Albertus deus, qui omnibus praebet vivi[?] subsistendi per omnia diffusus materiam esse videtur. et ista sunt verba vel saltem sententia Epicuri. Consequenter dicit et etiam sunt verba Epicuri et deus et noys[?] vero quae creaturis praebet subsistentiam dans ei subsistere substantia vocatur. Unde secundum opinionem Epicuri et deus et noys[?] et materia prima SV281rb et format idem totum secundum tamen diversos Respectus et etiam quaelibet creatura. Ita quod deus ut consideratus ut primum principium vocatur deus. et materia prima ut diffudit se secundum diversos effectus secundum tamen identitatem vocatur noys[?], id est, mens vivificans res per identitatem tamen, declaratio autem huius materia videatur si placet in alberto in libro de Causis

Tertia propositio

13Alia propositio: quamvis deus sit fons summae bonitatis et effluat in varias rerum species a qualibet tamen immense et aequaliter distat.

14prima pars est satis clara ex communi theologia, quia per ipsum omnia facta sunt tanquam a prima causa et fontali bonitate ipsius quod autem a creaturis distet nomen est, quia independens est creatura autem est dependens. differentiae etiam in deo et creaturis Reperiuntur et conditiones oppositae et contrariae quae non possunt esse eiusdem Rei adaequate.

15Ex quo sequitur falsitas opinionis philosophorum Appolinis, tremegesti antiqui, et ermogii[?], et hermetis dicentium quod, 'deus est omne quod est'. causa apparentiae istius opinionis tacta est in veritate primae partis primae conclusionis. et causa defectus in secunda. nam ad similitudinem fontis imaginantur quod sicut fons effluet suam partem, scilicet, seipsum. Ita deus suam bonitatem diffundit identitate tamen, Ita quod imaginantur proportionaliter ad primam opinionem quod deus potest dupliciter considerari. uno modo et primo in se. et sic vocatur deus. tertio considerentur in suo opere, et tunc ipse est mundus, ita quod mundus emanat a deo identitate tamen. et per hoc debet intelligi illud quod habetur a heremete monas monad gignit et in se reflecti ardorem. monas gignit monadem, id est, monas in se considerata gignit monad, id est, deus producit mundum per identitatem et in se Reflectit ardorem, id est, propter se creat mundum, et est ipsius finis. licet producat eum sibi identitatum, causa autem defectus est non bona consideratio creaturae fluxus a deo, quia creaturae non fluunt identitate a deo sicut Rivulus a fonte. Ideo non est conveniens similitudo cuius sequaces dixerunt Ionem esse omnia, id est, deus.

16Alii vero dicentes deum et materiam primam et omnia esse idem dixerunt palad[?] esse omnia. et hoc scriptum esse dixerunt in templo Appolinis ut dicit Albertus in libro de Causis. Et in istis duabus Radicibus, habuit ortum idolatria quae Recepta est inter philosophos.

17et non dico inter laicos credentes se in hoc deum adorare, et licet Heremes philosophos fuerit valde ingeniosus, quia dicit monad tamquam dei filium et mundum a monade procedere. Advertendum est tamen quod verisimile est istud ex malo intellectu processisse, scilicet, ex malo intellectu sacrarum scripturarum et Revelationum factarum patribus et prophetis et sanctis patriarSV281va chis, nam articuli fidei sunt de necessitate salutis etiam ante christi adventum. ideo prophetae et sancti patriarchae habuerunt notitiam articulorum fidei et verisimilem est quod hoc docuerunt vel inscriptis tradiderunt quae doctrina veniens ad philosophos non bene bene Recepta fuit nam videtur esse quodam modo similem ad emanationem divinarum personarum quod deus producit Rem a se ipso distinctam identicam, tamen sibi. ideo, quia non Receperunt doctrinam illam per caritatem nec bene se disposuerunt. ideo consequenter Receperunt illam per subiectum rerum corporearum et non spiritualium. ideo erraverunt in cordibus suis et facti sunt idolatriae.

Quarta propositio

18Alia propositio licet deus sit omnium specierum omnipotens artifex non tamen agit per exemplaria ab eo distincta identica[?] speciebus productis. ista materia tangit Platonis opinionem de ideis universalibus, quae concurrunt identitate cum speciebus et secundum aliquos etiam cum deo, cuius opinionis modus post ea forte declarabitur, quam opinionem sequentes alii philosophi posuerunt realiter quandam trinitatem. primo posuerunt deum patrem, secundo nom[?], et tertio animam mundi. unde imaginatio istius opinionis datur a Macrobio in expositione Sompni Scipionis, et inducit ad hoc Virgilium in VIo Eneydos, est enim imaginatio sua secundum quod in generali potest capi quod deus ratione suae fecunditatis et perfectionis, ponit enim Rerum et specierum exemplaria factiva etiam repraesentativa et illa vocant noym[?], et Realiter ab antiquis philosophis filius dei nominabatur. deinde ex parte patris et noys[?] simul ponitur anima mundi, quae est diffusa per universalem creaturam ipsam vivificans et animans et secundum hoc non poneretur deus immediate concurrere in genere causae formalis, sed anima mundi et noys[?] quoddam modo vel idea Rerum et isti sumpserunt originem sui errorum ex falso intellectu articuli Trinitatis, quia istud videtur valde sequi articulum trinitatis. Unde posuerunt patrem esse productivum et verbum omnium expressivum. Et istud concordat cum dictis Augustini in VI De Trinitate, ubi dicit quod "filius dei est ars omnipotentis plena rationum viventium." Et ex hoc etiam verisimile est quod haeresis arriana sumpserit originem. nam Arrius recedens ab intellectu scripturae sacrae sumpsit intellectum philosophorum et posuit distinctionem realem et essentialem ponentes deos esse inaequales.

Quinta propositio

19Alia propositio: licet deus "omnia numero pondere et mensura" formaverit numquam tamen in genere causae formalis vel materialis potuit concurrere.

21Prima pars est sacrae scripturae undecimo capitulo Sapientiae, ubi est advertendum quod sacra scriptura et etiam doctores aliquando concedunt et asserent deum esse formam immutabilem, pro quo sciendum est quod aequivicatio potest esse et est in vocabulo. nam forma aliquando dicitur exemplativa et formativa. et sic artificium dicitur formare Rem. forma aliquando dicitur terminativa et conservativa Rei. Ita quod forma habet aliquas conditiones, quae attribuuntur causae finali et efficienti. et utroque modo habet deus concurrere, nam forma habet quandam operationem et habitudinem quae Reducitur ad genus causae efficientis et respectu formae. et habet etiam quandam operationem et habitudinem quae Reducitur ad genus causae finalis, quae eminentiori, modo Reperitur in causa finali omnipotente quam in forma.

22Ideo deus vocatur forma, non quod realiter informet, sed quia in se continet eminenter et perfectiori modo operationem attributam formae, etc.

23unde circa hoc Linconiensis secundum ponit unum exemplum satis aptum ad videndum ad quem sensum concedendum sit quod deus sit forma Rerum. non, inquit, ponimus quod deus sit forma informativa materiae vel rei constitutiva. Sed imaginandum est ad modum figurae sigilli applicatae liquido, sicut enim imaginaremur de figura sigilli quae esset vivens, intelligens, et valens cuius voluntas esset efficax respectu alicuius materiae liquidae se fluidae. Ita quod eo ipso quod vult se applicare ad materiam applicat se et quod materia sit talis quod nisi figura sigilli sibi applicetur nullum Remanet formae sigilli vestigium. eodem modo imaginandum est quod deus sit forma, quia est ars factiva Rerum per artificum ad intra. et hoc est per voluntatem efficacem. et materia fluida creaturarum sibi plene obedit. ideo quando vult applicat se creaturae et conservatur creatura in esse quamdiu sibi sic applicatur.

24Advertendum est secundo quod Guillemus Parisiensis ad illud propositum ponit quod deus sit esse Rerum, quod non est intelligendum quod ipse sit Res creatae vel essentia ipsarum identitate, quia tunc poneret coincidenter cum philosophis praedictis quod absit. Sed illud ponit ad bonum intellectum, scilicet, quod sicut accidens non potest subsistere vel stare nisi a substantia conservetur. ideo substantia dicitur esse accidentis scilicet causale essentiae.

25consimiliter imaginandum est quod creatura est tantae imperfectionis quod non sufficeret esse nec conservari nisi deus quodam modo adhaeret. Et Ideo deus dicitur esse quodam modo esse creaturae quod quid esse debet intelligi de esse causale, quia creatura non habet proprie esse as se, sed a deo. Ideo deus habet rationem formae, quia format et figit Rem in esse. secundo modo potest intelligi quod deus sit forma Rerum quia deus vivificat Res per proprias operationes debitas SV282ra cuilibet speciei. ubi advertendum est quod secundum ordinem specierum est ordo assistentiarum dei. Ita quod deus concurrit quantum ad effectum quemcumque explicetur.

26alio modo Respectu infimae speciei. et perfectiori modo respectu superiorum speciei ad operationes proprias exercendas, et sic continue ascendendo secundum perfectionem Rerum sive specierum deus concurrit perfectiori et perfectiori modo quantum ad effectum ad exercendas perfectiores operationes proprias debitas perfectiori et perfectiori specie, et ideo ratione proportionalis existentiae ad formam Rei deus dicitur esse forma rei, quia per ipsum Res vivificatur secundum operationes sibi debitas principalius et perfectius quam a forma, et in tantum quod imaginati sunt aliqui quod creatura in esse producta et conservata esset cassa operationibus nisi praeter infuentiam universalem quamvis esset influentia congrua formae esset influentia specialis vivificans creaturam. Ista facit creaturam exire in operationes proprias sibi debitas quae, si sic[?] non adsit creatura non poterit exire in illas operationes sibi proprios et debitas. et sic doctores glosant Virgilium in VIo eneydos dicentem omnia spiritus intus alit, quia vivificat et inclinat et Iuvat Res ad operationes proprias suae speciei exercendas. et iste intellectus est satis conveniens vel Iterum, quia operatio iudicat formam et deus in operationibus formarum magis reluceat quam ipse formae, quia plures concedunt deum esse causam huiusmodi operationum negantis, tamen huiusmodi formas rerum. Ita quod esse huiusmodi formarum non tantum iudicat huiusmodi operationes Rerum quantum iudicant unam primam causam esse. Ideo isto modo potest deus vocari forma. apparet igitur ex dictis quod ratio philosophorum non concludit. et quomodo et in quibus negari debeant. et etiam in quibus concedi debent. quantum autem ad opinionem Aristoteles et Commentatoris, qui in multis concordant cum scriptura sacra. dicendum est quod ipsi capiunt causam formalem pro finali vel efficiente vel ambobus simul et non pro forma informante. ideo apparet ratio philosophorum satis soluta et in quibus non sit tenendum, et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus