Lectio 7, de Fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: LombardPress, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio7

Lectio 7, de Fide

Recapitulatio argumenti circa periculum credulitatis

1Sciendum est quod in solutione ultimi argumenti, in qua dicebatur [1] de illo, qui assentiret corpus Christi esse in hostia non consecrata sibi data a presbytero in extremo mortis, dictum est quod ille assensus non est multum periculosus et non faceret ipsum assentientem de per se idolatrare. Verum est quia modus loquendi communis est quod in illo casu sacerdos facit simpliciter [2] idolatrare. Sciendum est [3] quod communiter simplices habent pro obiecto adorationis V14vb aliquid contentum sub speciebus, et sic, si corpus Christi non sit [4] ibidem quando hostia non est consecrata, habent illud quod continetur sub speciebus [5] pro obiecto adorationis. Et istud permittitur [6] eis quia, si inducerentur ad conditionaliter credendum, per hoc [7] haesitarent [8] et remitteretur eorum devotio. Et ad istum intellectum, prohibitum est sacerdotibus ne illis dent hostias non consecratas, et si hoc faciant, scilicet dando eis hostias non consecratas, gravissime peccant, etc.

Redeundo ad materiam de certitudinem fidei

2 Continuando [9] materiam inceptam de certitudine fidei: quomodo [10] non potest ei [11] subesse falsum. Quia hoc est aliqualiter difficile ad capiendum, ita communiter accidit quod veritas est [12] difficilis ad capiendum ex corruptione peccati, ita quod falsitates sunt nobis [13] quodammodo magis [14] proportionatae quam sint aliquae veritates. Unde qui vellet sequi opinionem Anglicorum, non esset difficultas, quia ipsi [15] concedunt quod fidei potest subesse falsum et quod Deus potest decipere aliquem. Et consequenter concedunt [16] quod anima Christi potuit decipi [17] ipsa existente unica verbo. Dicunt etiam quod praeteritum potest non fuisse praeteritum. Dicunt etiam alii quod licet fides causaverit aliquem alium [18] assensum, potest tamen illum numquam causavisse. Unde concedunt quod licet quaelibet res positiva, si fuerit necesse, est ipsam fuisse, tamen non est sic in respectibus.

3Sed dimittendo ista et eundo ad propositum R9rb prius inchoatum de certitudine fidei, tenendo quod fidei [19] non potest subesse falsum, contra quam imaginationem inductae sunt aliquae difficultates et [20] rationes difficiliores [21] quas potui reperire.

Responsio ad tertiam rationem secundae instantiae: circa continuationem fidei post instans incarnationis

4Unde respondendum est ad illam rationem consequenter quae erat de continuatione assensus [22] fidei post instans incarnationis, et ista ratio est maximae apparentiae. Unde arguebatur sic: ponatur quod ante incarnationem aliquis assensit isti mediante habitu fide, 'Christus incarnabitur,' et quod ille assensus continuetur [24] usque ad instans incarnationis, [23] tunc in instanti incarnationis [25] ille assensus erit falsus, ideo etc.

Prima responsio possibilis: responsio Guillelmi Altissiodorensis

5 Guillelmus Altissiodorensis [26] ad hoc dat unam responsionem [27] quam recitabo et post [28] dicam alias responsiones. Unde ipse [29] dicit sic: "quod ante adventum Christi, Iudaei et praecipue praelati et doctores in lege [30] per scripturas et prophetationes [31] poterant scire adventum salvatoris, saltem satis proprie." [a] Et ista V15ra responsio fuit alias declarata in praecedentibus et credo quod illa sit satis probabilis. Et pro intellectu istius solutionis ponit aliquas propositiones.

6Prima est quod quanto Iudaei ante adventum Christi erant simpliciores, [32] tanto citius in eis desinit esse assensus fidei huius, 'Christus incarnabitur,' quia quanto erant simpliciores tanto minus poterant discutere [33] et scire adventus christi tempus [35] [34] et etiam ad pauciora credere tenebantur. Secundo, sequitur quod citius simpliciores obligabantur ad credendum hoc disiunctum, 'Christus incarnabitur vel est incarnatus vel incarnatur' quam magis docti in Scripturis, quia magis docti non obligabantur ad credendum [36] illud disiunctum in toto tempore in quo poterant sufficienter distinguere et discernere [37] de adventu Christi ex Scriptura.

7 Secunda [38] propositio probabilis et [39] teneo quod in sola Virgine Maria fuit iste assensus continuatus 'Christus incarnabitur' causatus [40] ex fide usque ad instans incarnationis; exclusive [41] quia ipsa ante quodlibet instans incarnationis scivit quod Christus incarnaretur. Immo dicendum [43] est quod ipsa sciebat instans incarnationis modo nullus alius [44] poterat [45] scire, nisi ex revelatione speciali a Deo data. [42]

8 Tertia [47] propositio quod in instanti [48] incarnationis assensus fidei respectu huius de futuro 'Christus incarnabitur' desiit esse. Primo quia in illo instanti non fuit et ante quodlibet instans ante illud fuit, quia, si in illo fuisset iam, fuisset falsus et sic non fuisset assensus fidei; unde in eadem instanti, scilicet, in instanti incarnationis desiit esse assensus fidei respectu huius 'Christus incarnabitur' et incepit esse assensus R9va huius de praesenti 'Christus incarnatur,' ita quod illud instans incarnationis fuit instans primum non esse [49] illius assensus de futuro 'Christus incarnabitur' et primum esse illius assensus de praesenti 'Christus incarnatur.' [46]

9 Alia propositio est [51] quod assensus ille fidei respectu huius de praesenti 'Christus incarnatur' in Virgine Gloriosa solum remansit per instans, quia in illo instanti fuit verus et numquam ante vel post fuisset verus, ideo etc. [52] [50]

10 Ex hoc habetur [54] quod possibile est quod aliqua res duret praecise [55] per instans. [53]

11 Sequitur ulterius quod est dabile ultimum instans [57] rei permanentis in esse, sicut est dabile primum [58] [56]

12 Alia propositio in eodem instanti in quo incepit esse assensus fidei respectu V15rb huius de praesenti 'Christus incarnatur' in eodem instanti incepit esse assensus fidei respectu huius de praeterito 'Christus incarnabatur.' [59]

13 Alia propositio est [61] quod [62] in eodem instanti inceperunt esse duo assensus fidei in [63] Virgine Gloriosa et desierunt esse duo [64] assensus fidei in eadem, [65] et tamen non fuerunt ibidem, nisi duo assensus fidei, scilicet, in instanti [66] incarnationis quod illi [67] duo assensus desierunt [68] esse. Patet quia assensus ille, qui erat respectu huius futuri 'Christus incarnabitur,' in illo instanti desiit esse, quia in illo non fuit et immediate ante illud instans fuit. Assensus etiam de praesenti respectu huius 'Christus incarnatur' in illo instanti desiit esse, quia in illo [69] instanti fuit et in nullo post. Sed quod in eodem instanti inceperunt esse duo assensus, patet supponendo quod in toto tempore post instans incarnationis assensit isti 'Christus incarnabatur,' quia supponitur pro nunc, et alias probabitur quod possibile est quod aliqua res quae tota simul producitur sic producatur quod detur ultimum eius non esse et non primum, sicut si Deus immediate post hoc crearet unum angelum, tunc patet [70] quod in illo instanti incarnationis [71] incepit esse assensus huius de praeterito 'Christus incarnabatur,' quia in illo non fuit et immediate post illud fuit, ergo in illo incepit esse assensus etc. [72] Proportionaliter probatur quod in illo instanti incarnationis [73] incepit esse assensus de praesenti respectu huius 'Christus incarnatur' quia in illo fuit et in nullo ante fuit, ergo in illo incepit. [74] [60]

14 Sequitur ulterius quod assensus respectu huius verbi de praesenti 'Christus incarnatur' proportionalis et [76] similis quantum ad obiectum, si fuisset in alio quam in Virgine Gloriosa fuisset non meritorius, quia in illo tempore [77] fuisset praesumptiose in quocumque tempore sive in tempore incarnationis sive ante sive post, quia semper habebat dubitare, utrum Christus incarnabatur vel non, quia non poterat scire [78] ex Scripturis tempus adaequatum incarnationis Christi. Ideo non debet sic [79] catholice assensit [80] huic 'Christus incarnatur' sed disiunctive sic 'Christus R9vb incarnatur vel est incarnatus vel incarnabitur.' [75]

15 Sequitur ulterius quanto fuerunt magis docti Iudaei ante adventum Christi, V15va diutius duravit in eis assensus huius de futuro 'Christus incarnabitur' quia, in toto tempore in quo poterant sufficienter ex Scripturis distinguere de adventu Christi, tenebantur huic assentire de futuro 'Christus incarnabitur' [82] modo quanto plus [83] erant elevantiores, tanto plus poterant distinguere de tempore adventus Christi, ergo etc. Et ideo in aliquibus aliquid [84] fuisset meritorium credere [85] quod 'Christus incarnabitur' et in aliis non. Ex quo sequitur quod [86] aliquid incepit esse articulus uni quod non incepit esse articulus alteri, quia hoc complexum 'Christus incarnabitur,' [87] tunc [88] incepit esse articulus simplicibus quando [89] non incepit esse articulus doctoribus. [81]

16 Ulterius sequitur quod ex solo lapsu temporis aliqua propositio desiit esse articulus fidei et aliquo modo [91] aliqua [92] incepit esse articulus fidei. Et sic [93] ex istis, [94] apparet [95] quomodo respondendum esset [96] ad argumentum [97] secundum opinionem Guillelmi Altissiodorensis. [90]

Secunda responsio possibilis

17 Aliter tamen potest responderi imaginando quod fides sit instrumentum Spiritus Sancti et quod sit instrumentum causae liberae agentis in sua potestate omnimoda, quo posito probabiliter potest dici quod, absque quacumque nova [99] inquisitione, habitus fidei sufficiebat simplicibus. [100] Ita quod, sine quacumque [101] nova inquisitione in toto tempore ante adventum Christi, in simplicibus fides inclinabat ad credendum quod 'Christus incarnabitur [102] ' et post instans incarnationis inclinabat ad credendum quod [103] 'Christus est incarnatus,' quia, licet simplices nescivissent posuisse istam distinctionem, tamen [104] erat distinctio [105] quia, sicut tactum est, hoc est multum difficile in simplicibus habere suorum actuum cognitionem. Immo [106] in prophetiis, quia aliquando prophetae credebant se habere [107] revelationes a Spiritu Sancto quas formabant ex proprio capite et [108] non poterant ponere differentiam inter revelationes sibi factas a Spiritu Sancto et actus suos quos formabant ex proprio capite, etc. [109] [98]

Tertia responsio possibilis

18 Alia via et tertia esset secundum imaginationem prius tactam imaginando quod fideinon possit sub esse falsum. et [111] ista responsio est bona, et ideo [112] sto in ea. Imaginandum est igitur quod fides sit talis naturae et eius [113] actus et habitus quod subordinantur [114] essentialiter divino iudicio, ita V15vb quod, sicut impossibile esset ignem agere producendo ignem quin in tali actione Deus principaliter concurreret, ita imaginanda est una essentialis habitudo causalitatis respectu iudicii divini [115] et ipsius fidei assensus, quod fides R10ra nullo modo posset esse assensus respectu alicuius quin Deus respectu eiusdem sit [116] assensus, ita quod necessario sequitur ad [117] conformitatem divini iudicii. Et ideo sicut Deus ante quodlibet instans incarnationis [110] S12vb Christi assentiebat isti 'Christus incarnabitur,' ita fides pro tunc inclinabat ad assentiendum isti 'Christus incarnabitur,' [118] nec fides pro tunc [119] poterat exire in actum istius [120] 'Christus est incarnatus vel incarnatur' quia pro [121] tunc Deus non assentiebat illi, ideo etc.

Obiectio ad tertiam responsionem

19Ex quo patet quod si aliquis fuisset assensus huius: 'Christus incarnatur' ante Christi incarnationem, non fuisset assensus fidei, sed assensus [122] humanus causatus a proprio capite. Sed tunc diceretur: [123] continetur iste assensus fidei qui ante incarnationem erat respectu huius de futuro 'Christus incarnabitur' usque ad instans incarnationis inclusive, tunc in illo instanti erit falsus, [124] ergo etc.

Responsio ad obiectionem

20Dicendum est [125] dupliciter [126] quia vel casus esset [127] impossibilis vel quia idem assensus, qui prius erat assensus respectu huius de futuro 'Christus incarnabitur' ante Christi incarnationem, in instanti incarnationis ille idem erit assensus huius 'Christus incarnatur' in instanti incarnationis. Et quia [128] utraque responsio videtur esse [129] sufficiens, oportet earum [130] dare aliqua [131] SV195va motiva.

21Dico ergo primo quod huiusmodi assensus non potest conservari in esse assensus quia motivitas fidei est una motivitas supernaturalis dirigens hominem in suum finem; similiter concursus ipsius Dei secum [132] est specialis, ita quod Spiritus Sanctus specialiter concurrit respectu actus fidei, et non solum per [133] influentiam generalem. Et sic, tam motio [134] Dei quam fidei est specialis. Modo, tota theologia clamat quod Deus non potest [135] speciali modo concurrere ad decipiendum aliquem. Ideo [136] continuatio illius actus usque ad instans incarnationis repugnat tam ipsi Deo quam naturae ipsius fidei.

22Unde notandum est circa illud, quod Deus aliter concurrit respectu bonorum et malorum, quia respectu malorum solum concurrit permissive, excepta substantia actus V16rb ad quem [137] concurrit effective [138] necessario quia nullus effectus potest produci nisi ipse principaliter concurrat ad talis effectus productionem; sed respectu bonorum concurrit effective et speciali modo et non solum per [139] influentiam generalem.

Obiectio ad responsionem et responsio

23Et si [140] dicatur quod Deus potest illam substantiam conservare, respondeo iterem dupliciter. Primo quod Deus secundum influentiam conservativam fidei quae sufficiebat ante [141] incarnationem non sufficit conservare huiusmodi assensum sive in aere sive R10rb in quocumque alio loco. Sed si Deus conservaret illum assensum, sicut concedam [142] quod potest conservare [143] de potentia sua absoluta, oporteret quod esset per unam aliam specialem influentiam, et causa est nam ita reperitur in naturalibus, nam [144] inter omnia natura maxime abhorret otiositatem [145] sive non posse exire in actum [146] sibi [147] debitum. Ista est causa proprie quare [148] forma substantialis desinit esse in materia, quia quando qualitativae dispositiones sunt ita improportionatae quod non potest anima [149] mediantibus illis exire in aliquam operationem sibi debitam, [150] ne sit otium in [151] natura desinit informare materiam. Modo, si huiusmodi assensus remaneret [152] in natura [153] et non in esse assensus esset otiosus et sic a natura corrumperetur nisi per specialem influentiam a Deo conservaretur.

24Aliter potest dici quod sicut idem assensus, qui est respectu huius 'iudicium futurum erit', potest esse non assensus huius, sed [154] oppositi, sicut dictum est prius in alio casu, ita [155] diceretur quod assensus ille qui prius erat assensus respectu huius futuri 'Christus incarnabitur' in instanti incarnationis esset assensus respectu huius 'Christus incarnatur.' Unde quia talis assensus fidei est supernaturalis, si sit mirabilis conditionis, non est mirandum si ei attribuamus aliqua quae non reperimus in natura, et istud [156] non est inconveniens eodem modo diceretur de omnibus revelationibus a Spiritu Sancto V16rb et de SV195vb omnibus Prophetiis et de [157] cognitionibus in Verbo. Et haec sufficiant pro solutione istius argumenti de continuatione actus fidei etc.

Alia responsio ad obiectionem

25Arguebatur ulterius nam ponamus quod Abraham crediderit quod 'Christus incarnabitur' sicut ipsemet testatur etc. Guillelmus [158] Altissiodorensis dat unam responsionem, quam tetigi ab initio, [159] aliqui enim dicunt quod si Abraham [160] assensit, necessarium [161] est ipsum assensisse, tamen concursus fidei respectu huius [162] assensus semper est contingens, ita quod si non eveniat numquam fides [163] concurrit ad huiusmodi assensus productionem. Sed huiusmodi responsio non est sufficiens ut videtur, quia, sicut res posita fuit inesse [164] sic fides concurrit ad eius positionem in esse. Ideo respondet aliter et dicit quod habitus fidei habet necessariam habitudinem a sua causa, ideo [165] actus fidei quoad suum esse necesse est [166] sic fuisse, si Abraham crediderit mediante actu fidei 'Christum incarnandum.'

26Quantum tamen ad illud quod significat: non habet necessariam istam habitudinem sic esse sicut significat, nec dependent ab obiecto, sicut satis dictum est, et sic si Christus [168] R10va non incarnetur, assensus ille numquam potuit fore assensus huius 'Christus incarnabitur,' sed erit assensus sui oppositi; et causa est iam dicta, quia non [167] dependet ab obiecto in sic significando et [169] subdit fides tam quoad actum quam quoad habitum, quia emanat a luce prima, ideo sequitur primam lucem, [170] quia prima [171] lux potest numquam fuisse assensus illius 'Christus incarnabitur,' si non incarnetur; ita erit de fide, et sic patet quid de illo casu sit dicendum.

[Secunda obiectio ad tertiam responsionem: utrum aliqui damnabitur qui, ante incarnationem, non credidit?]

27Alius casus est: [172] ponatur [173] quod, [174] tempore illo quo Abraham credidit 'Christum incarnandum esse' ex fide, [175] fuisset unus alius, qui crediderit [176] oppositum et decesserit cum Abraham et quod [177] in nullo alio defecisset, utrum ille, qui assentiebat oppositum fidei damnabitur. Et [178] ponatur [179] ulterius, sicut positum est prius, quod Christus non incarnetur, quia aliter poterat Deus [180] redimere genus humanum, quia illud ante incarnationem erat [181] contingens. Quaeritur ergo [182] utrum damnabitur. [183]

28Videtur quod non, quia credidit veritati et in nullo alio defecit V16va per casum ergo etc.

Responsio ad secundam obiectionem

29Ego primo [184] recitabo verba Guillelmi [185] Altissiodorensis et postea dicam illud quod mihi occurret. [186] Ipse enim respondet quod in isto casu iste, qui credidit [187] quod 'Christus non incarnabitur,' licet crediderit veritati, nihilominus damnabitur. Imaginatio fundatur in hoc iudicio meo, quia in [188] his quae non sunt clare determinata per Ecclesiam aliquid sit simpliciter asserere, dato quod esset verum, est peccatum praesumptionis. Unde inducit ad hoc Apostolum [189] [I] [190] Ad Corinthios [secundo] [191] capitulo et ponit quemdam ordinem et dicit quod "spiritualis homo omnia iudicat, carnalis [192] autem iudicatur ab homine et neminem iudicat [193] " [b] Unde imaginatur quod homo spiritualis, qui per caritatem SV196ra et fidem est elevatus, semper bene [194] iudicat. Sed carnalis [195] homo, [196] quia non [197] innititur Deo [198] per [199] caritatem ipsum elevantem, non semper bene iudicat. Modo, [200] illud [201] iudicium, quo quis credebat oppositum illius quod Abraham credidit ex fide, non erat ex fide, sed [202] fuit praesumptiosum. Ideo propter illam [203] fuit damnatus, nec illud iudicium erat ex fide nec contra fidem, immo erat sibi impertinens.

30Verum est quod ego hic notavi aliqua ad declarationem istius materiae. Et breviter, ut casus habeatur clarius, ponatur, respectu futuri iudicii et quod Deus latenter [204] ordinet quod futurum iudicium non erit in isto casu, ipse verum credidit [205] et tamen ipse peccat, R10vb quia licet futurum iudicium non erit, tamen ex communiter apparentibus quibus catholicus iudicaret quod immo iudicium futurum erit. Et ideo [206] iste, [207] licet iudicat [208] veritatem, tamen ipse contemnit Scripturam et fidem. Licet igitur Deus non [209] revelaverit nobis expresse quod iudicium futurum non erit, tamen si [210] iste bene se resolvat, iudicabit se credere contra fidem; et est sicut ille, qui facit contra conscientiam et peccat, licet bene agat et agat opus [211] de genere bonum.

31Item de tam arduis immediate ad [212] salutem hominis tangentibus V16vb quorum veritas non potest haberi sine revelatione Spiritus Sancti, sic [213] simpliciter credere de eis [214] est peccatum praesumptionis. Ex quibus patet, [215] si in talibus liceat habere aliquod iudicium, magis liceret habere falsum quam verum. [216] Unde in casu posito, [217] ille qui crederet iudicium futurum fore, crederet falsum, non tamen tantum [218] peccaret quantum ille qui credendo oppositum crederet veritatem, quia ille qui crederet falsum haberet coniecturationem [219] probabilem ex Sacra Scriptura, quam alter non haberet, ita quod credulitas falsitatis in illo casu non esset multum periculosa, nisi dicatur quod talis obligaretur ad contrarium.

32Tertio dicitur quod in illo casu utraque pars contradictionis in materia fidei esset [220] illicita [221] iudicio humano simpliciter.

33Sequitur alia propositio quod, respectu propositionis credibilis, viator obligaretur habere assensum fidei, et tamen non liceret eidem humanitus assentire vel dissentire, quia utraque pars esset [illicita], [223] ut satis probatum est, quia si assentiret veritati peccaret [222] peccato praesumptionis, et si assentiret falso peccaret etiam [224] quia obligaretur ad oppositum assentire.

34Ex quo sequitur periculosum formare [225] assensus per rationes probabiles vel apparentias naturales circa huiusmodi articulum, immo esset peccatum ubi obligaretur ad alteram partem contradictionis, quia, si veritati assentiebat, [226] incidit in peccatum praesumptionis, si falsitati assentiebat, [227] assentiebat [228] contra fidem. Ideo circa materiam fidei [229] praecipue de futuris contingentibus, cum magna sollicitudine examinanda est intelligentia humana.

35Sequitur ulterius quod in materia fidei debet esse mirabilis sollicitudo, quia timor Domini debet esse initium sapientiae. Unde notandum est quod [230] positiones casus in materia fidei non diversificant materiam fidei nec aggravant nec minuunt peccatum credentis.

36Sequitur ulterius quod bene staret assensus fidei esse respectu alicuius, qualem assensum [231] R11ra non posset homo [232] iudicare se habere, ita quod talis assentiret aliqualiter ex fide, qualiter nesciret [233] se assentire.

Responsio ad quartam rationem secundae instantiae: utrum Abraham credidit aliquid falsum?

37Alia ratio fuit de Abraham, qui ex fide credidit filium suum V17ra immolandum esse, [234] et tamen non immolavit, ergo credidit falsum ex fide. Respondetur breviter [235] quod Abraham habuit praeceptum quod vellet filium immolare ita quod deus petebat ab eo quod vellet filium suum [236] immolare ad videndum obedientiam eius. [237] Sed quantum ad credulitatem potuit habere [238] credulitatem quod semen suum multiplicaretur, sicut sibi fuit dictum et revelatum et ita fuit. Si autem credidit filium suum immolari, [239] credidit hoc [240] ex credulitate humana, quae non erat sibi periculosa, quia non erat de materia fidei.

38Item potuit habere credulitatem quod solum Deus petebat obedientiam ut vellet filium suum immolare. Unde sicut notatur [241] in una decretali, [242] [c] aliqua sunt praecepta credenda in forma praecepti, sed non secundum intentionem praecepti, sicut est praeceptum illud, "non moechaberis," [d] "non furtum faciens" [e] etc. Sic fuit in proposito, quod non erat intentio praecepti quod Abraham immolaret filium suum, sed solum erat forma praecepti. Alia sunt praecepta quae [243] sunt credenda et [244] secundum intentionem praecepti [245] et secundum [246] formam praecepti, sicut est istud praeceptum "honora patrem et matrem" [f] etc. Et sic in dicto casu, credere filium suum immolare, non fuit Abrahae meritorium, quia non fuit [247] ex fide, immo ex proprio capite, nec fuit peccatum, quia non fuit contra fidem.

39Dicitur ulterius quod si ex caritate determinavisset se ad credendum quod 'filius suus immolaretur,' illam determinationem [248] non fecisset [249] ex fide, [250] nec [251] illa credulitas fuisset fides, licet bene [252] actus suus fuisset meritorius.

40Et si dicatur quod talis actus [253] procedebat ex caritate et per et per consequens [254] ex fide, respondendum est quod caritas in regno animae tenet principatum [255] in respectu aliarum V17rb virtutum, ita quod concurrit ad omnem effectum aliarum [256] virtutum, sed fides non immo [257] est limitata respectu credibilium necessariorum ad salutem, et ideo bene consideretur [258] quod caritas concurret ad huiusmodi assensum, non tamen [259] fides.

41Verum est quod ibi notatur [260] unum aliud quod bene requireret magnam investigationem, scilicet, quod aliquis actus est [261] meritorius, qui non esset proprie actus caritatis, sicut si [262] aliquis bonus homo ex caritate velit alteri bona temporalia, ista volitio est meritoria; et tamen non est proprie motus caritatis, quia motus caritatis [263] semper habet rem spiritualem pro obiecto. Vel aliter dicitur quod Abraham meruit obediendo, et si crediderit categorice R11rb vel conditionaliter adhuc tamen verisimilem est quod crederet sub disiunctione, scilicet, si Deus vellet eum obligari [265] ad sic credendum, sed constat etiam [266] si categorice credidit, adhuc non peccavit, licet sit falsum. Et si dicatur credidit falsum et inde meruit, quia scriptum, scilicet, [267] quod "sibi reputatum est ad iustitiam, [268] " [g] dico quod ex actu credulitatis imperato a voluntate existente in gratia meruit, non propter creditum illud. Unde per illud praeceptum, [269] Deus intendebat demonstrare obedientiam Abrahamae; non autem immolationem filii Deus intendebat, sed obedientiam. Unde quis actum credendi circa aliquod [270] obiectum falsum, non tamen apparens falsum, potest habere, et tamen inde merebitur. Unde Deus bene volebat Abraham sic velle, non tamen obligabat eum ad sic velle. Unde in casu nostro, si Abraham credidit categorice hoc, fuit ex verisimili coniectura et ratione probabili, non tamen ex fide, licet fide obediret, et credo Abraham non fuisse obligatum ad credendum 'immolare filium suum,' sed potius ad 'velle immolare, si Deus vellet eum; immolatur non sibi.' [264]

Responsio ad quintam rationem secundae instantia: utrum Spiritus Sanctus potest concurrere ad causandum assensum falsum?

42Aliud argumentum fuit factum [271] de Spiritu Sancto, scilicet [272] quod potest [273] concurrere ad causandum assensum falsum, ergo et fides. Responsio est facilis, unde dicendum [274] quod fides speciali modo et supernaturali concurrit ad assentiendum articulis credendis et ita [275] etiam Spiritus Sanctus secum concurrit speciali motione dirigendo hominem [276] in finem suum. Modo, dicitur quod Spiritus Sanctus non posset movere [277] ad assentiendum falso ista motione speciali qua concurrit cum fide ad assentiendum vero, sed Spiritus Sanctus concurrit ad productionem assensus falsi tamquam [278] causa necessario requisita, ita quod concurrit in minimo [279] et generalissimo modo concurrendi. Sed de concursu speciali Spiritus Sanctus [280] non posset sic specialiter concurrere ad decipiendum creaturam, et per consequens nec ad [281] assentiendum falso sicut nec fides. Et per consequens non attribuitur fidei aliqua praerogativa, quae non attribuatur [282] Spiritu Sancto, sed quia fides non potest habere concursum generalem ad concurrendum ad cuiuslibet effectus productionem sicut Spiritus Sanctus, immo [283] solum habet concursum specialem ad assentiendum vero. Ideo non concurrit ad assentiendum falso sicut Spiritus Sanctus. Et ideo, V17va si argumentum bene resolvatur, arguet praerogativam in Deo quam non attribuimus fidei.

43 Arguebatur [284] confirmando quia fides potest in actum perfectum, scilicet [285] in actum illum R11va supernaturalem etc. Breviter consequentia non valet, quia causalitates rerum sunt limitatae, ita quod non possunt in quaecumque [286] effectum, sed solum in aliquos effectus sibi debitos ex natura sua. Unde non sequitur homo [287] potest producere hominem, ergo potest producere lapidem, et sic de aliis.

44Ad aliam confirmationem, quia fides est in potentia obedientiali et sic potest assumi a Spiritu Sancto ad concurrendum seu [288] ad productionem assensus falsi. Quantum est de materia ista quae tangit potentiam obedientialem, ipsa requireret [289] longum processum ad eius declarationem, ideo, pro praesenti, non intrabo eam. Sed quantum ad propositum spectat, dupliciter potest responderi. Uno modo, quod fides aliquas [290] proprietates habet quae sibi non competunt ut fides est sicut [291] inhaesio et alias. [292] Utrum autem Deus posset [293] fidem assumere secundum denominationem sibi competentem, non inquantum est fides ad producendum assensum falsum, non est ad propositum, quia tunc non concurreret ut fides, sed [294] ut qualitas quaedam. [295] Ideo potest dici [296] quod omnino repugnat fidei inquantum [297] est fides [298] concurrere ad assensum falsum. Ideo quantum ad hoc, non est in potentia obedientali respectu ipsius [299] Spiritus Sancti. Ultimo posset dici quod istud non est contra positionem quin Deus variando naturam fidei posset ipsam assummere ad concurrendum ad assensum falsum. Et [300] sic teneatis quam viam volueritis in ista materia. Et sic patet ex dictis [301] quomodo respondendum sit ad omnia argumenta [302] prius facta.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus