Lectio 72, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.12-dev-master | December 13, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, December 13, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio72

Lectio 72, de Trinitate

Quod una est igitur res simplex quae habet omnes perfectiones sibi possibiles

1Ex more doctorum antiquorum qui nituntur ostendere cum divina simplicitate pluralitatem personarum, tractandum est SV287rb de divina simplicitate quae describitur, scilicet esse summam simplicitatem est esse actualiter et necessario quamlibet immensam perfectionem possibilem. et ista descriptio declarata est prius, quia si deus esset in potentia ad perfectionem habendam et quod posset esse pluralitas individuorum in sua specie non esset summe simplex, nec esse quaelibet perfectio sibi possibilis. una est igitur Res simplex quae habet omnes perfectiones sibi possibiles.

Corollaria

Primum corollarium: quod impossibile est divinam essentiam summe simplicem aliquo modo multiplicari

2Ex quo sequitur quod impossibile est divinam essentiam summe simplicem aliquo modo multiplicari, quia eo ipso quod multiplicatur eo ipso non haberet omnem immensam perfectionem sibi possibilem nec esset summe simplex.

Secundum corollarium: essentia divina simplicissima a nullo potest produci

3secundum corollarium: essentia divina simplicissima a nullo capit nec capere potest originem productivae, id est, a nullo potest produci. patet quia non potest produci a simpliciori, quia non habet, nec ab aequali, quia non habet aequale, nec est aequalitas in trinitate essentiarum simplicium, quia non sunt ibi plures essentiae, nec posset produci a se, quia nihil producit se ut sic, quia augustinus Reputat illos maxime errare dicentes divinam essentiam producere se, ut patet primo de trinitate, nec potest produci ab inferiori, ut constat, igitur a nullo divina essentia producitur.

Tertium corollarium: aliquod est suppositum naturae divinae inproductum

4tertium corollarium: aliquod est suppositum naturae divinae inproductum[?]. patet quia essentia divina est inproducta et ipsa consistit in supposito, igitur datur ibi aliquod suppositum quod non erit productum, quia alias oporteret dicere de essentia quod esset circulatio in producentibus.

Quartum corollarium: summa simplicitas non potest in unico supposito consistere vel persistere

5quartum corollarium: summa simplicitas non potest in unico supposito consistere vel persistere. probatur ex duplici Radice.

6prima quia summa simplicitas est immensa fecunditas, igitur est communicativa proportionaliter et summe, igitur ad aequalitatem et non multitudo essentias, quia non sunt multiplices propter simplicitatem, igitur multitudo identice concurrunt.

7Confirmatur, quia esse diffusum est denominatio perfectionis simpliciter, igitur convenit deo, et nedum deo simpliciter, sed cum illa determinatione immense, ergo deus est immense diffusivus sui. et hoc non est nisi habeat Illum terminum immensum, quia non se immense diffunderet, ergo deus est immense diffusive per adaequationem termini et Rei cui diffunditur et non multitudo essentiam, ergo generando aliam subsistentiam, quae est eadem essentiam et in hiis quae dicunt perfectionem absolute idem est esse et posse ut met concedit philosophus. nam si deus est diffusivus sequitur quod diffundit se.

Quintum corollarium: prima diffusio in divinis verissime potest dici generatio

8quintum corollarium: prima diffusio in divinis quae procedit a supposito non producto verissime potest dici generatio, immo proprissime et verissime vocatur generatio. patet quia vivens producit aliud vivens aequale sibi per omnia. et haec est generatio proprie dicta, immo ipsa est mere unitata[?], quia producens et productum sunt eiusdem speciei et naturae. nam divina persona, scilicet, pater producit aliam, scilicet, filium et sunt eiusdem naturae, immo eadem natura, ergo prima communicatio in divinis est respectu patris generatio filii eiusdem naturae et speciei cum ipso, quia antequam generatio sit unitata[?] Requiritur quod producens et productum sint viventia, et ita est hic, quia pater qui est summa vita producit filium viventem, eciam producens et productum sunt similia et eiusdem naturae, immo per modum naturae unum producitur ab alio atque procedit.

Sextum corollarium: quod persona producens et non producta proprie loquendo debet vocari Pater et persona producta debet vocari Filius

9sextum corollarium quod persona producens et non producta proprie loquendo debet vocari pater, et persona producta debet vocari filius. et quia illud non est in vita vegetativa, nec sensitiva, sed in intellectuali sequitur quod filius SV287va debet dici verbum, quia in vita vegetativa stat determinatio seu denominatio filii ascendendo per gradus vitae usque in sensitivam. sed si intellectuale producatur nedum vocatur filius, sed verbum, quia hoc est nomen filii per modum naturae intellectualis procedentis. nam est expressivum totius naturae et sui ipsius et omnium in natura Relucentium, et per consequens creaturam.

10Consequenter apparet quomodo verbum debet vocari imago patris, quia perfectissime exprimit totam naturam patris et esse patris. ideo dicitur quod eructavit cor meum verbum bonum, etc., quia verbum est imago patris et totius paterne naturae ac rationis expressivum. etiam vocatur verbum patris, quia omnia exprimit et est imago Repraesentativa patris. et sic apparet quare ei attribuuntur quod est speculum imago splendor, et sic de aliis. hoc est quia procedit per modum verbi expressivum naturae paternae.

11Ex quo apparet quod pluralitas personarum divinarum non Repugnat summae simplicitati, immo sequitur quod pluralitas divinarum personarum est proprietas summae et immensae simplicitatis. et eam consequens tanquam eius propria conditio. et sic patet error illorum, qui propter simplicitatem divinam negant pluralitatem personarum, immo inferretur potius simplicitas.

Septimum corollarium: quod non est ad extra communicabile creaturae quod una essentia sit plures personae vel subsistentiae vel Trinitas

12septimum corollarium: quod non est ad extra communicabile creaturae quod una essentia sit plures personae vel subsistentiae vel trinitas. patet quia esse plura supposita est propria conditio summae simplicitatis, ut dictum est. non negatur tamen quin[?] staret creaturam pluribus suppositis subsistere, et tamen illa non esset illa supposita nec aliquod eorum.

Tres propositiones fidei et tria genera propositiones ad quae reducuntur omnes propositiones pertinentis ad materiam Trinitatis

13Pro materiae trinitatis declaratione, licet sit ineffabilis intantum quod in ea sileat vox angelorum, ut ait ambrosius, praemissis tribus principiis, alias positis. ponetur positio fidei quae consistit in tribus propositionibus. secundo ponentur tria genera propositionum ad quae Reducuntur omnes propositiones pertinentis ad materiam trinitatis.

Tres propositiones fidei

Prima propositio

14Prima propositio fidei: unica natura vel essentia simplex est tres hypostases vel tres personae distinctae, vel tria supposita vel tres subsistentiae, quarum una non est alia. etiam debet supponi materia fidei et proprietates naturae immensae iuxta primum principium, quia ut ait aristoteles infinitum secundum quod infinitum est ignotum. et sic, Revelatum est nobis. ideo debet supponi.

Secunda propositio

15secunda propositio una persona producit aliam et non producitur et ambae producunt tertiam, quae non producit.

Tertia propositio

16tertia propositio exprimenda est praesens materia secundum modum a spiritu sancto nobis per scrpturam et ecclesiam et sanctorum patrum atque doctorum doctrinam nobis traditam, ut prima productio vocatur generatio et rationes sint ad hoc ubi fides praeveniat. nam oportet primo habere fidem. deinde rationes ad haec prima persona producens vocatur pater. secunda persona producta vocatur filius et verbum. secunda productio dicitur spiratio, scilicet, tertia persona producta et vocatur amor spiritus scilicet est haec persona non producit et ista sunt nobis revelata.

Tria genera propositionum concurrentium communiter in materia Trinitatis

17Sequuntur tria genera propositionum concurrentium communiter in materia trinitatis.

18primum est habentium difficultatem ex usu vocabuli vel vocabulorum.

19secundum genus est ex difficultate a parte Rei.

20tertium est propositionum, quae nihil addunt supra articulum principalem, prima latitudo vel genus Reducitur ad secundam per expositionem vocabulorum. et per Resolutionem. et per modos conformes ad doctores. secunda latitudo Resolvitur ad tertiam, et sic illae latitudines duae primae nullam addunt difficultatem supra articulum principalem in trinitate.

Manuductiones

21Antequam veniatur ad Reductionem difficultatum particularium Pro fortificatione intellectus, sunt aliquae manuductiones adducendae. et antequam aliquid dicatur iuxta doctrinam augustini et beati dionysii, inducuntur auctoritates veteris testamenti contra Iudaeos ad ostendendum quod in veteri testamento Relucet articulus trinitatis.

Auctoritates veteris testamenti

22et primo sic, quia articulus trinitatis est fides principalis, igitur ad illam obligantur Iudaei. patet consequentia, quia articuli principales necessitates sumpserunt originem ab antiquo testamento nec capiunt noviter veritatem, licet fuerint aliqui articuli, qui propter lapsum temporis facti sunt fidei et noviter sibi dicantur. nam articulus trinitatis praecipue habuit necessario veritatem, igitur Iudaei obligabantur ad illum, et per consequens Relucet in eorum scripturis quia non obligatur quis ad impossibile.

23secundo apparet illud testimonio christi dicentis Iudaeis: scrutamini scripturas in quibus putatis vitam habere et hoc dicebat loquendo de divinitate et emanatione eius a patre, nisi innuebatur articulus trinitatis.

24tertio alibi ihuns[?] in prophetando Iudaeis ait moyses scripsit de me circa istam materiam facit magister in distinctione secunda, auctoritates testamenti veteris et nihilominus de lira probat quod Iudaei habent concedere trinitatis articulum et concludit quod sufficienter deducitur in veteri testamento, licet non evidenter. sed in hoc quod dicit non evidenter quam contradicitur sibi. immo deducitur evidenter, ubi notandum est quod quod evidentia deductionis non debet attendi, nisi penes intelligentem et capientem scripturam, quia nisi sic, tunc non evidenter deduceretur ex commento campani[?] in Io euclid quod supra lineam rectam contingit triangulum aequilatrium collo??rae[?], quod est falsum, nam ad hoc quod aliquid deducatur evidenter oportet quod potentia sit bene disposita, et cum hoc quod intelligat scripturam et cognoscit terminos et significationes eorum, quia licet solum esse maiorem tota terra sit deducibile evidenter evidentia solum debet intelligi respectu intellectus non male affectati vel depravati, sed bene dispositi et intelligentis terminos, quia certum est quod illa proposito non posset demonstrari Rusticis et impotentibus. nec est respectu illorum evidentia et ideo dicitur quod in veteri testamento evidenter deducitur articulus trinitatis, scilicet, quod deus est una res, quae est tres personae. et circa istam materiam ad probandum quod intellectui bene disposito et capienti terminos in veteri testamento SV288ra evidenter deducitur articulus trinitatis est unum exemplum, nam tempore constantivi[?] in cuius conversione certantibus Iudaeis contra christianos pro illa deductione articuli trinitatis, quia christiani dicebant quod ille articulus in sua lege Relucebat. Iudaei aiebant oppositum et pro lite cedanda partibus consentientibus electi fuerunt secundo philosophi Iudices indifferentes ad utramque partem, qui audierunt deductiones christianorum, et persuasiones iudaeorum, sed illi tuluerunt sententiam pro christianis et contra Iudaeos. et sic apparet quod ex sacra scriptura veteris testamenti deducitur evidenter quod cum unitate essentiae est pluralitas personarum. et ista est positio fidei de alio testamento, scilicet novo, non Revocatur in dubium quin deducat evidenter et ponant trinitatem personarum esse ut Ioahnnes ponit in sua canonica est in aliis locis scripturae quam innumeris ponitur ille articulus et in consiliis generalibus. et sic nullum est dubium quin sit positio fidei, scilicet, ponere trinitatem personarum.

Duae manudcutiva Chatton

25Duo sunt tamen manuductiva quae ponit chaton supra sententias.

26Unde imaginatur quod sint duae Res Repraesentes relative inter se taliter quod una non possit esse alia. Ita quod ratione alicuius modi se habendi illae duae Res habeant talem habitudinem inter se quod una non possit esse alia.

27secundo imaginatur quod illae duae Res possint uni alteri Rei identificari, et sit angelus ad quem nulla illarum rerum habeat Repugnantia, qui ille possit identice concurrere cum illo angelo. nam stat bene quod inter illas duas Res sit Repugnantia et ad illam tertiam nulla illarum habeat Repugnantiam quoniam[?] possint cum illa identificari nam ut hoc magis appareat sicut a et b duae Res Relativae distinctae. et c sit tertia res. et tunc ponitur quod a et b concurrant identice cum ipso c, ita quod nec a nec b habeant Repugnantiam quoniam[?] possint cum c identificari et tunc in illo casu a erit c et b erit c, et tamen inter a et b erit Repugnantia talis quod a non poterit esse b nec econverso. nam si a et b concurrant unitive cum c adhuc remanebit Repugnantia inter a et b, et tamen quilibet illorum erit c et nullam habebunt Repugnantiam ad c.

28Et ita imaginatur de trinitate quod tres res erunt ibi distinctae et tamen concurrunt identice cum una alia, scilicet essentia, et imaginando plures personas distinctas potest imaginari quod concurrunt identice cum tria, scilicet essentia. nam pater et filius habent habitudinem inter se quod impossibile est quod pater sit filius et illa respectu spiritus, scilicet, et tamen ad essentiam non est talis habitudo, quia pater est omnino de idem cum essentia. et haec tanta identice, sicut cum ipsomet, sed pater ad filium habet distinctionem et non ad essentiam.

29secunda imaginatio SV288rb chaton est ista quod ipse imaginatur quod sint duo genera distinctionum realiter distincta, quia est alia distinctio relativa. et alia est essentialis et haec in eadem Re, ut Res Relativa distinguitur ab alia Relativa modo istae duae distinctiones sunt diversarum generum et stat quod una tollatur alia Remanente, ergo ex quo sunt distinctae Removitur[?] essentialis distinctio et Remanet Relativa, et sic nulla erit Repugnantia identitatis essentialis cum distinctione Relativa personarum, et per hoc imaginatur trinitas, quia ibi aliqua duo distinguuntur relative et non essentialiter.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus